Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Aulularia IntraText CT - Text |
EUCL. Perii interii occidi. quo curram? quo
non curram? tene, tene. quem? quis?
nescio, nil video, caecus eo atque equidem quo eam aut ubi sim
aut qui sim
nequeo cum animo certum investigare. obsecro vos ego, mi auxilio,
oro obtestor, sitis et hominem demonstretis, quis eam
abstulerit.
quid est? quid
ridetis? novi omnes, scio fures esse hic complures,
qui vestitu et creta occultant sese atque sedent quasi sint
frugi.
quid ais tu? tibi credere certum est, nam esse bonum ex voltu
cognosco.
hem, nemo habet horum? occidisti. dic igitur, quis habet?
nescis?
heu me miserum, misere perii,
male perditus, pessime ornatus eo:
tantum gemiti et mali maestitiaeque
hic dies mi optulit, famem et pauperiem.
perditissimus ego sum omnium in terra;
nam quid mi opust vita, qui tantum auri
perdidi, quod concustodivi
sedulo? egomet me defraudavi
animumque meum geniumque meum;
nunc eo alii laetificantur meo malo et damno. pati nequeo.
LYC. Quinam homo hic ante aedis nostras eiulans
conqueritur maerens?
atque hic quidem Euclio est, ut opinor. oppido ego interii:
palamst res,
scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi
incertumst
abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam edepol nescio.