Interea multum debui reverendissimo patri Ioanni Mortono
Cantuariensi Archiepiscopo et Cardinali, ac tum quoque Angliae Cancellario,
viro mi Petre - nam Moro cognita sum narraturus - non authoritate magis, quam
prudentia ac virtute venerabili. etenim statura ei mediocris erat, nec aetati,
quamquam serae cedens. vultus quem revereare, non horreas. in congressu non
difficilis. serius tamen et gravis. libido erat asperius interdum compellando
supplicantes experiri, sed sine noxa, quid ingenii, quam animi praesentiam
quisque prae se ferret, qua velut cognata sibi virtute, modo abesset impudentia
delectabatur, et ut idoneam ad res gerendas amplectebatur, sermo politus et
efficax, iuris magna peritia, ingenium incomparabile, memoria ad prodigium
usque excellens. haec enim natura egregia, discendo atque exercendo provexit.
Huius consiliis rex plurimum fidere, multum respublica
niti - cum ego aderam - videbatur. quippe qui ab prima fere iuventa protinus a
schola coniectus in aulam, maximis in negotiis per omnem versatus aetatem, ac
variis fortunae aestibus assidue iactatus prudentiam rerum - quae sic recepta
non facile elabitur - multis, magnisque cum periculis didicerat.
Forte fortuna cum die quodam in eius mensa essem, laicus
quidam legum vestratium peritus aderat, is nescio unde nactus occasionem,
coepit accurate laudare, rigidam illam iustitiam, quae tum illic exercebatur in
fures, quos passim narrabat nonnumquam suspendi viginti in una cruce, atque eo
vehementius dicebat se mirari, cum tam pauci elaberentur supplicio, quo malo
fato fieret, uti tam multi tamen ubique grassarentur.
Tum ego, ausus enim sum libere apud Cardinalem loqui;
nihil mireris inquam. nam haec punitio furum et supra iustum est, et non ex usu
publico. est enim ad vindicanda furta nimis atrox, nec tamen ad refrenanda
sufficiens. quippe neque furtum simplex tam ingens facinus est, ut capite
debeat plecti, neque ulla poena est tanta, ut ab latrociniis cohibeat eos, qui
nullam aliam artem quaerendi victus habent. itaque hac in re non vos modo, sed
bona pars huius orbis imitari videtur malos praeceptores, qui discipulos
verberant libentius quam docent. decernuntur enim furanti gravia atque horrenda
supplicia, cum potius multo fuerit providendum, uti aliquis esset proventus
vitae, ne cuiquam tam dira sit furandi primum, dehinc pereundi necessitas.
Est inquit ille, satis hoc provisum; sunt artes
mechanicae, est agricolatio, ex his tueri vitam liceat, ni sponte mali esse
mallent. at non sic evades inquam. nam primum omittamus eos, qui saepe vel ab
externis bellis, vel civilibus mutili redeunt domum, ut nuper apud vos e
Cornubiensi proelio, et non ita pridem e Gallico, qui vel reipublicae impendunt
membra, vel regi, quos neque pristinas artes exercere debilitas patitur, neque
aetas novam discere. hos inquam omittamus, quando bella per intermissas vices
commeant. ea contemplemur, quae nullo die non accidunt.
Tantus est ergo nobilium numerus, qui non ipsi modo degant
otiosi tamquam fuci laboribus aliorum, quos puta suorum praediorum colonos
augendis reditibus ad vivum usque radunt. nam eam solam frugalitatem novere,
homines alioquin ad mendicitatem usque prodigi; verum immensam quoque otiosorum
stipatorum turbam circumferunt, qui nullam umquam quaerendi victus artem
didicere. hi simul atque herus obierit, aut ipsi aegrotaverint, eiiciuntur
ilico. nam et otiosos libentius quam aegrotos alunt, et saepe morientis heres
non protinus alendae sufficit paternae familiae. interim illi esuriunt strenue,
nisi strenue latrocinentur. nam quid faciant! siquidem ubi errando paululum
vestes ac valetudinem attrivere, morbo iam squalidos, atque obsitos pannis,
neque generosi dignantur accipere, neque audent rustici; non ignari eum qui
molliter educatus in otio ac deliciis, solitus sit accinctus acinace ac cetra,
totam viciniam vultu nebulonico despicere et contemnere omnes prae se,
haudquaquam idoneum fore, qui cum ligone ac marra, maligna mercede ac victu
parco, fideliter inserviat pauperi.
