Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Morus
Epigrammata selecta

IntraText CT - Text

  • 167 - De puella quae raptum finxit
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

167 - De puella quae raptum finxit

 

Conspiceret solam iuvenis cum forte puellam,

et sibi oportunum crederet esse locum,

improbus invitam cupidis amplectitur ulnis,

basia et plus quam basia ferre parat.

Illa reluctata est, legemque irata minatur,

qua miser, effuso sanguine, raptor obit.

Institit ille tamen iuvenili ardore protervus,

nunc precibus satagit, nunc superare metu.

Non precibus, non illa metu superata reclamat.

Calce petit, mordet dente, manuque ferit.

Ira subit iuvenem iam paene libidine maior,

et ferus «O demens, siccine pergisait.

«Per tibi ego hunc ensem iuro,» simul extulit ensem,

«Commoda ni iaceas, ac taceas, abeo

Ilico succubuit tam tristi territa verbo,

Atque «Age, sed quod agis, vi tamen» inquit «agis

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License