Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Poenulus IntraText CT - Text |
AGORASTOCLES
Quid est? quid voltis, testes? ADV. Specta ad dexteram.
tuos servos aurum ipsi lenoni dabit.
COLL. Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei
trecenti nummi, qui vocantur Philippei.
hinc me procura; propere
hosce apsumi volo.
LYC.
Edepol fecisti prodigum promum tibi.
age, eamus intro. COLL. Te sequor. LYC. Age, age,
ambula,
ibi, quae reliqua, alia fabulabimur.
COLL. Eadem narrabo tibi res Spartiaticas.
LYC. Quin sequere me ergo.-- COLL. Abduc intro.
addictum tenes.--
AGOR. Quid nunc mi auctores estis? ADV. Ut frugi
sies.
AGOR. Quid si animus esse non sinit? ADV. Esto ut
sinit.
AGOR. Vidistis, leno quom aurum accepit? ADV.
Vidimus.
AGOR. Eum vos meum esse servom scitis? ADV.
Scivimus.
AGOR. Rem adversus populi saepe leges? ADV.
Scivimus.
AGOR. Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,
mox quom ad praetorem usus veniet. ADV. Meminimus.
AGOR. Quid si recenti re aedis pultem? ADV.
Censeo.
AGOR. Si pultem, non recludet? ADV. Panem
frangito.
AGOR. Si exierit leno, quid tum? hominem
interrogem,
meus servos ad eum veneritne? ADV. Quippini?
[AGOR. Cum auri ducentis nummis Philippis? ADV.
Quippini?
AGOR. Ibi extemplo leno errabit. ADV. Qua de re? AGOR. Rogas?
quia centum nummis minus dicetur. ADV. Bene putas.
AGOR. Alium censebit quaeritari. ADV.
Scilicet.]
AGOR. Extemplo denegabit. ADV. Iuratus quidem.
AGOR. Homo furti sese adstringet. ADV. Hau dubium
id quidemst.
AGOR. Quantum quantum ad eum erit delatum. ADV. Quippini?
AGOR. Diespiter vos perduit. ADV. Te quippini?
AGOR.
Ibo et pultabo ianuam iam. ADV. Quippini?
AGOR. Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores.
foras egrediri video lenonem Lycum.
adeste quaeso. ADV. Quippini? si voles
operire capita, ne nos leno noverit,
qui illi malae rei tantae fuimus inlices.