Cum non exigui momenti negotia quaedam invictissimus
Angliae Rex Henricus eius nominis octavus, omnibus egregii principis artibus
ornatissimus, cum serenissimo castellae principe Carolo controversa nuper
habuisset, ad ea tractanda, componendaque, oratorem me legavit in Flandriam,
comitem et collegam viri incomparabilis Cuthberti Tunstalli, quem sacris
scriniis nuper ingenti omnium gratulatione praefecit, de cuius sane laudibus
nihil a me dicetur, non quod verear ne parum sincerae fidei testis habenda sit
amicitia, sed quod virtus eius, ac doctrina maior est, quam ut a me praedicari
possit, tum notior ubique atque illustrior, quam ut debeat, nisi videri velim
solem lucerna, quod aiunt, ostendere.
Occurrerunt
nobis Brugis - sic enim convenerat - hi, quibus a principe negotium demandabatur,
egregii viri omnes. in his praefectus Brugensis vir magnificus, princeps et
caput erat, ceterum os et pectus Georgius Temsicius Cassiletanus Praepositus,
non arte solum, verum etiam natura facundus, ad haec iureconsultissimus,
tractandi vero negotii cum ingenio, tum assiduo rerum usu eximius artifex. ubi
semel atque iterum congressi, quibusdam de rebus non satis consentiremus, illi
in aliquot dies vale nobis dicto, Bruxellas profecti sunt, principis oraculum
sciscitaturi.
Ego me
interim - sic enim res ferebat - Antverpiam confero. ibi dum versor, saepe me
inter alios, sed quo non alius gratior, invisit Petrus Aegidius Antverpiae
natus, magna fide, et loco apud suos honesto, dignus honestissimo, quippe
iuvenis haud scio doctiorne, an moratior. est enim optimus et litteratissimus,
ad haec animo in omnes candido, in amicos vero tam propenso pectore, amore,
fide, adfectu tam sincero, ut vix unum aut alterum usquam invenias, quem illi
sentias omnibus amicitiae numeris esse conferendum. rara illi modestia, nemini
longius abest fucus, nulli simplicitas inest prudentior, porro sermone tam
lepidus, et tam innoxie facetus, ut patriae desiderium, ac laris domestici,
uxoris, et liberorum, quorum studio revisendorum nimis quam anxie tenebar - iam
tum enim plus quattuor mensibus abfueram domo - magna ex parte mihi dulcissima
consuetudine sua, et mellitissima confabulatione levaverit.
Hunc cum die quadam in templo divae Mariae, quod et opere
pulcherrimum, et populo celeberrimum est, rei divinae interfuissem, atque
peracto sacro, pararem inde in hospitium redire, forte colloquentem video cum
hospite quodam, vergentis ad senium aetatis, vultu adusto, promissa barba,
penula neglectim ab humero dependente, qui mihi ex vultu atque habitu nauclerus
esse videbatur.
At Petrus ubi me conspexit, adit ac salutat. respondere
conantem seducit paululum, et vides inquit hunc! - simul designabat eum cum quo
loquentem videram - eum inquit iam hinc ad te recta parabam ducere. venisset
inquam pergratus mihi tua causa. immo, inquit ille, si nosses hominem, sua. nam
nemo vivit hodie mortalium omnium, qui tantam tibi hominum, terrarumque
incognitarum narrare possit historiam. quarum rerum audiendarum scio
avidissimum esse te. ergo inquam non pessime coniectavi. nam primo aspectu
protinus sensi hominem esse nauclerum. atqui inquit aberrasti longissime;
navigavit quidem non ut Palinurus, sed ut Ulysses; immo velut nempe Plato.
Raphael iste, sic enim vocatur gentilicio nomine Hythlodaeus, et latinae
linguae non indoctus, et graecae doctissimus - cuius ideo studiosior quam
Romanae fuit, quoniam totum se addixerat philosophiae; qua in re nihil quod
alicuius momenti sit, praeter Senecae quaedam, ac Ciceronis extare latine
cognovit - relicto fratribus patrimonio, quod ei domi fuerat - est enim
Lusitanus - orbis terrarum contemplandi studio Amerigo Vespucio se adiunxit,
atque in tribus posterioribus illarum quattuor navigationum quae passim iam
leguntur, perpetuus eius comes fuit, nisi quod in ultima cum eo non rediit.
curavit enim atque adeo extorsit ab Amerigo, ut ipse in his xxiiii esset qui ad
fines postremae navigationis in castello relinquebantur. itaque relictus est,
uti obtemperaretur animo eius, peregrinationis magis quam sepulchri curioso.
quippe cui haec assidue sunt in ore, caelo tegitur qui non habet urnam, et
undique ad superos tantumdem esse viae. quae mens eius, nisi deus ei propitius
adfuisset, nimio fuerat illi constatura.
Ceterum postquam digresso Vespucio multas regiones cum
quinque castellanorum comitibus emensus est, mirabili tandem fortuna Taprobanen
delatus, inde pervenit in Caliquit, ubi repertis commode Lusitanorum navibus,
in patriam denique praeter spem revehitur.
|