Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Titus Maccius Plautus
Aulularia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena septima. Lyconides-Eunomia-Phaedria

 

LYC. Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes,
super Euclionis filia. nunc te obsecro
resecroque, mater, quod dudum obsecraveram:
fac mentionem cum avonculo, mater mea.  
EUN. Scis tute facta velle me quae tu velis,
et istuc confido <a> fratre me impetrassere;
et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas,
te eam compressisse vinulentum virginem.
LYC. Egone ut te advorsum mentiar, mater mea?  
PHAED. Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet.
Iuno Lucina, tuam fidem! LYC. Em, mater mea,
tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit.
EUN. Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum,
ut istuc quod me oras impetratum ab eo auferam.--  
LYC. I, iam sequor te, mater. sed servom meum
Strobilum miror ubi sit, quem ego me iusseram
hic opperiri. nunc ego mecum cogito:
si mihi dat operam, me illi irasci iniurium est.
ibo intro, ubi de capite meo sunt comitia.--  




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License