Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Paulus Manutius De morte Bonfadii IntraText CT - Text |
Ad edendas Pauli Manutii, bibliopolae Veneti clarissimi, epistulas adgredienti mihi non videbatur dubium, quin vel maxima earum pars non tantum haberet oblectationis, ut dignae essent, quae his temporibus evolverentur. Quae licet ad eloquentiam Ciceronianam proxime accedant, tamen, quae illius aetatis erat consuetudo, tantam verborum copiam vel salutandi vel laudandi gratia in eos, ad quos epistulae dabantur, pleno quasi cornu effundunt, ut in summa verborum ubertate ex exilitate rerum taedium nonnunquam obrepat legentibus. Eius rei culpa accidisse puto, ut etiam eae epistulae neglectae iacerent, quae etiam nunc eis, qui vel illorum temporum historiae vel latinitatis studiis navant operam, non vereor ne sint iniucundae. Dico eas, quibus ipsius Manutii vita, natura humanissima moresque candidissimi, sincera ac non fucata in Deum pietas, infatigatum litterarum studium, labores et pro conservanda retinendaque patris officina et pro tuenda Pontificum Romanorum auctoritate suscepti, illius cum aequalibus plurimis vel nobilissimo loco ortis vel litterarum laude maxime insignibus usus ac familiaritas cognoscantur et paene sub oculos subiciantur. Quas si ex oblivionis tenebris revocatas brevique volumine comprehensas offeram, operae pretium me facturum non despero.
Hac in re ita mihi intellexi esse versandum, ut ea editione, quae ipsius Manutii iudicio quam maxime recta et perpolita existimatur, pro archetypo uterer. Etenim cum ille in limanda oratione nunquam sibi satisfecerit, epistulas, quotiescumque prelo erat subiecturus, non solum recensebat, sed etiam aliquot locis corrigebat. Quod idem quia ante eam editionem, quam paullo prius, quam vita decederet, excudendam curavit, se facturum et per litteras Aldo filio promiserat et perfecit, eius libri dignitatem summam esse iudicaverim. Sed quid quibus locis censuerit immutandum, eorum exemplo, qui veterum Graecorum Romanorumque libros sibi proponunt edendos, singillatim quam religiosissime afferre vix opus esse opinor, praesertim cum fere nunquam tanta sit correctionis vis et gravitas, ut diversa admodum sententia evadat.
Hoc solum deberi legentibus mihi persuasi, ut et partes quasdam epistularum et nomina quaedam in primis editionibus posita, postea suppressa, restituerem. Quibus enim vel propter mutatos mores vel propter denegatam Pontifici Romano oboedientiam amicitiam renuntiaverat, eorum nomina, ne quando sibi essent pudori, si posthac in epistulis suis scripta legerentur, omittere constituit asteriscis in eorum locum substitutis.
In duodecimi libri epistulis post mortem patris ab Aldo filio adiectis auctoritatem secutus sum editionis earum principis, quae anno 1580 Venetiis in lucem prodiit.
Praeter has, quas commemoravi, epistulas, tres recepi, quae apud Krausium in appendice inveniuntur [II, LXIV, LXXIII]. Quattuor alias Antonii Augustini Renuardi Parisini annalibus Aldinis [IV, V] et epistulis Manutianis anno 1834 editis [VI, IX] acceptas refero.
Ipsius autem Manutii verba ita sequenda existimavi, ut scribendi rationem eius, ubi a nostra aliquantum discrepat, tamen quam diligentissime retinerem. Non dico de eis verbis, quorum vera ac genuina forma ne nunc quidem in omnibus libris scripta legitur: hoc peculiare est illius, ut coniungere soleat voculas quasdam, quae a nobis separantur, veluti «idest» «quam» cum superlativo, alias dirimat ab antecedenti, verbi causa «ve» et «ne» interrogativum. Singula autem enuntiata quod modo a maiuscula ordiuntur littera, modo a minuscula, hoc ideo videtur fecisse Manutius, ut aut in eadem re se pergere aut ad aliam significaret se venire. Maiuscula enim tum fere utitur, cum nos puncto posito eandem lineam, etiamsi satis spatii suppetit, non ad finem perscribimus, sed incipimus ab insequenti. Denique illud vix vereor ne in reprehensiones incurrat, quod interpungendi rationem Manutianam reieci, quippe qua propter signorum abundantiam legentium commodis ita non serviatur, ut interdum officiatur nosque eandem periodum denuo remeare cogamur.
Ac ne hoc quidem improbaveris, quod pristinum usitatumque epistularum ordinem non servavi, sed ita eas in temporum ordinem offero redactas, ut suam ipse Manutius vitam deinceps enarrare videatur. Qua in re ea occurrebat difficultas, quod ille non solum idem facere neglexit, id quod e numeris eius a me in titulis appositis apparet, sed etiam saepe ne annum quidem aut diem, quo quidque conscripsisset, adnotaverat. Accuratius igitur inquirendum erat, quo tempore unamquamque epistulam compositam iudicaremus. Qua via etsi Krausius iam me praecessit, qui fere omnium epistularum tempora definierit, tamen quibus quoque loco adductus causis annum apposuerit, nisi in commentario ad tres priores libros adiecto scriptum non reliquit. Quamquam non reticuerim in quibusdam epistulis etiam nunc locum relinqui dubitationi, de aliarum tempore investigando spem omnino esse abiciendam. Ubi autem annus certis indiciis reperiri potuit atque coniecturis, uncis inclusum eum adscripsi.