Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Truculentus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena secunda. Astaphium-Diniarchus

 

AST. Ad fores auscultate atque adservate aedis,
ne quis adventor gravior abaetat quam adveniat,
neu, qui manus attulerit steriles intro ad nos,
gravidas foras exportet. novi ego hominum mores;
ita nunc adulescentes morati sunt: quini
aut seni adveniunt ad scorta congerrones;
consulta sunt consilia: quando intro advenerunt,
oenus eorum aliqui osculum amicae usque oggerit, dum illi agant ceteri cleptae;
sin vident quempiam se adservare, obludiant qui custodem oblectent
per ioculum et ludum; de nostro saepe edunt: quod fartores, faciunt.
fit pol hoc, et pars spectatorum scitis pol haec vos me haud mentiri,
ibi sibus pugnae et virtuti de praedonibus praedam capere.
at ecastor
nos rursum lepide
referimus gratiam
furibus nostris:
nam ipsi vident cum eorum aggerimus bona atque etiam ultro ipsi aggerunt ad nos.
DIN. Me illis quidem haec verberat verbis,
nam ego huc bona mea degessi.
AST. Commemini, iam pol ego eumpse ad nos, si domi erit, mecum adducam.
DIN. Heus, mane dum, Astaphium, prius quam abis.
AST. Qui revocat? DIN. Scies: respice huc. AST. Quis est?
DIN. Vobis qui multa bona esse volt. AST. Dato, si esse vis.
DIN. Faxo erunt. respice huc modo. AST. Oh,
enicas me miseram, quisquis es.
DIN. Pessuma, mane.
AST. Optume, odio es.
Diniarchusne illic est? atque is est.
DIN. Salva sis. AST. Et tu.
DIN. Fer contra manum et pariter gradere.
AST. Tuis servio atque audiens sum imperiis.
DIN. Quid agis? AST. Valeo et validum teneo.
peregre quoniam advenis, cena detur.
DIN. Bene dicis benigneque vocas, Astaphium. AST. Amabo,
sine me ire, era quo iussit. DIN. Eas. sed quid ais? AST. Quid vis?
DIN. Dic quo iter inceptas; quis est quem arcessis? AST. Archilinem
obstetricem. DIN. Mala tu femina es, oles unde es disciplinam.
manifesto mendaci, mala, teneo te. AST. Quid iam, amabo?
DIN. Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse;
nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix.
sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? novos amator?
AST. Nimis otiosum te arbitror hominem esse. DIN. Qui arbitrare?
AST. Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas.
DIN. Vos mihi dedistis otium. AST. Qui, amabo? DIN. Ego expedibo.
rem perdidi apud vos, vos meum negotium abstulistis.
si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem.
AST. An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege
habere posse postulas, quin otiosus fias?
DIN. Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris;
nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit.
AST. Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes:
ubi non est, scripturam unde dent, incusant publicanos.
DIN. Male vertit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim
volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos.
AST. Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes
habiturus, qui arari solent, ad pueros ire meliust.
hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani.
DIN. Utrosque pergnovi probe. AST. Em istoc pol tu otiosus,
cum et illic et hic pervorsus es. sed utriscum rem esse mavis?
DIN. Procaciores estis vos, sed illi periuriores;
illis perit quidquid datur, neque ipsis apparet quicquam:
vos saltem si quid quaeritis, ecbibitis et comestis.
postremo illi sunt improbi, vos nequam et gloriosae.
AST. Male quae in nos vis, ea omnia tibi dicis, Diniarche,
et nostram et illorum vicem. DIN. Qui istuc? AST. Rationem dicam:
quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet.
tu a nobis sapiens nihil habes, nos nequam abs ted habemus.
DIN. O Astaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare,
sed blande, cum illuc, quod apud vos nunc est, apud me habebam.
AST. Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat.
te dum vivebas noveram. DIN. An me mortuom arbitrare?
AST. Qui potis [est], amabo, planius? qui antehac amator summus
habitus, nunc ad amicam venis querimoniam deferre.
DIN. Vestra hercle factum iniuria, quae properavistis olim:
rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis.
AST. Amator similest oppidi hostilis. DIN. Quo argumento [est]?
AST. Quam primum expugnari potis [est], tam id optimum est amicae.
DIN. Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator:
certe hercle quam veterrimus, tam homini optimust amicus.
<AST. Si vivit. DIN.> Non hercle occidi, sunt mi etiam fundi et aedis.
AST. Cur, obsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas?
<i> intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie
mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis.
DIN. In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes,
facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto:
eo dicta lingua dulcia datis, corde amara facitis.
AST. [Amantes si qui non danunt, non didici fabulari.]
non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari,
sed istos qui cum geniis suis belligerant parcipromi.
DIN. Mala es atque eadem quae soles inlecebra. AST. Ut exspectatus
peregre advenisti, quam, obsecro, cupiebat te era videre.
DIN. Quid tandem? AST. Te unum ex omnibus amat. DIN. Euge, fundi et aedis,
per tempus subvenistis. sed quid ais, Astaphium? AST. Quid vis?
DIN. Estne intus nunc Phronesium? AST. Utut aliis, tibi quidem intus.
DIN. Valetne? AST. Immo edepol melius iam fore spero, te ubi videbit.
DIN. Hoc nobis vitium maxumumst, cum amamus tum <hoc> perimus:
si illud quod volumus dicitur, palam cum mentiuntur,
verum esse insciti credimus, ne ut iusta utamur ira.
AST. Heia, haud itast res. DIN. Ain tu eam me amare? AST. Immo unice unum.
DIN. Peperisse audivi. AST. Ah obsecro, tace, Diniarche. DIN. Quid iam?
AST. Horresco misera, mentio quotiens fit partionis,
ita paene nulla tibi fuit Phronesium. i intro, amabo,
vise illam. atque opperimino: iam exibit; nam lavabat.
DIN. Quid ais tu? quae numquam fuit praegnas, qui parere potuit?
nam equidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi.
AST. Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes,
ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret.
DIN. Tum pol isti est puero pater Babyloniensis miles,
quoius nunc ista adventum expetit. AST. Immo ab eo ut nuntiatumst,
iam hic adfuturum aiunt eum. nondum advenisse miror.
DIN. Ibo igitur intro? AST. Quippini? tam audacter quam domum ad te;
nam tu quidem edepol noster es etiam nunc, Diniarche.
DIN. Quam mox te huc recipis? AST. Iam hic ero: propest, profecta quo sum.
DIN. Redi vero actutum. ego interim hic apud vos opperibor.—




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License