Ad haec ille, atqui nobis inquit, hoc hominum genus in
primis fovendum est. in his enim, utpote hominibus animi magis excelsi ac
generosioris, quam sunt opifices aut agricolae, consistunt vires ac robur
exercitus, si quando sit confligendum bello.
Profecto inquam ego, eadem opera dicas licet, belli gratia
fovendos esse fures, quibus haud dubie numquam carebitis, dum habebitis hos.
quin neque latrones sunt instrenui milites, neque milites ignavissimi latronum,
adeo inter has artes belle convenit. at hoc vitium tamen frequens est vobis,
non proprium. est enim omnium fere gentium commune. nam Gallias infestat alia
praeterea pestis pestilentior, tota patria stipendiariis, in pace quoque - si
illa pax est - oppleta atque obsessa militibus, eadem persuasione inductis, qua
vos otiosos hic ministros alendos esse censuistis. nempe quod Morosophis visum
est, in eo sitam esse publicam salutem, si in promptu semper adsit validum,
firmumque praesidium, maxime veteranorum. neque enim confidunt inexercitatis
quicquam, ut vel ideo quaerendum eis bellum sit, ne imperitos habeant milites,
et homines iugulandi gratis, ne - ut habet facete Sallustius - manus aut animus
incipiat per otium torpescere.
At quam sit perniciosum huiusmodi beluas alere, et Gallia
suo malo didicit, et Romanorum, Carthaginensium, ac Syrorum, tum multarum
gentium exempla declarant, quorum omnium non imperium modo, sed agros quoque,
atque adeo urbes ipsas parati ipsorum exercitus aliis atque aliis occasionibus
everterunt. quam vero non magnopere necessarium, vel hinc elucescit, quod ne
Galli quidem milites armis ab unguiculis exercitatissimi cum evocatis comparati
vestris, admodum saepe gloriantur superiores sese discessisse, ut ne quid dicam
amplius, ne praesentibus videar adblandiri vobis.
Sed nec vestri illi vel opifices urbici, vel rudes atque
agrestes agricolae otiosos generosorum stipatores creduntur valde pertimescere,
nisi aut hi quibus ad vires atque audaciam corpus contigit ineptius, aut quorum
animi vis inopia rei familiaris infringitur, adeo periculum nullum est, ne
quorum valida et robusta corpora - neque enim nisi selectos dignantur generosi
corrumpere - nunc vel elanguescunt otio, vel negotiis prope muliebribus
emolliuntur, iidem bonis artibus instructi ad vitam, et virilibus exercitati
laboribus effeminentur. certe utcumque sese haec habet res, illud mihi
nequaquam videtur publicae rei conducere, in eventum belli, quod numquam
habetis, nisi cum vultis, infinitam eius generis turbam alere, quod infestat
pacem, cuius tanto maior haberi ratio, quam belli debeat. neque haec tamen sola
est furandi necessitas. est alia magis quantum credo, peculiaris vobis.
Quaenam est ea! inquit
Oves Cardinalis. inquam vestrae, quae tam mites esse,
tamque exiguo solent ali, nunc - uti fertur - tam edaces atque indomitae esse
coeperunt, ut homines devorent ipsos, agros, domos, oppida vastent ac
depopulentur. nempe quibuscumque regni partibus nascitur lana tenuior, atque
ideo pretiosior, ibi nobiles et generosi, atque adeo Abbates aliquot sancti
viri, non his contenti reditibus, fructibusque annuis, qui maioribus suis
solebant ex praediis crescere, nec habentes satis, quod otiose ac laute
viventes, nihil in publicum prosint, nisi etiam obsint, arvo nihil relinquunt,
onmia claudunt pascuis, demoliuntur domos, diruunt oppida, templo dumtaxat
stabulandis ovibus relicto, et tamquam parum soli perderent apud vos ferarum
saltus, ac vivaria, illi boni viri habitationes omnes, et quicquid usquam est
culti, vertunt in solitudinem.
