Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Mercator

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

ACTUS TERTIUS

 

Scaena prima. Lysimachus-Pasicompsa

 

LYS. Amice amico operam dedi: vicinus quod rogavit,
hoc emi mercimonium. mea es tu, sequere sane.
ne plora: nimis stulte facis, oculos corrumpis tales.
quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere.
PAS. Amabo ecastor, mi senex, eloquere -- LYS. Exquire quidvis.
PAS. Cur emeris me. LYS. Tene ego? ut quod imperetur facias,
item quod tu mihi si imperes, ego faciam. PAS. Facere certumst
pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor.
LYS. Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo.
PAS. Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare
nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare.
LYS. Bona si esse vis, bene erit tibi. PAS. Tum pol ego perii misera.
LYS. Qui? PAS. Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst.
LYS. Quasi dicas nullam mulierem bonam esse. PAS. Haud equidem dico,
nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam.
LYS. Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast.
rogare hoc unum te volo. PAS. Roganti respondebo.
LYS. Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse? PAS. Pasicompsae.
LYS. Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa?
possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere?
PAS. Possum. LYS. Si tenue scis, scio te uberius posse nere.
PAS. De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit.
LYS. Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iam inde aetate
quom scis facere officium tuom, mulier. PAS. Pol docta didici.
operam accusari non sinam meam. LYS. Em istaec hercle res est.
ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta,
peculiarem. PAS. Mi senex, tam vetulam? LYS. Generis graecist;
eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite.
PAS. Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo.
LYS. Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere.
PAS. Dic igitur quaeso, quoia sum? LYS. Tuo ero redempta es rursum;
ego te redemi, ille mecum oravit. PAS. Animus rediit,
si mecum servatur fides. LYS. Bono animo es, liberabit
ille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit.
PAS. Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coepit.
nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo.
LYS. Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum rem habet? PAS. Certo;
et inter nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum:
ego cum viro et ille cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum,
neuter stupri causa caput limaret. LYS. Di immortales,
etiam cum uxore non cubet? PAS. Amabo, an maritust?
neque est neque erit. LYS. Nolim quidem. homo hercle periuravit.
PAS. Nullum adulescentem plus amo. LYS. Puer est ille quidem, stulta.
nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt.
PAS. Quid, dentes? LYS. Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit
ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License