Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Truculentus

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena quinta. Phronesium

 

PHRON. Puero isti date mammam. ut miserae
matres sollicitaeque ex animo
sumus cruciamurque!
edepol commentum male, cumque eam rem in corde agito,
nimio -- minus perhibemur malae quam sumus ingenio.
ego prima de me, domo docta, dico.
quanta est cura in animo,
quantum corde capio
dolorem -- dolus ne occidat morte pueri:
mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae;
quae ausa hunc sum, tantundem dolum <nunc> adgrediar.
lucri causa avara probrum sum exsecuta,
alienos dolores mihi supposivi;
<sed> nullam rem oportet dolose adgrediri,
nisi astu totam accurateque exsequare.
vosmet iam videtis, ut ornata incedo:
puerperio ego nunc med esse aegram adsimulo.
male quod mulier facere incepit, nisi <id> efficere perpetrat,
id illi morbo, id illi seniost, ea illi miserae miseriast;
bene si facere incepit, eius rei nimis cito odium percipit.
nimis quam paucae sunt defessae, male quae facere occeperunt,
nimisque paucae efficiunt, si quid facere occeperunt bene:
mulieri nimio male facere levius onus est quam bene.
ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia,
quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio:
eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo.
is hic haud multo post, credo, aderit; nunc prius praecaveo sciens
sumque ornata ita ut aegra videar, quasi puerperio cubem.
date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam.
hic apponite atque abite ab oculis. eho, Pithecium,
face ut accumbam, accede, adiuta. em sic decet puerperam.
soleas mihi deduce, pallium inice in me huc, Archilis.
ubi es, Astaphium? fer huc verbenam mi intus et bellaria.
date aquam manibus. nunc ecastor adveniat miles velim.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License