Quattuor una meos invisat epistola
natos
servet et
incolumes a patre missa salus.
Dum peragratur
iter, pluvioque madescimus imbre,
dumque luto
implicitus saepius haeret equus,
hoc tamen interea
vobis excogito carmen,
quod
gratum (quamquam sit rude) spero fore.
Collegisse animi
licet hinc documenta paterni,
quanto plus oculis
vos amet ipse suis,
quem non putre
solum, quem non male turbidus aer
exiguusque altas
trans equus actus aquas,
a vobis poterant
divellere, quo minus omni
se memorem vestri
comprobet esse loco.
Nam crebro dum
nutat equus casumque minatur
condere non versus
desinit ille tamen:
carmina quae multis
vacuo vix pectore manant
sollicito patrius
rite ministrat amor.
Non adeo mirum si
vos ego pectore toto
complector, nam
non est genuisse nihil:
provida coniunxit
suboli natura parentem
atque
animos nodo colligat Herculeo.
Inde mihi tenerae
est illa indulgentia mentis
vos
tam saepe meo sueta fovere sinu;
inde est vos ego
quod soleo pavisse placenta,
mitia cum pulchris
et dare mala piris;
inde quod et Serum
textis ornare solebam,
quod nunquam potui
vos ego flere pati.
Scitis enim quam crebra dedi oscula,
verbera rara,
flagrum pavonis
non nisi cauda fuit;
hanc tamen admovi
timideque et molliter ipsam,
ne vibex teneras
signet amara nates.
Ah ferus est
dicique pater non ille meretur,
qui lacrimas nati
non fleat ipse sui!
Nescio quid faciant
alii, sed vos bene scitis
ingenium quam sit
molle piumque mihi,
semper enim quos
progenui vehementer amavi
et facilis (debet
quod pater esse) fui.
At nunc tanta meo
moles accrevit amori
ut mihi iam videar
vos nec amasse prius.
Hoc faciunt mores
puerili aetate seniles,
artibus hoc
faciunt pectora culta bonis,
hoc facit eloquio formatae gratia
linguae
pensaque tam certo singula verba
modo:
haec mea tam miro pertemptant
pectora motu
astringuntque meis nunc ita
pignoribus,
ut iam quod genui,
quae patribus unica multis
causa est
affectus, sit prope nulla mei.
Ergo, natorum carissima turba
meorum,
pergite vos vestro
conciliare patri,
et quibus effectum
est vobis virtutibus istud,
ut mihi iam videar
vos nec amasse prius,
efficitote
(potestis enim) virtutibus isdem
ut posthac videar
vos nec amare modo.
|