Ergo ut unus helluo inexplebilis ac dira pestis patriae,
continuatis agris, aliquot milia iugerum uno circumdet septo, eiiciuntur
coloni. quidam suis etiam aut circumscripti fraude, aut vi oppressi exuuntur,
aut fatigati iniuriis, adiguntur ad venditionem. itaque quoquo pacto emigrant
miseri, viri, mulieres, mariti, uxores, orbi, viduae, parentes cum parvis
liberis, et numerosa magis quam divite familia, ut multis opus habet manibus
res rustica, emigrant inquam e notis atque assuetis laribus, nec inveniunt quo
se recipiant, supellectilem omnem haud magno vendibilem, etiam si manere possit
emptorem, cum extrudi necesse est, minimo venundant. id cum brevi errando
insumpserint, quid restat aliud denique, quam uti furentur, et pendeant iuste
scilicet, aut vagentur atque mendicent. quamquam tum quoque velut errones
coniiciuntur in carcerem, quod otiosi obambulent, quorum operam nemo est qui
conducat, cum illi cupidissime offerant. nam rusticae rei cui assueverunt nihil
est quod agatur, ubi nihil seritur. siquidem unus opilio atque bubulcus
sufficit ei terrae depascendae pecoribus, in cuius cultum, ut sementi faciendae
sufficeret, multae poscebantur manus.
Atque hac ratione fit, ut multis in locis annona multo sit
carior. quin lanarum quoque adeo increvit pretium, ut a tenuioribus, qui pannos
inde solent apud vos conficere, prorsus emi non possint, atque ea ratione plures
ab opere ablegantur in otium. nam post aucta pascua infinitam ouium vim
absumpsit tabes, velut eorum cupiditatem ulciscente deo immissa in oves lue,
quam in ipsorum capita contortam esse fuerat iustius. quod si maxime increscat
ovium numerus, pretio nihil decrescit tamen. quod earum, si monopolium
appellari non potest quod non unus vendit, certe oligopolium est. reciderunt
enim fere in manus paucorum, eorundemque divitum, quos nulla necessitas urget
ante vendendi quam libet, nec ante libet quam liceat quanti libet.
Iam cetera quoque pecorum genera, ut aeque cara sint,
eadem ratio est, atque hoc etiam amplius, quod dirutis villis, atque imminuta
re rustica non sint qui foeturam curent. neque enim divites illi, ut ovium, sic
etiam armentorum foetus educant; sed aliunde macra empta vili, posteaquam suis
pascuis pinguerint, magno revendunt. ideoque, sicuti reor, nondum sentitur
totum huius rei incommodum. nempe adhuc his modo locis reddunt cara, ubi
vendunt. ceterum ubi aliquandiu celerius extulerint illinc, quam nasci possint,
tum demum ibi quoque paulatim decrescente copia, ubi coemuntur, necesse est hic
insigni laboretur inopia.
Ita qua re vel maxime felix haec vestra videbatur insula,
iam ipsam paucorum improba cupiditas vertit in perniciem. nam haec annonae
caritas in causa est, cur quisque quam possit plurimos e familia dimittat, quo
quaeso nisi mendicatum, aut quod generosis animis persuadeas facilius
latrocinatum!
Quid quod ad miseram hanc egestatem, atque inopiam
adiungitur, importuna luxuries. nam et ministris nobilium, et opificibus, et
ipsis propemodum rusticis, et omnibus denique ordinibus, multum est insolentis
apparatus in vestibus, nimius in victu luxus. iam ganea, lustra, lupanar, et
aliud lupanar tabernae, vinariae, cervisiariae, postremo tot improbi ludi,
alea, charta, fritillus, pila, sphaera, discus, an non haec celeriter exhausta
pecunia, recta suos mystas mittunt aliquo latrocinatum!
