Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Aulularia IntraText CT - Text |
PYTH. Postquam obsonavit erus et conduxit coquos
tibicinasque hasce apud forum, edixit mihi
ut dispertirem obsonium hic bifariam.
ANTHR.
Me quidem hercle, dicam <tibi> palam, non divides;
si quo tu totum me ire vis, operam dabo.
CONG. Bellum et pudicum vero prostibulum popli.
post si quis vellet, te haud non velles dividi.
PYTH. Atque ego istuc, Anthrax, alio vorsum dixeram,
non istuc quo tu insimulas. sed erus nuptias
meus hodie faciet. ANTHR. Cuius ducit filiam?
PYTH. Vicini huius Euclionis <senis> e proximo.
ei adeo obsoni hinc iussit dimidium dari,
cocum alterum itidemque alteram tibicinam.
ANTHR. Nempe huc dimidium dicis, dimidium domum?
PYTH. Nempe sicut dicis. ANTHR. Quid? hic non
poterat de suo
senex obsonari filiai nuptiis?
PYTH. Vah. ANTHR. Quid
negotist? PYTH. Quid negoti sit rogas?
pumex non
aeque est aridus atque hic est senex.
ANTHR. Ain tandem? PYTH. Ita esse ut dixi. tute
existuma:
* * *
suam rem periisse
seque eradicarier.
quin divom atque hominum clamat continuo fidem,
de suo tigillo fumus si qua exit foras.
quin cum
it dormitum, follem obstringit ob gulam.
ANTHR. Cur? PYTH. Ne quid animae
forte amittat dormiens.
ANTHR. Etiamne obturat inferiorem gutturem,
ne quid animai forte amittat dormiens?
PYTH. Haec mihi te ut tibi med aequom est, credo,
credere.
ANTHR. Immo equidem credo. PYTH. At scin etiam quo
modo?
aquam hercle plorat, cum lavat, profundere.
ANTHR. Censen talentum magnum exorari pote
ab istoc sene ut det, qui fiamus liberi?
PYTH. Famem hercle utendam si roges, numquam dabit.
quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat:
collegit, omnia abstulit praesegmina.
ANTHR. Edepol mortalem parce parcum praedicas.
PYTH. Censen vero esse parcum et misere vivere?
pulmentum pridem ei eripuit milvos:
homo ad praetorem plorabundus devenit;
infit ibi postulare plorans, eiulans,
ut sibi liceret milvom vadarier.
sescenta
sunt quae memorem, si sit otium.
sed uter vestrorum est celerior? memora mihi.
ANTHR. Ego, et multo melior. PYTH. Cocum ego, non furem rogo.
ANTHR.
Cocum ergo dico. PYTH. Quid tu ais? CONG. Sic sum ut vides.
ANTHR. Cocus ille nundinalest, in nonum diem
solet ire coctum. CONG. Tun, trium litterarum homo,
me vituperas? fur. ANTHR. Etiam fur, trifurcifer.