Iam tempus id
petit
monetque, Candide,
vagis amoribus
tandem renunties,
tandemque desinas
incerta Cypridis
sequi cubilia,
quaerasque
virginem,
quam
rite iam tibi
concorde vincias
amore coniugem,
quae iam genus
tuum,
quo nil beatius,
fecunda dulcibus
natis adaugeat.
Pater tibi tuus
hoc ante
praestitit.
Quod a prioribus
prius receperis
non absque faenore
repende posteris.
Non sit tibi tamen
haec cura maxima
spectare, Candide,
quid dotis
afferat,
quam sitve
candida.
Infirmus est amor,
quem stultus
impetus
decore concitus
parit, vel
improbus
ardor pecuniae.
Quicumque amaverit
propter pecuniam
amatur huic nihil
praeter pecuniam.
Capta pecunia
vanescit ilico
item fugax amor,
fereque
iam prius
perit
quam nascitur.
At
nec pecunia,
quam
avarus antea
miser
cupiverat,
iuvare
postea
quicquam
potest, ubi
quam
non amaverit
invitus
attamen
omnino
cogitur
tenere
coniugem.
Quid forma? numquid haec
vel
febre decidit,
Annisve
deperit
Ut sole flosculus?
Tum
defluentibus
genae
coloribus,
amor ligaverant
quem haec sola
vincula,
solutus aufugit.
At verus est amor
quem mente
perspicax,
ratione consule
prudens iniverit;
et quem bono omine
virtutis inclutae,
(quae certa
permanens
non febre decidit,
annisve
deperit)
respectus
efficit.
Primum
ergo quam voles
amice,
ducere,
quibus
parentibus
sit
orta perspice:
ut
mater optimis
sit
culta moribus,
cuius
tenellula
mores
puellula
insugat,
exprimat.
Tum
qua sit indole,
quam
dulcis, hoc vide,
ut
ore virginis
insit
serenitas,
ab
ore virginis
absitque
torvitas;
at
rursus ut tamen
sit
in genis pudor,
nec
ore virginis
insit procacitas.
Et sit quieta, nec
cingat salacibus
viros lacertulis.
Vultu modesta sit,
nec spectet
undique
vagis ocellulis.
Proculque stulta
sit
parvis labellulis
semper loquacitas,
proculque rusticum
semper silentium.
Sit illa vel modo
instructa literis,
vel talis ut modo
sit apta literis,
felix quibus bene
priscis ab optimis
possit libellulis
vitam beantia
haurire dogmata.
Armata cum quibus
nec
illa prosperis
superba
turgeat,
nec
illa turbidis
misella
lugeat
prostrata
casibus.
Iucunda
sic erit
semper,
nec unquam erit
gravis,
molestave
vitae
comes tuae.
Quae
docta parvulos
docebit et tuos
cum lacte literas
olim
nepotulos.
Iam
te iuvaverit
viros
relinquere,
doctaeque
coniugis
sinu
quiescere,
dum grata te
fovet,
manuque mobili
dum plectra
personant
et voce (qua nec
est,
Progne, sororculae
tuae suavior)
amoena cantilat,
Apollo quae velit
audire carmina.
Iam te iuvaverit
sermone blandulo
docto tamen, dies
noctesque ducere,
notare verbula
mellita maximis
non absque gratiis
ab ore melleo
semper
fluentia,
quibus coherceat
si quando te levet
inane gaudium,
quibus levaverit,
si quando deprimat
te maeror anxius,
certabit in quibus
summa eloquentia
iam cum omnium
gravi
rerum
scientia.
Talem
olim ego putem,
et vatis Orphei
fuisse coniugem
nec unquam ab
inferis
curasset improbo
labore feminam
referre
rusticam.
Talemque
credimus
Nasonis
inclutam,
quae
vel patrem queat
aequare
carmine,
fuisse filiam.
Talemque suspicor
(qua nulla carior
unquam fuit patri,
quo nemo doctior)
fuisse Tulliam.
Talisque, quae
tulit
Gracchos duos,
fuit,
quae quos tulit,
bonis
instruxit artibus.
Nec profuit minus
magistra quam
parens.
Quid prisca
saecula
tandem
revolvimus?
Utcumque
rusticum,
unam
tamen tenet
nostrumque
virginem,
tenet,
sed unicam,
at
sic ut unicam
plerisque
praeferat,
cuique conferat
ex his, fuisse,
quae
narrantur omnibus
tot retro
saeculis,
quae nunc et
ultimam
monet Britanniam
perlata pennulis
famae volucribus,
laus atque gloria
orbis puellula
totius unica,
ac non modo suae
Cassandra patriae.
Dic ergo Candide,
si talis et tibi
puella nuberet,
quales ego tibi
supra recensui,
desit licet queas
formam
requirere,
dotisve quod parum
lucrere conqueri?
Hic sermo verus
est,
quaecumque sit,
satis
est bella quae
placet,
nec quisquam habet
magis
quam qui sibi
satis
quodcumque habet,
putat.
Sic
nunc me amet mea,
ut
nil ego tibi,
amice,
mentiar.
Cuicumque
gratiam
formae
negaverit
natura virgini,
certe licet siet
carbone
nigrior,
foret
tamen mihi hac
virtutis
indole
olore
pulchrior.
Cuicumque
lubrica
dotem
negaverit
fortuna
virgini,
certe
siet licet
vel
Iro egentior,
foret
tamen mihi hac
virtutis indole
te Croese ditior.
|