| Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | 
| Titus Maccius Plautus Rudens IntraText CT - Text | 
ACTUS SECUNDUS
PISC. Omnibus modis qui
pauperes sunt homines miseri vivont, 
praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam: 
necessitate quidquid est domi id sat est habendum. 
nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis: 
hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu. 
*** ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum: 
pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus; 
echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas, 
marinam urticam, musculos, plagusias striatas; 
post id piscatum hamatilem et saxatilem aggredimur. 
cibum captamus e mari: si eventus non evenit 
neque quicquam captumst piscium, salsi lautique pure 
domum redimus clanculum, dormimus incenati. 
atque ut nunc valide fluctuat mare, nulla nobis spes est: 
nisi quid conclarum capsimus, incenati sumus profecto. 
nunc Venerem hanc veneremur bonam, ut nos lepide adiuerit hodie.