Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Casina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena sexta. Olympio-Lysidamus-Citrio

 

OL. Vide, fur, sentis sub signis ducas. CI. Qui vero hi sunt sentis?
OL. Quia quod tetigere, ilico rapiunt, si eas ereptum, ilico scindunt:
ita quoquo adveniunt, ubiubi sunt, duplici damno dominos multant.
CI. Heia. OL. Attat, cesso magnufice patricieque amicirier atque
ita ero meo ire advorsum?
LY. Bone vir, salve. OL. Fateor. LY. Quid fit? OL. Tu amas: ego esurio et sitio.
LY. Lepide excuratus incessisti. OL. Aha, hodie * *
LY. Mane vero, quamquam fastidis. OL. Fu fu, foetet tuos mihi sermo.
LY. Quae res? OL. Haec res. etiamne adstas? enim vero pragmata moi parecheis.
LY. Dabo tibi mega kakon,

ut ego opinor, nisi resistis.
OL. Ô Zeu, potin a me abeas, nisi me vis vomere hodie?
LY. Mane. OL. Quid est? quis hic est homo?
LY. Erus sum. OL. Quis erus? LY. Cuius tu servo's.
OL. Servos? ego? LY. Atque meus. OL. Non sum ego liber?
memento, memento. LY. Mane atque asta. OL. Omitte.
LY. Servos sum tuos. OL. Optumest. LY. Opsecro te,
Olympisce mi, mi pater, mi patrone. OL. Em,
sapis sane.
LY. Tuos sum equidem.
OL. Quid mihi opust servo tam nequam?
LY. Quid nunc? quam mox recreas me?
OL. Cena modo si sit cocta.
LY. Eisce ergo abeant. OL. Propere cito intro ite et cito deproperate.
ego iam intus ero, facite
cenam mihi ut ebria sit.
sed lepide nitideque volo, nil moror barbarico bliteo.
stasne etiam? i sis, ego hic habeo. numquid est ceterum quod morae sit?
LY. Gladium Casinam intus habere ait, qui me atque te interimat.
OL. Scio. sic sine habere;
nugas agunt: novi
ego illas malas merces.
Quin tu i modo mecum
domum. LY. At pol malum metuo.
i tu modo, perspicito prior quid intus agatur.
OL. Tam mihi mea vita
Tua quam tibi carast.
verum i modo. LY. Si tu iubes, em ibitur tecum.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License