Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Miles Gloriosus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena sexta. Sceledrus-Periplectomenus

 

SCEL. Satin abiit ille neque erile negotium
plus curat, quasi non servitutem serviat?
certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus,
nam egomet cubantem eam modo offendi domi.
certum est nunc observationi operam dare.
PER. non hercle hisce homines me marem, sed feminam
vicini rentur esse servi militis:
ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam,
quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo,
tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam?
SCEL. Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam.
metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat,
quantum hunc audivi facere verborum senem.
PER. Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput,
meam ludificavisti hospitam ante aedis modo?
SCEL. Vicine, ausculta quaeso. PER. Ego auscultem tibi?
SCEL. Expurigare volo me. PER. Tun te expuriges,
qui facinus tantum tamque indignum feceris?
an quia latrocinamini, arbitramini
quidvis licere facere vobis, verbero?
SCEL. Licetne? PER. At ita me di deaeque omnis ament,
nisi mihi supplicium virgeum de te datur
longum diutinumque, a mane ad vesperum,
quod meas confregisti imbricis et tegulas,
ibi dum condignam te sectatus simiam,
quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem
amplexum amicam, quom osculabatur, suam,
quodque concubinam erilem insimulare ausus es
probri pudicam meque summi flagiti,
tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam:
nisi mihi supplicium stimuleum de <te> datur,
dedecoris pleniorem erum faciam tuom,
quam magno vento plenumst undarum mare.
SCEL. Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam
utrum me postulare prius * tecum aequom siet;
nisi <si> istaec non est haec neque <haec> istast, mihi
me expurigare tibi videtur aequius;
sicut etiam nunc nescio quid viderim:
itast ista huius similis nostrai tua,
siquidem non eadem est. PER. Vise ad me intro, iam scies.
SCEL. Licetne? PER. Quin te iubeo; et placide noscita.
SCEL. Ita facere certum est.--PER. Heus, Philocomasium, cito
transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst.
post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito
transcurrito ad vos rursum curriculo domum.
nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit.
si hic non videbit mulierem--aperitur foris.
SCEL. Pro di immortales, similiorem mulierem
magisque eandem,
ut pote quae non sit eadem, non reor
deos facere posse. PER. Quid nunc? SCEL. Commerui malum.
PER. Quid igitur? eanest? SCEL. Etsi east, non est ea.
PER. Vidistin istam? SCEL. Vidi, et illam et hospitem,
complexam atque osculantem. PER. Eanest? SCEL. Nescio.
PER. Vin scire plane? SCEL. Cupio. PER. Abi intro ad vos domum
continuo, vide sitne istaec vostra intus. SCEL. Licet,
pulchre admonuisti. iam ego ad te exibo foras.--
PER. Numquam edepol hominem quemquam ludificarier
magis facete vidi et magis miris modis.
sed eccum egreditur. SCEL. Periplectomene, te opsecro
per deos atque homines perque stultitiam meam
perque tua genua--PER. Quid opsecras me? SCEL. Inscitiae
meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio
me fuisse excordem, caecum, incogitabilem.
nam Philocomasium eccam intus. PER. Quid nunc, furcifer?
vidistin ambas? SCEL. Vidi. PER. Erum exhibeas volo.
SCEL. Meruisse equidem me maxumum fateor malum,
et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam;
sed meam esse erilem concubinam censui,
cui me custodem erus addidit miles meus.
nam ex uno puteo similior numquam potis
aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita.
et me despexe ad te per impluvium tuom
fateor. PER. Quid ni fateare, ego quod viderim?
et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita
vidisti? SCEL. Vidi (cur negem quod viderim?),
sed Philocomasium me vidisse censui.
PER. Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti,
si ego me sciente paterer vicino meo
eam fieri apud me tam insignite iniuriam?
SCEL. Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror,
cum rem cognosco; at non malitiose tamen
feci. PER. Immo indigne; nam hominem servom suos
domitos habere oportet oculos et manus
orationemque. SCEL. Egone si post hunc diem
muttivero, etiam quod egomet certo sciam,
dato excruciandum me: egomet me dedam tibi;
nunc hoc mi ignosce quaeso. PER. Vincam animum meum,
ne malitiose factum id esse aps te arbitrer.
ignoscam tibi istuc. SCEL. At tibi di faciant bene.
PER. Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes
posthac, etiam illud quod scies nesciveris
nec videris quod videris. SCEL. Bene me mones,
ita facere certum est. sed satine oratus? PER. Abi.
SCEL. Numquid nunc aliud me vis? PER. Ne me noveris.
SCEL. Dedit hic mihi verba. quam benigne gratiam
fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat:
ut miles cum extemplo a foro adveniat domum,
domi comprehendar. una hic et Palaestrio
me habent venalem: sensi et iam dudum scio.
numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam;
nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies,
dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.
nam uni satis populo impio merui mali.--
[verum tamen de me quidquid est, ibo hinc domum.]
PER. Illic hinc abscessit. sat edepol certo scio,
occisam saepe sapere plus multo suem:
quoin id adimatur ne id quod vidit viderit.
nam illius oculi atque aures atque opinio
transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe;
nimium festivam mulier operam praehibuit.
redeo in senatum rusum; nam Palaestrio
domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris:
frequens senatus poterit nunc haberier.
ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License