Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Vidularia IntraText CT - Text |
DIN.
Ne tu edepol hodie miserias multas tuas
mihi narravisti, eoque ab opere maxume
te abire iussi, quia me miserebat tui.
CAC. Illic est adulescens, quem tempestas ***
atque ***
et iam ego audivi ***
in opus ut sese collocavit quam cito;
pol haut cessavit, postquam terram attigit.
mirum est si tuam ***
nosuos parenti...dare ***
rem mihi narravit; edepoli simul ***
pueri...***
egentiorem *** neminem ***
neque esse credo neque fuisse neque fore.
DIN. Cave tu istuc dixis. immo etiam argenti minam,
quam med oravisti ut darem tibi faenore,
iam ego adferam ad te. faenus mihi nullum duis.
NIC. Di tibi illum faxint filium salvum tuum,
qum mihi qui vivam copiam inopi facis.
sed quin accedat faenus, id non postulo.
DIN. Defaenerare hominem egentem hau decet.
quam ad redditurum te mihi dices diem,
cave demutassis. NIC. Usque donec solvero,
CAC. Ibi ut piscabar, fuscina ici vidulum.
Nescio qui servos e myrteta prosilit.
Quid multa verba? plurimum luctavimus.
Nunc apud sequestrum vidulum posivimus.
Opposita est calcendix. NIC. At ego signi dicam quid
siet.
A. Iuben hunc insui in culleo
atque in altum deportari, suis ut annonam bonam
piscibus concinnet? B. Malo hunc adligari ad horiam,
ut semper piscetur, etsi sit tempestas maxima.
Signum recte comparebat; huius contendi anulum.
Malim moriri meos quam mendicarier:
boni miserantur illum, hunc inrident mali.
Nunc servos argentum a patre expalpabitur.
(NIC.) *** immo id quod haec nostra est patria et quod
hic meus pater,
illic autem Soterinis est pater.
Nam audivi feminam ego leonem semel parire ***
Ubi quamque pedem viderat, subfurabatur omnis.
Sed leno egreditur foras;
hinc ex occulto sermonem eius sublegam.
***