Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Paulus Manutius De morte Bonfadii IntraText CT - Text |
Accepi litteras omnes tuas, quae mihi gratissimae fuerunt. Intellexi enim, quam facile consecutus essem, ut eum animum, quem ego per litteras detulissem, perlibenter amplectereris; qua quidem re nihil mihi potuit optatius accedere: non quod ego aliter umquam de te sensissem aut quod de tua in studiosos omnes voluntate dubitassem, sed quod ego ingenii tui candorem satis quidem illum ex aliorum sermone perspectum illustrius tamen etiam ex tuis litteris agnovi. Non enim eo solum contentus fuisti, quod quidem erat per se magnum, ut me in amicitiam tuam reciperes, sed aliud etiam ingenuum mentis et animi liberalis indicium attulisti, quod mihi, quaecunque sunt apud te a summis olim ingeniis elaborata, ea te velle ostendisse impertirem. Quamobrem, etsi cum ego amicitiam tuam expeterem, non ad haec aspexi, quae tu nunc amantissimis verbis ad me defers, immo vero iam etiam praestas: tamen ut agam tecum tam ingenue, quemadmodum et studia nostra requirunt et natura mea postulat, vehementius quam antea de hoc in me studio te amem necesse est. Quamquam enim satis per se magnam vim ad conciliandos homines ipsa virtus habet, tamen, cum accedunt ista ipsa humanitatis ornamenta, quae in te tanta esse perspicio, fit etiam aliquanto illa celebrior et illustrior. Itaque de emendationibus in Epistolas, quae mihi ab Honorato nostro redditae sunt, agerem tibi eas gratias, quas debere me intelligo, nisi et amicitia nostra genus hoc orationis respuere quodam modo videretur et te hoc a nobis exspectare non duceretur. Familiares quidem excussae iam exierunt, sed ego animum istum tuum nihilominus amplector et exosculor. Interim illae ad suum usque tempus ita permanebunt, ut ad privata studia usui mihi et Honorato nostro aliquando sint. Cuperem etiam in Catullum aliquid, in Terentium, Plautum et Officia Ciceronis. In Terentium et Plautum etiam aliunde exspecto. In Officia et Catulli poemata sunt quidem apud nos castigationes non parum multae; sed vides ardorem in hoc genere meum. Omnino totus in hoc sum, ut eam exspectationem, quae mihi propter paternam gloriam veluti gravis adversaria constituta est, si fieri possit, aliqua nostra cum laude sustineam. Cur autem tam multa simul a te petam, ne me putes id facere temeritate quadam mea, quam brevissime potero, summam tibi totius meae deliberationis exponam. Aldo patre defuncto, cum ego vix primam lucis usuram hausissem, omnis rei typographicae cura ad eos quasi per manus venit, qui sanguine coniuncti, voluntate dissimiles, cum augere domesticam hanc laudem et deberent et possent, in medio, quod aiunt, nostrae gloriae famaeque cursu defecerunt. Ex illo tempore omnia, ut inquit ille, «in peius ruere ac retro sublapsa referri». Non enim quidem licet in hac parte libere loqui, quae ad alios tota pertinet, et tamen haec ipsa cogitanti mihi ita stomachus interdum movetur, ut paene frontem feriam. Itaque feci dolore inflammatus, quod nullae rationes aliis persuadere satis potuissent, meque in has occupationes, in quibus adhuc versor, penitus repugnante natura conieci. Nunc in eam curam incumbo, ut, cum ab hoc instituto brevi discedere certum sit, prius aliquid in apertum referam, quod superiorum temporum offensam emendare commode possit. Quae caussa fuit, ut in Ciceronem et in reliquos a te petam, eoque id audacius egi, quod in hoc agitur non modo mei unius honor et emolumentum, sed etiam Italiae nostrae laus et gloria, quae si a barbaris hominibus in hoc genere superatur, quid potest esse turpius aut veteri nostra existimatione indignius? Ego vero huc omnes nervos intendo omnique non solum studio verum etiam contentione enitor, ut, quidquid ab illis ereptum videtur, patriae nostrae, quae semper quasi mercatus quidam bonarum artium est habita, restituerem. Quod si, ut spero, assequar, tum vero libenter istam artem desinam dictaque typographico muneri salute multa in otium me, ut possim aliquando arbitratu meo, id est cum virtute, vivere, totum abdam. A te non petam pluribus verbis, ut huic desiderio meo velis obsequi, ne, si id faciam, videar constantiae tuae diffidere, qui mihi illa multo ante iam ultro obtulisti. Agebas mihi gratias in prioribus illis de Arcadia Sannazarii, in quo mihi visus es inducere in amicitiam nostram genus orationis minime necessarium. Itaque posthac ista omittamus. Nudius tertius ipsius auctoris Elegias et Epigrammata accepimus, de quibus, ut Fascitellus noster iusserit, ita faciam. Impeditus plurimis negotiis iisdem maximis scripsi negligentius, quam par erat, itaque hanc epistolam conscindes.
Vale, MDXXXIIII. VIII. idus Mart. Venetiis. Manutius tuus raptim, ut vides.