Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Casina IntraText CT - Text |
ACTUS QUARTUS
PAR. Nec pol ego Nemeae
credo neque ego Olympiae
neque usquam ludos tam festivos fieri
quam hic intus fiunt ludi ludificabiles
seni nostro et nostro Olympioni vilico.
omnes
festinant intus totis aedibus,
senex in culina clamat, hortatar coquos:
'quin agitis hodie? quin datis, siquid datis?
properate, cenam iam esse coctam oportuit.'
vilicus is autem cum corona, candide
vestitus, lautus exornatusque ambulat.
illae autem in cubiculo armigerum exornant duae,
quem dent pro Casina nuptum nostro vilico.
sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant
fore huius quod futurumst; digne autem coqui
nimis lepide ei rei dant operam, ne cenet senex,
aulas pervortunt, ignem restingunt aqua:
illarum oratu faciunt; illae autem senem
cupiunt extrudere incenatum ex aedibus,
ut ipsae solae ventres distendant suos.
novi
ego illas ambestrices: corbitam cibi
comesse possunt. sed aperitur ostium.