RAPHAELIS
SERMO ANTEMERIDIANUS
Haec ubi
narravit Petrus, actis ei gratiis quod tam officiosus in me fuisset, ut cuius
viri colloquium mihi gratum speraret, eius uti sermone fruerer, tantam rationem
habuisset, ad Raphaelem me converto, tum ubi nos mutuo salutassemus, atque illa
communia dixissemus, quae dici in primo hospitum congressu solent, inde domum
meam digredimur, ibique in horto considentes in scamno cespitibus herbeis
constrato, confabulamur.
Narravit
ergo nobis, quo pacto posteaquam Vespucius abierat, ipse, sociique eius, qui in
castello remanserant, conveniendo atque blandiendo coeperint se paulatim eius
terrae gentibus insinuare, iamque non innoxie modo apud eas, sed etiam
familiariter versari, tum principi cuidam - cuius et patria mihi, et nomen
excidit - grati, carique esse. eius liberalitate narrabat commeatum, atque
viaticum ipsi et quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum
itineris - quod per aquam ratibus, per terram curru peragebant - fidelissimo
duce, qui eos ad alios principes, quos diligenter commendati petebant,
adduceret. nam post multorum itinera dierum, oppida atque urbes aiebat
reperisse se, ac non pessime institutas magna populorum frequentia respublicas.
Nempe sub
aequatoris linea tum hinc atque inde ab utroque latere quantum fere spatii
solis orbita complectitur, vastas obiacere solitudines perpetuo fervore
torridas. squalor undique et tristis rerum facies horrida atque inculta omnia
feris habitata, serpentibusque, aut denique hominibus, neque minus efferis quam
sint beluae, neque minus noxiis. ceterum ubi longius evectus sis, paulatim
omnia mansuescere. caelum minus asperum, solum virore blandum, mitiora
animantium ingenia, tandem aperiri populos, urbes, oppida, in his assidua non
inter se modo, ac finitimos, sed procul etiam dissitas gentes, terra marique
commercia. inde sibi natam facultatem multas ultro citroque terras invisendi,
quod nulla navis ad iter quodlibet instruebatur, in quam non ille, comitesque
eius libentissime admittebantur.
Naves
quas primis regionibus conspexerunt, carina plana fuisse narrabat. vela
consutis papyris aut viminibus intendebantur, alibi coriacea. post vero acuminatas
carinas canabea vela reppererunt. omnia denique nostris similia. nautae maris
ac caeli non imperiti. sed miram se narrabat inisse gratiam, tradito magnetis
usu, cuius antea penitus erant ignari. ideoque timide pelago consuevisse sese,
neque alias temere, quam aestate credere. nunc vero eius fiducia lapidis
contemnunt hiemem, securi magis, quam tuti, ut periculum sit, ne quae res magno
eis bono futura putabatur, eadem per imprudentiam magnorum causa malorum fiat.
Quid
quoque in loco se vidisse narravit, et longum fuerit explicare, neque huius est
operis institutum, et alio fortasse loco dicetur a nobis, praesertim quicquid
ex usu fuerit non ignorari, qualia sunt in primis ea, quae apud populos usquam
civiliter conviventes animadvertit, recte prudenterque provisa. his enim de
rebus et nos avidissime rogabamus, et ille libentissime disserebat, omissa
interim inquisitione monstrorum, quibus nihil est minus novum. nam Scyllas et
Celenos rapaces, et Lestrigonas populivoros, atque eiuscemodi immania portenta,
nusquam fere non invenias, at sane ac sapienter institutos cives haud reperias
ubilibet. ceterum ut multa apud novos illos populos adnotavit perperam
consulta, sic haud pauca recensuit, unde possint exempla sumi corrigendis harum
urbium, nationum, gentium, ac regnorum erroribus idonea, alio, ut dixi, loco a
me commemoranda.
Nunc ea
tantum referre animus est, quae de moribus atque institutis narrabat
Utopiensium, praemisso tamen eo sermone, quo velut tractu quodam ad eius
mentionem reipublicae deventum est.
Nam cum Raphael
prudentissime recensuisset, alia hic, alia illic errata, utrobique certe
plurima, tum quae apud nos, quaeve item sunt apud illos cauta sapientius, cum
uniuscuiusque populi mores atque instituta sic teneret, tamquam in quemcumque
locum divertisset, totam ibi vitam vixisse videretur, admiratus hominem miror
Petrus, profecto mi Raphael, inquit, cur te regi cuipiam non adiungas, quorum
neminem esse satis scio, cui tu non sis futurus vehementer gratus, utpote quem
hac doctrina, atque hac locorum hominumque peritia non oblectare solum, sed
exemplis quoque instruere, atque adiuvare consilio sis idoneus, simul hoc pacto
et tuis rebus egregie consulueris, et tuorum omnium commodis magno esse
adiumento possis.
