Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Mercator IntraText CT - Text |
LYS. Adducam ego illum iam ad te, si
convenero.
DEM. Me dicit. LYS. Quid ais, Demipho? DEM. Est
mulier domi?
LYS. Quid censes? DEM. Quid si visam? LYS.
Quid properas? <mane.>
DEM. Quid faciam? LYS. Quod opust facto facito ut
cogites.
DEM. Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo,
ut illo intro eam. LYS. Itane vero, vervex? intro eas?
DEM. Quid aliud faciam? LYS. Prius hoc ausculta,
atque ades:
prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo.
nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles,
confabulari atque osculari. DEM. Tu quidem
meum animum gestas: scis quid acturus siem.
LYS. Pervorse facies. DEM. Quodne
ames -- LYS. Tanto minus.
ieiunitatis
plenus, anima foetida,
senex hircosus tu osculere mulierem?
utine adveniens vomitum excutias mulieri?
scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi.
DEM. Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom
aliquem arripiamus, prandium qui percoquat
apud te hic usque ad vesperum. LYS. Em istuc censeo.
nunc tu sapienter loquere atque amatorie.
DEM. Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium
curamus, pulchre ut simus? LYS. Equidem te sequor.
atque hercle invenies tu locum illi, si sapis:
nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit.
metuo ego uxorem, cras si rure redierit
ne illam hic offendat. DEM. Res parata est, sequere me.--