Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Mercator IntraText CT - Text |
DOR. Miserior mulier me
nec fiet, nec fuit,
tali viro quae nupserim. heu miserae mihi.
em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro,
em quoi decem talenta dotis detuli,
haec ut viderem, ut ferrem has contumelias.
LYS. Perii hercle, rure iam rediit uxor mea:
vidisse credo mulierem in aedibus.
sed
quae loquatur exaudire hinc non queo.
accedam propius. DOR. Vae miserae mi. LYS. Immo
mihi.
DOR. Disperii. LYS. Equidem hercle oppido perii
miser.
vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint.
DOR. Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit.
LYS. Quid nunc ego faciam nisi uti adeam
atque adloquar?
iubet salvere suos vir uxorem suam.
urbani fiunt rustici? DOR. Pudicius
faciunt, quam illi qui non fiunt rustici.
LYS. Num quid delinquont rustici? DOR. Ecastor
minus
quam urbani, et multo minus mali quaerunt sibi.
LYS. Quid autem urbani deliquerunt? dic mihi,
cupio hercle scire. DOR. Sed tu me temptas sciens.
quoia illa mulier intust? LYS. Vidistine eam?
DOR. Vidi. LYS. Quoia ea sit rogitas? DOR.
Resciscam tamen.
LYS. Vin dicam quoiast? Illa -- illa edepol -- vae
mihi,
nescio quid dicam. DOR. Haeres. LYS. Haud vidi
magis.
DOR. Quin dicis? LYS. Quin si liceat -- DOR.
Dictum oportuit.
LYS. Non possum,
ita instas; urges quasi pro noxio.
DOR. Scio, innoxius. LYS. Audacter quam vis dicito.
DOR. Dic igitur. LYS. Dicam. DOR. At qui
dicundum est tamen.
LYS. Illast -- etiam vis nomen dicam? DOR. Nihil
agis,
manufesto teneo in noxia. LYS. Qua noxia?
ista quidem illa est. DOR. Quae illa est? LYS.
Illa-- DOR. Iohia
LYS. Iam -- si nihil usus esset, iam non dicerem.
DOR. Non tu scis quae sit illa?
LYS. Immo iam scio
de istac sum iudex captus.
DOR. Iudex? iam scio:
nunc tu in consilium istam advocavisti tibi.
LYS. Immo sic:
sequestro mihi datast. DOR. Intellego.
LYS. Nihil hercle istius quicquam est.
DOR. Numero purigas.
LYS. Nimium negoti repperi. enim vero haereo.