Has perniciosas pestes eiicite, statuite, ut villas atque
oppida rustica, aut hi restituant qui diruere, aut ea cedant reposituris, atque
aedificare volentibus. refrenate coemptiones istas divitum, ac velut monopolii
exercendi licentiam. pauciores alantur otio, reddatur agricolatio, lanificium
instauretur, ut sit honestum negotium, quo se utiliter exerceat otiosa ista
turba, vel quos hactenus inopia fures fecit, vel qui nunc errones aut otiosi
sunt ministri, fures nimirum utrique futuri. certe nisi his malis medemini,
frustra iactetis exercitam in vindicanda furta iustitiam, nempe speciosam
magis, quam aut iustam aut utilem. siquidem cum pessime sinitis educari, et
mores paulatim ab teneris annis corrumpi, puniendos videlicet, tum demum cum ea
flagitia viri designent, quorum spem de se perpetuam a pueritia usquam
praebuerant, quid aliud quaeso quam facitis fures, et iidem plectitis!
Iam me haec loquente iuris ille consultus interim se ad
dicendum composuerat, ac statuerat secum modo illo solemni disputantium uti, qui
diligentius repetunt quam respondent, adeo bonam partem laudis ponunt in
memoria.
Belle, inquit, dixisti profecto, cum sis videlicet hospes,
qui magis audire his de rebus aliquid potueris, quam exacte quicquam
cognoscere, id quod ego paucis efficiam perspicuum. nam primum ordine recensebo
quae tu dixisti. deinde ostendam quibus in rebus imposuit tibi nostrarum rerum
ignoratio, postremo rationes tuas omnes diluam atque dissolvam. igitur ut a
primo quod sum pollicitus exordiar, quattuor mihi visus es...
Tace inquit Cardinalis; nam haud responsurus paucis
videris qui sic incipias. quamobrem levabimus in praesenti te hac respondendi
molestia, servaturi tamen integrum id munus tibi in proximum congressum
vestrum, quem - nisi quid impediat, aut te, aut Raphaelem hunc - crastinus dies
velim referat. sed interim abs te mi Raphael perquam libenter audierim, quare
tu furtum putes ultimo supplicio non puniendum quamve aliam poenam ipse
statuas, quae magis conducat in publicum. nam tolerandum ne tu quidem sentis.
at si nunc per mortem quoque, tamen in furtum ruitur, proposita semel vitae
securitate, quae vis, quis metus posset absterrere maleficos; qui mitigatione
supplicii, velut praemio quodam ad maleficium se invitatos interpretarentur!
Omnino mihi videtur inquam pater benignissime homini vitam
eripi propter ereptam pecuniam prorsus inicum esse. siquidem cum humana vita ne
omnibus quidem fortunae possessionibus paria fieri posse arbitror. quod si
laesam iustitiam, si leges violatas, hac rependi poena dicant, haud pecuniam;
quid ni merito summum illud ius, summa vocetur iniuria! nam neque legum
probanda sunt tam Manliana imperia, ut sicubi in levissimis parum obtemperetur,
illico stringant gladium; neque tam Stoica scita, ut omnia peccata adeo
existiment paria, uti nihil iudicent interesse, occidatne aliquis hominem, an
nummum ei surripiat, inter quae - si quicquam aequitas valet - nihil omnino
simile aut affine. deus vetuit occidi quemquam, et nos tam facile occidimus ob
ademptam pecuniolam! quod si quis interpretetur, illo dei iussu interdictam
necis potestatem, nisi quatenus humana lex declaret occidendum, quid obstat quo
minus homines eodem modo constituant inter se, quatenus stuprum admittendum
sit, adulterandum, peierandum! siquidem cum deus non alienae modo, verum etiam
suae cuique mortis ius ademerit, si hominum inter se consensus de mutua cede,
certis placitis consentientium, adeo debet valere, ut illius praecepti vinculis
eximat suos satellites, qui sine ullo exemplo dei, eos interemerint, quos
humana sanctio iussit occidi; an non hoc pacto praeceptum illud dei tantum
iuris est habiturum, quantum humana iura permiserint! ac fiet nimirum ut ad
eundem modum omnibus in rebus statuant homines, quatenus divina mandata
conveniat observari. denique lex Mosaica, quamquam inclemens et aspera; nempe
in servos, et quidem obstinatos lata, tamen pecunia furtum haud morte
mulctavit. ne putemus deum in nova lege clementiae; qua pater imperat filiis
maiorem indulsisse nobis invicem saeviendi licentiam.
