Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Morus
Epigrammata selecta

IntraText CT - Text

  • 258 - Epitaphium in sepulchro Iohannae olim uxoris Mori, destinantis idem sepulchrum et sibi et Aliciae posteriori uxori
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

258 - Epitaphium in sepulchro Iohannae olim uxoris Mori, destinantis idem sepulchrum et sibi et Aliciae posteriori uxori

 

Cara Thomae iacet hic Iohanna uxorcula Mori,

qui tumulum Aliciae hunc destino, quique mihi.

Una mihi dedit hoc coniuncta virentibus annis,

me vocet ut puer et trina puella patrem.

Altera privignis (quae gloria rara novercae est)

tam pia, quam natis vix fuit ulla suis.

Altera sic mecum vixit, sic alter vivit,

carior incertum est, haec sit, an haec fuerit.

O simul O iuncti poteramus vivere nos tres

quam bene, si fatum religioque sinant.

At societ tumulus, societ nos obsecro caelum.

Sic mors, non potuit quod dare vita, dabit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License