Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Mercator

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena secunda. Acanthio-Charinus

 

ACAN. Ex summis opibus viribusque usque experire, nitere,
erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio,
abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris.
simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum),
simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito,
detrude, deturba in viam. haec disciplina hic pessumast:
currenti properanti haud quisquam dignum habet decedere.
ita tres simitu res agendae sunt, quando unam occeperis:
et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via.
CHAR. Quid illuc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi?
curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet. ACAN. Nugas ago.
quam restito, tam maxime res in periclo vortitur.
CHAR. Mali nescio quid nuntiat. ACAN. Genua hunc cursorem deserunt;
perii, seditionem facit lien, occupat praecordia,
perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem.
[CHAR. At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi.]
numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent.
domin an foris dicam esse erum Charinum? CHAR. Ego animi pendeo.
quid illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar.
ACAN. At etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas?
aperite aliquis. ubi Charinus est erus? domin est an foris?
num quisquam adire ad ostium dignum arbitratur? CHAR. Ecce me,
Acanthio, quem quaeris. ACAN. Nusquamst disciplina ignavior.
CHAR. Quae te malae res agitant? ACAN. Multae, ere, te atque me.
CHAR. Quid est negoti? ACAN. Periimus.
CHAR. Principium <id> inimicis dato. ACAN. At tibi sortito id optigit.
CHAR. Loquere id negoti quidquid est. ACAN. Placide, volo adquiescere.
tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem.
CHAR. Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris.
ACAN. At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit.
CHAR. Hominem ego iracundiorem quam te novi neminem.
ACAN. At ego maledicentiorem quam te novi neminem.
CHAR. Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo?
ACAN. Apage istiusmodi salutem, <cum> cruciatu quae advenit.
CHAR. Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet
sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles?
ACAN. Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio.
ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero.
CHAR. Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio. ACAN. Em dabitur, tene.
CHAR. Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis? ACAN. Opera licet
experiri, qui me rupi causa currendo tua,
ut quae scirem scire actutum tibi liceret. CHAR. Liberum
caput tibi faciam <cis> paucos mensis. ACAN. Palpo percutis.
CHAR. Egon ausim tibi usquam
quicquam facinus falsum proloqui?
quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo. ACAN. Ah,
lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas.
CHAR. Sicine mi obsequens es? ACAN. Quid vis faciam? CHAR. Tun? id quod volo.
ACAN. Quid <id> est igitur quod vis? CHAR. Dicam. ACAN. Dice. CHAR. At enim placide volo.
ACAN. Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites?
CHAR. Vae tibi. ACAN. Tibi equidem a portu adporto hoc -- CHAR. Quid fers? dic mihi.
ACAN. Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam.
CHAR. Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali.
nullus sum. ACAN. Immo es -- CHAR. Scio iam, miserum dices tu. ACAN. Dixi ego tacens.
CHAR. Quid istuc est mali? ACAN. Ne rogites, maxumum infortunium est.
CHAR. Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo.
ACAN. Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem.
CHAR. Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis.
ACAN. Hoc sis vide, ut palpatur. nullust, quando occepit, blandior.
CHAR. Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices,
quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo.
ACAN. Tandem indignus videor? CHAR. Immo dignus. ACAN. Equidem credidi.
CHAR. Obsecro, num navis periit? ACAN. Salvast navis, ne time.
CHAR. Quid alia armamenta? ACAN. Salva et sana sunt. CHAR. Quin tu expedis
quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo.
ACAN. Tu quidem ex ore orationem mi eripis. CHAR. Taceo. ACAN. Tace.
credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter,
qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar.
CHAR. Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam.
ACAN. Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater -- CHAR. Quid meus pater?
ACAN. Tuam amicam -- CHAR. Quid eam? ACAN. Vidit. CHAR. Vidit? vae misero mihi.
[hoc quod te rogo responde. ACAN. Quin tu, si quid vis, roga.]
CHAR. Qui potuit videre? ACAN. Oculis. CHAR. Quo pacto? ACAN. Hiantibus.
CHAR. In hinc dierectus? nugare in re capitali mea.
ACAN. Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo?
CHAR. Certen vidit? ACAN. Tam hercle certe quam ego te aut tu me vides.
CHAR. Ubi eam vidit? ACAN. Intus intra navem, ut prope astitit;
et cum ea confabulatust. CHAR. Perdidisti me, pater.
eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero?
quin, sceleste, abstrudebas, ne eam conspiceret pater?
ACAN. Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis:
armamentis complicandis [et] componendis studuimus.
dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo,
neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.
CHAR. Nequiquam, mare, subterfugi a tuis tempestatibus:
equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco,
verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus.
loquere porro, quid sit actum. ACAN. Postquam aspexit mulierem,
rogitare occepit cuia esset.
CHAR. Quid respondit? ACAN. Ilico
occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae
emisse illam. CHAR. Visun est tibi credere id? ACAN. Etiam rogas?
sed scelestus subigitare occepit. CHAR. Illamne, obsecro?
ACAN. Mirum quin me subigitaret. CHAR. Edepol cor miserum meum,
quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem.
perii. ACAN. Em istuc unum verbum dixisti verissimum.
stultitia istaec est. CHAR. Quid faciam? credo, non credet pater,
si illam matri meae <me> emisse dicam; post autem mihi
scelus videtur, me parenti proloqui mendacium.
neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem,
eam me emisse ancillam matri. ACAN. Non taces, stultissime?
credet hercle, nam credebat iam mihi. CHAR. Metuo miser,
ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio.
hoc quod te rogo responde <quaeso>. ACAN. Quaeso quid rogas?
CHAR. Num esse amicam suspicari visus est? ACAN. Non visus est.
quin quicque ut dicebam mihi credebat. CHAR. Verum, ut tibi quidem
visus est. ACAN. Non, sed credebat. CHAR. Vae mihi misero, nullus sum.
sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo?
sequere. ACAN. Si istac ibis, commodum obviam venies patri;
postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico
retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris:
timidum temptabit te. CHAR. Hac ibo potius. iam censes patrem
abiisse a portu? ACAN. Quin ea ego huc praecucurri gratia,
ne te opprimeret imprudentem atque electaret. CHAR. Optime.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License