Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Captivi IntraText CT - Text |
ACTUS PRIMUS
ERG. Iuventus
nomen indidit Scorto mihi,
eo quia invocatus soleo esse in convivio.
scio absurde dictum hoc derisores dicere,
at ego aio recte. nam scortum in convivio
sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat.
estne invocatum an non <est? est > planissume;
verum hercle vero nos parasiti planius,
quos numquam quisquam neque vocat neque invocat.
quasi mures semper edimus alienum cibum;
ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt,
simul prolatae res sunt nostris dentibus.
quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent,
suo sibi suco vivont, ros si non cadit,
item parasiti rebus prolatis latent
in occulto miseri, victitant suco suo,
dum ruri rurant homines quos ligurriant.
prolatis rebus
parasiti venatici
sumus, quando res redierunt, molossici
odiosicique et multum incommodestici.
et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti
potest parasitus frangique aulas in caput,
[vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet.
quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est.
nam postquam meus rex est potitus hostium --
ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis;
nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide,
Philopolemus, huius Hegionis filius
senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae
mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo;
nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia
inhonestum et maxime alienum ingenio suo:
homines captivos commercatur, si queat
aliquem invenire, suom qui mutet filium.
quod quidem ego nimis quam cupio *** ut impetret;
nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam.
<nam> nulla est spes iuventutis, sese omnis amant;
ille demum antiquis est adulescens moribus,
cuius numquam voltum tranquillavi gratiis.
condigne pater est eius moratus moribus.
nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium,
unde saturitate saepe ego exii ebrius.