Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Casina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena tertia. Lysidamus-Cleostrata

 

LY. Stultitia magna est, mea quidem sententia,
hominem amatorem ullum ad forum procedere,
in eum diem quoi quod amet in mundo siet;
sicut ego feci stultus: contrivi diem,
dum asto advocatus cuidam cognato meo;
quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,
ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.
nam meo quidem animo qui advocatos advocet,
rogitare oportet prius et contarier,
adsitne ei animus necne adsit, quem advocet:
si neget adesse, exanimatum amittat domum.
sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi,
metuo ne non sit surda atque haec audiverit.
CLE. Audivi ecastor cum malo magno tuo.
LY. Accedam propius. quid agis, mea festivitas?
CLE. Te ecastor praestolabar. LY. Iamne ornata rest?
iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam,
quae te adiutaret? CLE. Arcessivi ut iusseras.
verum hic sodalis tuos, amicus optumus,
nescio quid se sufflavit uxori suae:
negavit posse, quoniam arcesso, mittere.
LY. Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
CLE. Non matronarum officiumst, sed meretricium,
viris alienis, mi vir, subblandirier.
i tu atque arcesse illam: ego intus quod factost opus
volo accurare, mi vir. LY. Propera ergo. CLE. Licet.
iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;
miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.--




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License