Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Casina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena quarta. Alcesimus-Lysidamus

 

AL. Viso huc, amator si a foro rediit domum,
qui me atque uxorem ludificatust, larva.
sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum.
LY. Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti?
quid tibi mandavi? quid tecum oraul? AL. Quid est?
LY. Vt bene vocivas aedis fecisti mihi,
ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam.
satin propter te pereo ego atque occasio?
AL. Quin tu suspendis te? nempe tute dixeras,
tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam.
LY. Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te
eam non missurum. AL. Quin eapse ultro mihi
negavit eius operam se morarier.
LY. Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem.
AL. Quin nihili facio. LY. Quin me perdis. AL. Quin benest,
quin etiam diu morabor, quin cupio tibi --
LY. Quin -- AL. Aliquid aegre facere. LY. Quin faciam lubens.
numquam tibi hodie 'quin' erit plus quam mihi.
AL. Quin hercle di te perdant postremo quidem.
LY. Quid nunc? missurune es ad me uxorem tuam?
AL. Ducas, easque in maxumam malam crucem
cum hac cum istac, cumque amica etiam tua.
abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero
meam istuc transire uxorem ad uxorem tuam.--
LY. Nunc tu mi amicus es in germanum modum.
qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum
aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim,
cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae? attat,
quid illuc clamoris, opsecro, in nostrast domo?




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License