Haec sunt cur non licere putem. quam vero sit absurdum,
atque etiam perniciosum reipublicae furem, atque homicidam ex aequo puniri,
nemo est, opinor, qui nesciat. nempe cum latro conspiciat non minus imminere
discriminis dumtaxat furti damnato, quam si praeterea convincatur homicidii,
hac una cogitatione impellitur in caedem eius, quem alioqui fuerat tantum
spoliaturus. quippe praeterquam quod deprehenso nihil sit plus periculi, est
etiam in caede securitas maior, et maior caelandi spes sublato facinoris
indice. itaque dum fures nimis atrociter studemus perterrefacere, in bonorum
incitamus perniciem.
Iam quod quaeri solet; quae punitio possit esset
commodior; hoc meo iudicio haud paulo facilius est repertu; quam quae possit
esse deterior. cur enim dubitemus eam viam utilem esse castigandis sceleribus;
quam scimus olim tam diu placuisse Romanis administrandae reipublicae
peritissimis! nempe hi magnorum facinorum convictos in lapidicinas, atque
fodienda metalla damnabant, perpetuis adservandos vinculis.
Quamquam ego quod ad hanc rem attinet, nullius institutum
gentis magis probo, quam id quod interea dum peregrinabar, in Perside
observatum apud vulgo dictos Polyleritas adnotavi, populum neque exiguum, neque
imprudenter institutum, et nisi quod tributum quotannis Persarum pendit regi;
cetera liberum ac suis permissum legibus. ceterum quoniam longe ab mari,
montibus fere circumdati, et suae terrae nulla in re maligne contenti
fructibus, neque adeunt alios saepe, neque adeuntur. tamen ex vetusto more
gentis, neque fines prorogare student, et quos habent ab omni facile iniuria,
et montes tuentur, et pensio quam rerum potienti persolvunt, immunes prorsus ab
militia, haud perinde splendide, atque commode, felicesque magis quam nobiles,
aut clari degunt. quippe ne nomine quidem opinor praeterquam conterminis
admodum, satis noti.
Ergo apud hos furti qui peraguntur, quod sustulere domino
reddunt, non, quod alibi fieri solet, principi; utpote cui tantum iuris esse
censent in rem furtivam quantum ipsi furi; sin res perierit, pretio ex bonis
furum confecto ac persoluto tum reliquo uxoribus eorum atque liberis integro,
ipsi damnantur in opera, ac nisi atrociter commissum furtum est, neque
clauduntur ergastulo, neque gestant compedes, sed liberi, ac soluti in publicis
occupantur operibus. detrectantes ac languidius gerentes sese; non tam vinculis
cohercent quam excitant verberibus, strenuam navantes operam, absunt a contumeliis,
noctu tantum nominatim censiti cubiculis includuntur. praeter assiduum laborem
nihil incommodi est in vita. aluntur enim haud duriter qui publicae rei
serviunt, e publico. alibi aliter. siquidem alicubi quod impenditur in eos ex
eleemosyna colligitur, atque ea via quamquam incerta; tamen ut est ille populus
misericors nulla reperitur uberior. alibi reditus quidam publici ad id
destinantur. est ubi certum in eos usus tributum viritim conferunt. quin
aliquot in locis nullum publicum opus faciunt, sed ut privatus quisque eget
mercenariis, ita illorum cuiuspiam in eum diem operam, stata mercede conducit
apud forum, paulo minoris quam quanti liberam fuerat conducturus; praeterea fas
est servilem ignaviam flagris corripere. sic fit uti numquam opere careant; et
praeter victum aliquid quoque die ab singulis publico inferatur aerario.
