Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Titus Maccius Plautus Aulularia IntraText CT - Text |
ACTUS QUINTUS
STROB.
Di immortales, quibus et
quantis me donatis gaudiis.
quadrilibrem aulam auro onustam habeo. quis me est ditior?
quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint
propitii?
LYC. Certo enim ego
vocem hic loquentis modo mi audire visus sum. STROB.
Hem,
erumne ego aspicio meum? LYC. Videon ego hunc servom meum?
STROB.
Ipsus est. LYC. Haud alius est. STROB. Congrediar. LYC.
Contollam gradum.
credo ego illum, ut iussi, eampse anum adiisse, huius
nutricem virginis.
STROB. Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam
[atque eloquar,]
igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar.
Repperi -- LYC. Quid repperisti? STROB. Non quod
pueri clamitant
in faba se repperisse. LYC. Iamne autem, ut soles?
deludis.
STROB. Ere, mane, eloquar iam, ausculta. LYC. Age
ergo loquere. STROB. Repperi hodie,
ere, divitias nimias. LYC. Ubinam? STROB.
Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam.
LYC. Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic seni
subripuit.
ubi id est aurum? STROB. In arca apud me. nunc volo me
emitti manu.
LYC. Egone te emittam manu,
scelerum cumulatissume?
STROB. Abi, ere, scio quam rem geras.
lepide hercle animum tuom temptavi. iam ut eriperes apparabas:
quid faceres, si repperissem? LYC.
Non potes probasse nugas.
i, redde aurum. STROB.
Reddam ego aurum? LYC.
Redde, inquam, ut huic reddatur. STROB.
Unde?
LYC. Quod modo fassu's esse in arca. STROB.
Soleo hercle ego garrire nugas.
LYC. *
** STROB. Ita loquor. LYC. At scin quo modo?
* ** STROB. Vel hercle enica, numquam hinc feres a me
* * *