Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Mercator IntraText CT - Text |
EUT.
Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat.
iam redeo. LYS. Placet principium. quid agis? quid fit,
Eutyche?
EUT. Optima opportunitate ambo advenistis. LYS.
Quid rei est?
EUT. Uxor tibi placida et placatast. cette dextras
nunciam.
LYS. Di me servant. EUT. Tibi amicam esse nullam
nuntio.
DEM. Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc? EUT.
Eloquar.
animum advortite igitur ambo. DEM. Quin tibi ambo operam
damus.
EUT. Qui bono sunt genere nati, <si> sunt ingenio
malo,
suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio improbant.
DEM.
Verum hic dicit. LYS. Tibi ergo dicit. EUT. Eo illud est verum
magis.
nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo
adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo.
DEM.
Quid tu ais? Charini amicast illa? EUT. Ut dissimulat malus.
DEM. Ille quidem illam sese ancillam matri emisse
dixerat.
EUT. Propterea igitur tu mercatus, novos amator, vetus
puer?
LYS. Optume hercle, perge <tu>, ego adsistam hinc
altrinsecus.
quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo. DEM. Nullus
sum.
LYS. Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam.
EUT. Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi
domum;
nam ibat exulatum. DEM. An abiit? LYS. Etiam
loquere, larva?
temperare istac aetate istis decebat artibus.
DEM. Fateor, deliqui profecto. EUT. Etiam loquere,
larva?
[vacuom esse istac ted aetate his decebat noxiis.]
itidem ut tempus anni, aetatem aliam aliud factum condecet;
nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes,
ubi locist res summa nostra publica? DEM. Ei, perii
miser.
LYS. Adulescentes rei agendae isti magis solent operam
dare.
DEM. Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina.
EUT. Redde illi. DEM. Sibi habeat, iam ut volt per
me sibi habeat licet.
EUT. Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est
copia.
DEM. Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam,
modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet.
si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi,
se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem.
Eutyche, ted oro, sodalis eius es, serva et subveni:
hunc senem para [me] clientem; memorem dices benefici.
LYS. Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae.
DEM. Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego
mihi quoque
tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem.
LYS. Missas iam ego istas artis feci. DEM. Et
quidem ego dehinc iam. EUT. Nihil <agis>:
consuetudine animus rursus te huc inducet. DEM. Obsecro,
satis iam ut habeatis. quin loris caedite etiam, si lubet.
LYS. Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc
resciverit.
DEM. Nihil opust resciscat. EUT. Quid istic? non
resciscet, ne time.
eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis,
dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias.
DEM. Hercle qui tu recte dicis: eadem brevior fabula
erit. eamus. EUT. Hic est intus filius apud nos tuos.
DEM. Optumest. illac per hortum nos domum transibimus.
LYS. Eutyche, hanc volo prius rem agi, quam meum intro
refero pedem.
EUT. Quid istuc est? LYS. Suam quisque homo rem
meminit. responde mihi:
certon scis non suscensere mihi tuam matrem? EUT. Scio.
LYS. Vide. EUT. Mea fide. LYS. Satis habeo.
sed quaeso hercle, etiam vide.
EUT. Non mihi
credis? LYS. Immo credo, sed tamen metuo miser.
DEM. Eamus intro. EUT. Immo dicamus senibus legem
censeo,
prius quam abeamus, qua se lege teneant contentique sint.
annos gnatus sexaginta qui erit, si quem scibimus
si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier,
cum eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur,
et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit.
neu quisquam posthac prohibeto adulescentem filium
quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo;
siquis prohibuerit, plus perdet clam quasi praehibuerit palam.
haec adeo ut ex hac nocte primum lex teneat senes.
bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet,
ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere.