Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Poenulus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena secunda. Adelphasium-Anterastilis-Agorastocles-Milphio.

 

ADELPHASIUM Negoti sibi qui volet vim parare, 
navem et mulierem, haec duo comparato.
nam nullae magis res duae plus negoti
habent, forte si occeperis exornare,
[neque umquam satis hae duae res ornantur]
neque eis ulla ornandi satis satietas est. 
atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.
nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est,
[postquam aurora inluxit, numquam concessamus]
ex industria ambae numquam concessamus
lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, 
poliri expoliri, pingi fingi; et una
binae singulis quae datae nobis ancillae,
eae nos lavando eluendo operam dederunt,
aggerundaque aqua sunt viri duo defessi.
apage sis, negoti quantum in muliere una est. 
sed vero duae, sat scio, maxumo uni
poplo cuilubet plus satis dare potis sunt,
quae noctes diesque omni in aetate semper
ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.
postremo modus muliebris nullust: numquam 
lavando et fricando scimus facere finem.
[nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.]
ANTERASTILIS Miror equidem, soror, te istaec sic fabulari,
quae tam callida et docta sis et faceta.
nam quom sedulo munditer nos habemus, 
vix aegreque amatorculos invenimus.
AD. Ita est. verum hoc unum tamen cogitato:
modus omnibus rebus, soror, optimus est habitu.
nimia omnia nimium exhibent negoti hominibus ex se.
ANT. Soror, cogita, amabo, item nos perhiberi 
quam si salsa muriatica esse autumantur:
[sine omni lepore et sine suavitate]
nisi multa aqua usque et diu macerantur,
olent, salsa sunt, tangere ut non velis.
item nos sumus 
[eius seminis mulieres sunt]
insulsae admodum atque invenustae
sine munditia et sumptu.
MIL. Coqua est haec quidem, Agorastocles, ut ego opinor:
scit, muriatica ut maceret. AGOR. Quid molestus?
AD. Soror, parce, amabo: sat est istuc alios 
dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.
ANT. Quiesco. AD. Ergo amo te. sed hoc nunc responde
mihi: sunt hic omnia,
quae ad deum pacem oportet adesse? ANT. Omnia accuravi.
AGOR. Diem pulchrum et celebrem et venustatis plenum, 
dignum Venere pol, quoi sunt Aphrodisia hodie.
MIL. Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi?
iam num me decet donari
cado vini veteris? dic dare. nil respondes?
lingua huic excidit, ut ego opinor. 
quid hic, malum, astans opstipuisti? AGOR. Sine amem, ne opturba ac tace.
MIL. Taceo. AGOR. Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret.
ANT. Eamus, mea soror. AD. Eho amabo, quid illo nunc properas? ANT. Rogas?
quia erus nos apud aedem Veneris mantat. AD. Maneat pol. mane.
turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istas versarier 
prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias,
miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas,
quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum,
quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum,
servolorum sordidulorum scorta diobolaria? 
MIL. I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere,
propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent,
monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat,
quoius ego nebulai cyatho septem noctes non emam.
AGOR. Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius? 
quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem,
qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus:
hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia.
Milphio, heus, ubi es? MIL. Assum apud te, eccum. AGOR. At ego elixus sis volo.
MIL. Enim vero, ere, facis delicias. AGOR. De tequidem haec didici omnia. 
MIL. Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris? AGOR. Nihil id quidemst:
deos quoque edepol et amo et metuo, quibus tamen abstineo manus.
ANT. Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet
exornatae ut simus. AD. Immo vero sane commode;
nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus. 
non enim potis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio,
et tamen quaestus non consistet, si eum sumptus superat, soror.
eo illud satiust, satis quod habitu, <haud satis est quod> plus quam sat est.
AGOR. Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.
nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest. 
MIL. Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior,
qui hanc ames. AGOR. At vide sis, cum illac numquam limavi caput.
MIL. Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.
AGOR. Quid eo opust? MIL. Ego dicam: ut illi et tibi limem caput.
AGOR. I in malam rem. MIL. Ibi sum equidem. AGOR. Perdis. MIL. Taceo. AGOR. At perpetuo volo.
MIL. Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.
ANT. Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;
sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi
erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.
AD. Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror. 
bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo:
aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.
[bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.]
meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram:
[magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet.] 
pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt,
lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.
AGOR. Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom? MIL. Volo.
AGOR. Potesne mi auscultare? MIL. Possum. AGOR. Abi domum ac suspende te.
MIL. Quam ob rem? AGOR. Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia. 
quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.
MIL. Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis.
AGOR. At ego amo hanc. MIL. At ego esse et bibere. AD. Eho tu, quid ais? ANT. Quid rogas?
AD. Viden tu? pleni oculi sorderum qui erant, iam splendent mihi.
ANT. Immo etiam in medio oculo paullum sordest. AD. Cedo sis dexteram. 
AGOR. Ut quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?
ANT. Nimia nos socordia hodie tenuit. AD. Qua de re, obsecro?
ANT. Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus,
primae ut inferremus ignem in aram. AD. Aha, non factost opus:
quae habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant. 
prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo
sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae,
ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.
AGOR. Milphio. MIL. Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi?
AGOR. Opsecro hercle, ut mulsa loquitur. MIL. Nil nisi laterculos, 
sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces.
AGOR. Ecquid amare videor? MIL. Damnum, quod Mercurius minime amat.
AGOR. Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.
ANT. Eamus, mea germana. AD. Age sis, ut lubet. ANT. Sequere hac. AD. Sequor.
MIL. Eunt hae. AGOR. Quid si adeamus? MIL. Adeas. AGOR. Primum 
prima salva sis, et secunda tu secundo salve in pretio; tertia
salve extra pretium. ANC. Tum pol ego et oleum et operam perdidi.
AGOR. Quo te agis? AD. Egone? in aedem Veneris. AGOR. Quid eo? AD. Ut Venerem propitiem.
AGOR. Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo.
quid tu ais? AD. Quid mihi molestus, opsecro? AGOR. Aha, tam saeviter. 
AD. Mitte, amabo. AGOR. Quid festinas? turba nunc illi est. AD. Scio.
sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.
AGOR. Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?
AD. Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:
eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo. 
AGOR. Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:
proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast.
quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? 
AD. Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.
AGOR. Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici. 
AD. Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum.
MIL. Bellula hercle. AGOR. I dierecte in maxumam malam crucem.
MIL. Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.
AD. Segrega sermonem. taedet. AGOR. Age, sustolle hoc amiculum.
AD. Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles. 
AGOR. Quid agam nunc? AD. Si sapias, curam hanc facere compendi potes.
AGOR. Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio? MIL. Ecce odium meum.
quid me vis? AGOR. Cur mi haec irata est? MIL. Cur haec irata est tibi?
cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio. 
AGOR. Iam hercle tu periisti, nisi illam mihi tam tranquillam facis 
quam mare olimst, quom ibi alcedo pullos educit suos.
MIL. Quid faciam? AGOR. Exora, blandire, expalpa. MIL. Faciam sedulo.
sed vide sis, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea.
AGOR. Non faciam. AD. Non aequos in me es, sed morare et male facis.
bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt. 
liberare iuravisti me haud semel, sed centiens:
dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam
neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus.
i, soror. apscede tu a me. AGOR. Perii. ecquid agis, Milphio?
MIL. Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, 
meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium,
meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus --
AGOR. Mene ego illaec patiar praesente dici? discrucior miser,
nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi.
MIL. Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea. 
ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit
atque te faciet ut sis civis Attica atque libera.
quin adire sinis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item?
si ante quid mentitust, nunciam dehinc erit verax tibi.
sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium. 
AD. Apscede hinc sis, sycophanta par ero. MIL. At scin quo modo?
iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam,
atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio,
male formido: novi ego huius mores morosi malos.
quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier. 
AGOR. Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae
exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi,
em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium.
MIL. Impias, ere, te: oratorem verberas. AGOR. Iam istoc magis:
[etiam ocellum addam et labellum et linguam. MIL. Ecquid facies modi? 
AGOR.] sicine ego te orare iussi? MIL. Quo modo ergo orem? AGOR. Rogas?
sic enim diceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro,
huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium,
huius delicia, huius salus amoena, huius festivitas:
[huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia, 
huius cor, huius studium, huius savium, mastigia]
omnia illa, quae dicebas tua, esse ea memorares mea.
MIL. Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum,
huius amica mammeata, mea inimica et malevola,
oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum,
ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, 
capias restim ac te suspendas cum ero et vostra familia.
nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo,
itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito
propter amorem vestrum. AD. Amabo, men prohibere postulas
ne te verberet magis quam ne mendax me advorsum siet? 
ANT. Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus
nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio.
AD. Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles.
non sum irata. AGOR. Non es? AD. Non sum. AGOR. Da ergo, ut credam, savium.
AD. Mox dabo, quom ab re divina rediero. AGOR. I ergo strenue. 
AD. Sequere me, soror. AGOR. Atque audin etiam? Veneri dicito
multam meis verbis salutem. AD. Dicam. AGOR. Atque hoc audi. AD. Quid est?
AGOR. Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice.
respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License