Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Aulularia IntraText CT - Text |
EUCL. Volui animum tandem confirmare hodie meum,
ut bene me haberem filiai nuptiis.
venio ad macellum, rogito pisces:
indicant
caros; agninam caram, caram bubulam,
vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.
atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
abeo iratus illinc, quoniam nihil est
qui emam.
ita illis impuris omnibus adii manum.
deinde egomet mecum cogitare intervias
occepi: festo die si quid prodegeris,
profesto egere liceat, nisi peperceris.
postquam hanc rationem ventri cordique
edidi,
accessit animus ad meam sententiam,
quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.
nunc tusculum emi hoc et coronas floreas:
haec imponentur in foco nostro Lari,
ut fortunatas faciat gnatae nuptias.
sed quid ego apertas aedis nostras
conspicor?
et strepitust intus. numnam
ego compilor miser?
CONG. Aulam maiorem, si pote, ex
vicinia
pete: haec est parva, capere non quit. EUCL. Ei mihi,
perii hercle. aurum
rapitur, aula quaeritur.
[nimirum
occidor, nisi ego intro huc propere propero currere.]
Apollo, quaeso, subveni mi atque adiuva,
confige sagittis fures thensaurarios,
<si> cui in re tali iam subvenisti antidhac.
sed cesso prius
quam prorsus perii currere?