Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Poenulus IntraText CT - Text |
SYNCERASTUS Satis
spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam,
quoi homini erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi.
neque periurior neque peior alter usquam est gentium,
quam erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus.
ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim
agere aetatem praepeditus latere forti ferreo,
quam apud lenonem hunc servitutem colere. quid illuc est genus,
quae illic hominum corruptelae fiunt. di vostram fidem,
quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris,
equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis,
verberatum, vinctum, addictum: qui habet quod det, <ut>ut
homo est,
omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibus
tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau
secus.
ibi tu videas litteratas fictiles epistulas,
pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:
ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi.
MIL. Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem
facit,
nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo.
et
adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens.
SYNC. Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos
maxumis,
apud nos expeculiatos servos fieri suis eris.
sed
ad postremum nihil apparet: male partum male disperit.
MIL. Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi
bonae,
qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam.
SYNC. Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi
hostiis
erus nequivit propitiare Venerem suo festo die.
MIL. Lepidam Venerem. SYNC. Nam meretrices nostrae
primis hostiis
Venerem placavere extemplo. MIL. O lepidam Venerem
denuo.
SYNC. Nunc domum ibo. MIL. Heus, Synceraste. SYNC.
Syncerastum qui vocat?
MIL. Tuos amicus. SYNC. Haud amice facis, qui cum
onere offers moram.
MIL.
At ob hanc moram tibi reddam operam ubi voles, ubi iusseris.
habe rem pactam. SYNC. Si futurumst, do tibi operam hanc.
MIL. Quo modo?
SYNC. Ut enim ubi mihi vapulandum sit, tu corium
sufferas.
apage,
nescio quid viri sis. MIL. Malus sum. SYNC. Tibi sis. MIL.
Te volo.
SYNC. At onus urget. MIL. At tu appone et respice ad me.
SYNC. Fecero,
quamquam haud otiumst. MIL. Salvos sis, Synceraste. SYNC.
O Milphio,
di omnes deaeque ament. MIL. Quemnam hominem? SYNC.
Nec te nec me, Milphio:
neque erum meum adeo. MIL. Quem ament igitur? SYNC.
Aliquem, dignus qui siet.
nam nostrorum nemo dignust. MIL. Lepide loquere. SYNC. Me decet.
MIL. Quid agis? SYNC. Facio quod manufesti moechi
hau ferme solent.
MIL. Quid id est? SYNC. Refero vasa salva. MIL.
Di te et tuom erum perduint.
SYNC. Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si
velim,
meum erum ut perdant, ni mihi metuam, Milphio. MIL. Quid
id est? cedo.
SYNC. Malus es? MIL. Malus sum. SYNC. Male
mihi est. MIL. Memora, num esse aliter decet?
quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames
adfatim,
neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis?
SYNC. Diespiter me sic amabit, MIL. Ut quidem
edepol dignus es.
SYNC. Ut ego hanc
familiam interire cupio. MIL. Adde operam, si cupis.
SYNC. Sine pennis volare hau facilest: meae alae pennas
non habent.
MIL. Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus
volucres tibi erunt tuae hirquinae. SINC. I in malam rem.
MIL. I tu atque erus.
SYNC. Verum. enim qui homo eum norit, norit. cito homo
pervorti potest.
MIL. Quid iam? SYNC. Quasi tu tacitum habere
quicquam potis sis. MIL. Rectius
tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri.
SYNC. Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te
noverim.
MIL. Crede audacter
meo periclo. SYNC. Male credam, et credam tamen.
MIL. Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem? SYNC.
Scio.
MIL. Propter amorem -- SYNC. Omnem operam perdis. MIL.
Quid iam? SYNC. Quia doctum doces.
MIL. Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid
possiet
facere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas,
eo facilius facere poterit. SYNC. At ego hoc metuo,
Milphio.
MIL. Quid est quod metuas? SYNC. Dum ero insidias
paritem, ne me perduim.
si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat,
continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit.
MIL. Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior,
nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet
id esse facinus ex ted ortum. SYNC. Male credam, et
credam tamen.
sed hoc tu tecum tacitum habeto. MIL. Fide non melius
creditur.
loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus.
SY.
Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet. MIL. Qui id potest?
SYNC. Facile. MIL. Fac ergo id facile noscam ego,
ut ille possit noscere.
SYNC. Quia Adelphasium, quam erus deamat tuos, ingenuast.
MIL. Quo modo?
SYNC. Eodem quo soror illius altera Anterastilis.
MIL. Cedo qui id credam. SYNC. Quia illas emit in
Anactorio parvolas
de praedone Siculo. MIL. Quanti? SYNC.
Duodeviginti minis,
duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam.
et
ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere:
ingenuas Carthagine aibat esse. MIL. Di vostram
fidem,
nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles
ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi
qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit.
is
in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom.
SYNC. Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas
adserat
suas popularis liberali causa. MIL. Tacitus tace modo.
SYNC. Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas
abduxerit.
MIL. Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem
civerit.
ita paratumst. SYNC. Ita di faxint, ne apud lenonem hunc
serviam.
MIL.
Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent.
SYNC. Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio?
MIL. Valeas beneque ut tibi sit. SYNC. Pol istuc
tibi et tuost ero in manu.
vale et haec cura clanculum ut sint dicta. MIL. Non
dictumst. vale.
SYNC. At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur. MIL.
Lepidus, quom mones.
et ita hoc fiet. SYNC. Proba materies data est, si probum
adhibes fabrum.
MIL. Potin ut taceas? SYNC. Taceo atque abeo.-- MIL.
Mihi commoditatem creas.
illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt
et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti.
satine
prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum?
ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes
evocem,
quae audivistis modo, nunc si eadem hic iterum iterem,
inscitiast.
[ero] uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus.
[di immortales, quanta turba, quanta adventat calamitas
hodie ad hunc lenonem. sed ego nunc est cum me commoror.
ita negotium institutumst, non datur cessatio;
nam et hoc docte consulendum, quod modo concreditumst,
et illud autem inserviendumst consilium vernaculum.
remora si sit, qui malam
rem mihi det merito fecerit.
nunc intro ibo: dum erus adveniat a foro, opperiar domi.--]