Uno quodam colore vestiuntur et omnes et soli, capillo non
abraso verum paulo supra auriculas attonso, e quarum altera paululum
praescinditur. cibum cuique ab amicis dari, potumque ac sui coloris vestem,
licet; pecuniam datam esse danti pariter, atque accipienti capitale, neque
minus periculosum etiam homini libero quacumque de causa nummum a damnato
recepisse, et servos item - sic enim damnatos vocant - arma contingere. suos
quaeque regio propria distinguit nota, quam abiecisse capitale est, ut vel
extra suos conspici fines, vel cum alterius regionis servo quicquam esse
collocutum. at neque tutior fugae meditatio quam ipsa est fuga. quin conscium
talis fuisse consilii in servo nex est; in libero servitus. contra indici
praemia decreta sunt; libero pecunia, servo libertas. utrique vero venia atque
impunitas conscientiae, ne quando persequi malum consilium quam poenitere sit
tutius.
Huius rei haec lex atque hic ordo est, quem dixi. qui
quantum habeat humanitatis et commodi, facile patet. quando sic irascitur, ut
vitia perimat servatis hominibus, atque ita tractatis, ut bonos esse necesse
sit. et quantum ante damni dederunt, tantum reliqua vita resartiant.
Porro ne ad pristinos relabantur mores, adeo nullus est
metus, ut viatores quoque quibus iter aliquo institutum est, non aliis viae
ducibus sese tutioreis arbitrentur, quam servis illis ad quamque regionem subinde
commutatis. nempe ad perpetrandum latrocinium nihil habent usquam non
importunum; manus inermes; pecunia tantum sceleris index; deprehenso parata
vindicta; neque spes ulla prorsus fugiendi quoquam. quo enim pacto falleret ac
tegeret fugam; homo nulla vestium parte populo similis; nisi abeat nudus! quin
sic quoque fugientem proderet auricula.
At ne inito saltem consilio coniurent in rempublicam id
demum scilicet periculum est. quasi in tantam venire spem ulla possit vicinia
non tentatis ac sollicitatis ante multarum regionum servitiis. quae tantum
absunt a facultate conspirandi; ut ne convenire quidem; et colloqui aut
salutare se mutuo liceat; ut credantur interim id consilium intrepide credituri
suis; quod reticentibus periculosum, prodentibus maximo esse bono sciant. cum
contra nemo sit prorsus exspes, obediendo ac perferendo, bonamque de se
praebendo spem, emendatioris in posterum vitae, posse his modis fieri, ut
libertatem aliquando recuperet. quippe nullo non anno restitutis aliquot
commendatione patientiae.
Haec cum dixissem atque adiecissem nihil mihi videri
causae, quare non hic modus haberi vel in Anglia possit, multo maiore cum
fructu, quam illa iustitia, quam iuris ille peritus tantopere laudaverat.
Sub haec ille, nempe iureconsultus, numquam inquit istud
sic stabiliri queat in Anglia, ut non in summum discrimen adducat rempublicam
et simul haec dicens, commovit caput, ac distorsit labrum, atque ita conticuit.
et omnes qui aderant, pedibus in eius ibant sententiam.
Tum Cardinalis non est, inquit, proclive divinare,
commodene an secus res cessura sit, nullo prorsus facto periculo. verum si
pronuntiata mortis sententia, differri executionem iubeat princeps, atque hunc
experiatur morem, cohibitis asylorum privilegiis. tum vero si res comprobetur
eventu esse utilis, rectum fuerit eam stabiliri. alioqui tunc quoque afficere
supplicio eos, qui sunt ante damnati, neque minus e republica fuerit, neque
magis iniustum, quam si nunc idem fieret, nec ullum interea nasci ex ea re
potest periculum. quin mihi certe videntur errones quoque ad eundem posse modum
non pessime tractari, in quos hactenus tam multis aeditis legibus, nihil
promovimus tamen.
Haec ubi dixit Cardinalis, quae me narrante contempserant
omnes, eadem nemo non certatim laudibus est prosecutus, maxime tamen illud de
erronibus, quoniam hoc ab ipso adiectum est. nescio an quae sunt secuta silere
praestiterit. erant enim ridicula, sed narrabo tamen. nam non erant mala, et
aliquid ad hanc rem pertinebant.
