Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Epidicus IntraText CT - Text |
PER. Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos
duos
habet? AP. Immo edepol tu quidem miserum med habes
miseris modis.
PER. Tace sis, modo sine me hominem apisci. AP.
Dico ego tibi iam, ut scias:
alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor,
lassitudine invaserunt misero in genua flemina.
PER. Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque
te,
ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias!
AP. Apage
illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius:
quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.
EP. Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium
mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant.
quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi,
apolactizo inimicos omnis. PER. Ubi illum quaeram
gentium?
AP. Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in
mari.
EP. Quid me
quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me.
num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis?
***
nec tibi
supplico. vincire vis? em, ostendo manus;
tu habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga.
PER. Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit. EP. Quin colligas?
AP. Edepol mancipium scelestum. EP. Te profecto,
Apoecides,
nil moror mihi deprecari. AP. Facile exoras, Epidice.
EP. Ecquid agis? PER. Tuon arbitratu? EP.
Meo hercle vero atque hau tuo
colligandae haec sunt tibi hodie. PER. At non lubet, non
colligo.
AP. Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam
facit.
EP. Tibi moram facis, cum ego solutus asto. age, inquam,
colliga.
PER. At mihi magis lubet solutum te rogitare. EP.
At nil scies.
PER. Quid ago? AP. Quid agas? mos geratur. EP.
Frugi es tu homo, Apoecides.
PER. Cedo manus igitur. EP. Morantur nihil.
atque arte colliga.
PER. Nihil moror. EP. Obnoxiose. PER. Facto
opere arbitramino.
EP. Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita
quod lubet.
PER. Qua fiducia ausus primum, quae emptast
nudiustertius,
filiam meam dicere esse? EP. Libuit: ea fiducia.
PER. Ain tu? libuit? EP. Aio. vel da pignus, ni ea
sit filia.
PER. Quam
negat novisse mater? EP. Ni ergo matris filia est,
in meum nummum, in tuom talentum pignus da. PER. Enim istaec captiost.
sed quis east mulier? EP. Tui gnati amica, ut omnem
<rem> scias.
PER. Dedin tibi minas triginta ob filiam? EP.
Fateor datas
et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam
pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis.
PER. Quo modo me ludos fecisti de illa conducticia
fidicina? EP. Factum hercle vero, et recte factum
iudico.
PER. Quid postremo argento factum est quod dedi? EP.
Dicam tibi:
neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli.
PER. Quor dare ausus? EP. Quia mi libitum est. PER.
Quae haec, malum, impudentiast?
EP. Etiam inclamitor quasi servos? PER. Cum tu es
liber, gaudeo.
EP. Merui ut fierem. PER. Tu meruisti? EP.
Vise intro: ego faxo scies
hoc ita esse. PER. Quid est negoti? EP. Iam ipsa
res dicet tibi.
abi modo intro. AP. Ei, non illuc temerest. PER.
Adserva istum, Apoecides.
AP. Quid illuc, Epidice, est negoti? EP. Maxima
hercle iniuria
vinctus asto, cuius haec hodie opera inventast filia.
AP. Ain tu te
illius invenisse filiam? EP. Inveni, et domi est.
sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas.
AP. Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi
quaerere?
EP. Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere.
PER. Quid isti oratis opere tanto? mi <orandum>
esse intellego,
ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus.
EP. Ne attigas. PER. Ostende vero. EP.
Nolo. PER. Non aequom facis.
EP. Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me
solvi sinam.
PER. Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam,
pallium
tibi dabo. EP. Quid deinde porro? PER. Libertatem. EP. At postea?
novo liberto opus est quod pappet. PER. Dabitur, praebebo
cibum.
EP. Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves. PER.
Oro te, Epidice,
mihi ut ignoscas, siquid imprudens culpa peccavi mea.
at ob eam rem liber esto. EP. Invitus do hanc veniam
tibi,
nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet.
POETA.
Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua.
plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite.