Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Thomas Morus Epigrammata selecta IntraText CT - Text |
|
|
75 - Vita ipsa cursus ad mortem est
Nugamur, mortemque procul, procul esse putamus. At mediis latet haec abdita visceribus. Scilicet ex illa, qua primum nascimur hora, prorepunt iuncto vitaque morsque pede. Partem aliquam furtim qua se metitur, et ipsam surripit e vita quaelibet hora tua. Paulatim morimur, momento extinguimur uno; sic oleo lampas deficiente perit. Ut nihil interimat, tamen ipso in tempore mors est. Quin nunc, interea dum loquimur, morimur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |