Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Casina

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

ACTUS QUINTUS

 

Scaena prima. Cleostrata-Myrrhina-Pardalisca

 

MY. Acceptae bene et commode eximus intus
ludos visere huc in viam nuptialis.
numquam ecastor ullo die risi adaeque,
neque hoc quod relicuom est plus risuram opinor.
PAR. Lubet Chalinum quid agat scire, novom nuptum cum novo marito.
MY. Nec fallaciam astutiorem ullus fecit
poeta, atque ut haec est fabre facta ab nobis.
CLE. Optunso ore nunc pervelim progrediri
senem, quo senex nequior nullus vivit.
ne illum quidem
nequiorem arbitror esse, qui locum
praebet illi * <te> nunc praesidem
volo hic, Pardalisca, esse, qui hinc exeat
eum ut ludibrio habeas.
PAR. Libens fecero et solens.
* spectato: hinc omnia, intus quid agant *
PAR. * pone me, amabo.
MY. Et ibi audacius licet quae velis libere proloqui.
PAR. Tace, vostra foris crepuit.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License