Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Casina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena quinta. Olympio-Lysidamus

 

OL. Vna edepol opera in furnum calidum condito
atque ibi torreto me pro pane rubido,
era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
LY. Salvos sum, salva spes est, ut verba audio.
OL. Quid tu me tua, era, libertate territas?
qui si tu nolis filiusque etiam tuos,
vobis invitis atque amborum ingratiis
una libella liber possum fieri.
LY. Quid istuc est? quicum litigas, Olympio?
OL. Cum eadem qua tu semper. LY. Cum uxore mea?
OL. Quam tu mi uxorem? quasi venator tu quidem es:
dies atque noctes cum cane aetatem exigis.
LY. Quid agit, quid loquitur tecum? OL. Orat, obsecrat,
ne Casinam uxorem ducam. LY. Quid tu postea?
OL. Negavi enim ipsi me concessurum Iovi,
si is mecum oraret. LY. Di te servassint mihi.
OL. Nunc in fermento totast, ita turget mihi.
LY. Ego edepol illam mediam diruptam velim.
OL. Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es.
verum edepol tua mihi odiosa est amatio:
inimica est tua uxor mihi, inimicus filius,
inimici familiares. LY. Quid id refert tua?
unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter,
tu istos minutos cave deos flocci feceris.
OL. Nugae sunt istae magnae. quasi tu nescias,
repente ut emoriantur humani Ioves.
responde: si tu Iuppiter sis mortuos,
cum ad deos minoris redierit regnum tuom,
quis mihi subveniet tergo aut capiti aut cruribus?
LY. Opinione melius res tibi habet tua,
si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem.
OL. Non hercle opinor posse, ita uxor acriter
tua instat, ne mihi detur. LY. At ego sic agam:
coniciam sortis in sitellam et sortiar
tibi et Chalino. ita rem natam intellego:
necessum est vorsis gladiis depugnarier.
OL. Quid si sors aliter quam voles evenerit?
LY. Bene dice. dis sum fretus, deos sperabimus.
OL. Non ego istud verbum empsim titibilicio;
nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen
vidi ego dis fretos saepe multos decipi.
LY. St, tace parumper. OL. Quid vis? LY. Eccum exit foras
Chalinus intus cum sitella et sortibus:
Nunc nos conlatis signis depugnabimus.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License