Quod ad
meos attinet, inquit ille, non valde commoveor, nempe in quos mediocriter
opinor me officii mei partes implevisse. nam quibus rebus alii non nisi senes
et aegri cedunt, immo tum quoque aegre cedunt, cum amplius retinere non
possunt, eas res ego non sanus modo ac vegetus, sed iuvenis quoque cognatis,
amicisque dispartivi, quos debere puto hac mea esse benignitate contentos,
neque id exigere atque expectare praeterea, ut memet eorum causa regibus in
servitium dedam.
Bona
verba inquit Petrus, mihi visum est non ut servias regibus, sed ut inservias.
Hoc est
inquit ille, una syllaba plusquam servias.
At ego
sic censeo inquit Petrus, quoquo tu nomine rem appelles, eam tamen ipsam esse
viam, qua non aliis modo et privatim, et publice possis conducere, sed tuam
quoque ipsius conditionem reddere feliciorem.
Felicioremne
inquit Raphael, ea via facerem, a qua abhorret animus! atqui nunc sic vivo ut
volo, quod ego certe suspicor paucissimis purpuratorum contingere. quin satis
est eorum, qui potentum amicitias ambiunt, ne magnam putes iacturam fieri, si
me atque uno aut altero mei similibus sint carituri.
Tum ego,
perspicuum est inquam te mi Raphael, neque opum esse, neque potentiae cupidum,
atque ego profecto huius tuae mentis hominem non minus veneror ac suspicio,
quam eorum quemvis, qui maxime rerum sunt potentes. ceterum videberis plane rem
te atque isthoc animo tuo tam generoso, tam vere philosopho dignam facturus, si
te ita compares, ut vel cum aliquo privatim incommodo ingenium tuum atque
industriam, publicis rebus accommodes, quod numquam tanto cum fructu queas,
quanto si a consiliis fueris magno alicui principi, eique - quod te facturum
certe scio - recta atque honesta persuaseris. nempe a principe bonorum,
malorumque omnium torrens in totum populum, velut a perenni quodam fonte
promanat. in te vero tam absoluta doctrina est, ut vel citra magnum rerum usum,
porro tanta rerum peritia, ut sine ulla doctrina, egregium consiliarium cuivis
regum sis praestaturus.
Bis
erras, inquit ille, mi More, primum in me, deinde in re ipsa. nam neque mihi ea
est facultas, quam tu tribuis, et si maxime esset, tamen cum otio meo negotium
facesserem, publicam rem nihil promoveam. primum enim principes ipsi plerique
omnes militaribus studiis - quorum ego neque peritiam habeo, neque desidero -
libentius occupantur, quam bonis pacis artibus, maiusque multo studium est,
quibus modis per fas ac nefas nova sibi regna pariant, quam uti parta bene
administrent. praeterea quicumque regibus a consilio sunt, eorum nemo est, qui
non aut vere tantum sapit, ut non egeat, aut tantum sibi sapere videtur, ut non
libeat alterius probare consilium, nisi quod absurdissimis quibusque dictis
assentiuntur et supparasitantur eorum, quos ut maxime apud principem gratiae,
student assentatione demereri sibi. et certe sic est natura comparatum, ut sua
cuique inventa blandiantur. sic et corvo suus arridet pullus, et suus simiae
catulus placet.
Quod si
quis in illo coetu vel alienis invidentium, vel praeferentium sua, aliquid
afferat, quod aut aliis temporibus factum legit, aut aliis fieri locis vidit,
ibi qui audiunt, perinde agunt, ac si tota sapientiae suae periclitaretur
opinio, et post illa pro stultis plane sint habendi, nisi aliquid sufficiant
invenire, quod in aliorum inventis vertant vitio. si cetera destituant, tum huc
confugiunt, haec nostris, inquiunt, placuere maioribus, quorum prudentiam utinam
nos aequaremus, itaque hoc dicto veluti egregie perorata re considunt. tamquam
magnum sit periculum, si quis ulla in re deprehendatur maioribus suis
sapientior. a quibus tamen, ut quicque optime consultum est, ita aequissimo
animo valere sinimus. at si qua de re potuit consuli prudentius, eam protinus
ansam cupide arreptam mordicus retinemus. itaque in haec superba, absurda, ac
morosa iudicia, cum saepe alibi, tum semel in Anglia quoque incidi.
Obsecro inquam, fuisti apud nos!
Fui inquit, atque aliquot menses ibi sum versatus, non
multo post eam cladem, qua Anglorum occidentalium civile adversus regem bellum
miseranda ipsorum strage compressum est.
|