Adstabat forte parasitus quidam, qui videri volebat
imitari morionem, sed ita simulabat, ut propior vero esset, tam frigidis dictis
captans risum, ut ipse saepius, quam dicta sua rideretur. excidebant homini
tamen interdum quaedam, adeo non absurda, ut fidem adagio facerent, crebro
iactu iaci aliquando is Venerem. ergo, dicente quodam e convivis, iam meo
sermone bene provisum esse furibus, atque a Cardinale etiam cautum de erronibus,
restare nunc uti his praeterea consuleretur publicitus, quos ad egestatem
morbus aut senectus impulisset, atque ad labores unde vivi possit, reddidisset
impotes.
Sine, inquit, me. nam ego et hoc recte ut fiat videro.
etenim hoc genus hominum misere cupio aliquo e conspectu amoliri meo, ita me
male vexarunt saepe, cum querulis illis opplorationibus flagitarent pecuniam,
quas numquam tamen tam commode potuerunt occinere, ut nummum a me extorquerent.
quippe semper alterum evenit, ut aut non libeat dare, aut ne liceat quidem,
quando nihil est quod detur. itaque nunc coeperunt sapere. nam ne perdant
operam, ubi me praeterire vident, praetermittunt taciti, ita nihil a me sperant
amplius, non hercule magis quam si essem sacerdos. sed illos ego mendicos omnes
lata lege distribui ac dispartiri iubeo in Benedictinorum coenobia, et fieri
laicos ut vocant monachos; mulieres moniales esse impero.
Subrisit Cardinalis et approbat ioco, ceteri etiam serio.
ceterum theologus quidam frater hoc dicto in sacerdotes ac monachos adeo est
exhilaratus, ut iam ipse quoque coeperit ludere homo alioqui prope ad
torvitatem gravis.
At ne sic quidem, inquit, extricaberis a mendicis, nisi
nobis quoque prospexeris fratribus.
Atqui, inquit Parasitus, hoc iam curatum est. nam
Cardinalis egregie prospexit vobis cum statueret de cohercendis, atque opere
exercendis erronibus. nam vos estis errones maximi.
Hoc quoque dictum, cum coniectis in Cardinalem oculis eum
viderent non abnuere, coeperunt onmes non illibenter arripere, excepto fratre.
nam is - neque equidem miror - tali perfusus aceto, sic indignatus est, atque
incanduit, ut nec a conviciis quidem potuerit temperare; hominem vocavit
nebulonem, detractorem, susurronem, et filium perditionis, minas interim
terribiles citans e scriptura sacra. iam scurra serio scurrari coepit. et erat
plane in sua palaestra.
Noli, inquit, irasci bone frater, scriptum est, in
patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. 21, 19).
Rursum frater - referam enim ipsius verba - non irascor,
inquit furcifer, vel saltem non pecco. nam Psalmista dicit, irascimini et
nolite peccare (Ps. 4, 5).
Admonitus deinde frater a Cardinale suaviter, ut suos
affectus compesceret, non domine, inquit, ego loquor nisi ex bono zelo sicut
debeo, nam viri sancti habuerunt bonum zelum, unde dicitur: zelus domus tuae
comedit me (Ps. 69, 10). et canitur in ecclesiis:
Irrisores Helizei, dum conscendit domum dei, zelus calui
sentiunt,
Sicut fortasse sentiet iste derisor, scurra, ribaldus.
Facis inquit, Cardinalis bono fortassis affectu, sed mihi
videris facturus, nescio an sanctius, certe sapientius, si te ita compares, ne
cum homine stulto et ridiculo ridiculum tibi certamen instituas.
Non domine inquit, non facerem sapientius. nam Solomon
ipse sapientissimus dicit: responde stulto secundum stultitiam eius (Prov. 26,
5) sicut ego nunc facio, et demonstro ei foveam in quam cadet, nisi bene
praecaveat. nam si multi irrisores Helizei, qui erat tantum unus calvus,
senserunt zelus calvi, quanto magis sentiet unus derisor multorum fratrum, in
quibus sunt multi calvi! et etiam habemus bullam Papalem, per quam omnes qui
derident nos, sunt excommunicati.
Cardinalis, ubi vidit nullum fieri finem, nutu ablegato
parasito, ac aliam in rem commodum verso sermone, paulo post surgit e mensa,
atque audiendis clientum negotiis dedit se, nosque dimisit.
|