Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Menaechmi IntraText CT - Text |
CYL.
Habeo. ER.
Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis:
neque defiat neque supersit. CYL. Cuius modi hi homines
erunt?
ER. Ego et Menaechmus et parasitus eius. CYL. Iam isti sunt
decem;
nam parasitus octo hominum munus facile fungitur.
ER. Elocuta sum convivas, ceterum cura. CYL.
Licet.
cocta sunt, iube ire accubitum. ER. Redi cito. CYL.
Iam ego hic ero.