Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Captivi IntraText CT - Text |
ACTUS TERTIUS
ERG.
Miser homo est, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit,
sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil invenit;
ille miserrimust, qui cum esse cupit, tum quod edit non habet.
nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens,
ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi;
neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame
vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit,
ita venter gutturque resident esurialis ferias.
ilicet parasiticae arti maximam malam crucem,
ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat.
nil morantur iam Lacones unisubselli viros,
plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia:
eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi;
ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia,
ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt
quam in tribu aperto capite sontes condemnant reos;
neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant.
nam uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro.
«salvete» inquam. «quo imus una» inquam «ad prandium?»
atque illi tacent.
«quis ait «hoc» aut
quis profitetur?» inquam. quasi muti silent,
neque me rident. «ubi cenamus?» inquam. atque illi
abnuont.
dico unum ridiculum
dictum de dictis melioribus,
quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier:
nemo ridet; scivi extemplo rem de compecto geri;
ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier,
saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent.
abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier;
pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios: una res.
omnes <de> compecto rem agunt, quasi in Velabro olearii.
nunc redeo inde, quoniam me ibi video ludificarier.
item alii
parasiti frustra obambulabant in foro.
nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi:
qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant,
is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem
meo arbitratu dent, cum cara annona sit. sic egero.
nunc ibo ad portum hinc: est illic mi una spes cenatica;
si ea decolabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam.--