En mi More, quam longo te sermone oneravi, quod tam diu
facere plane puduisset me, nisi tu et cupide flagitasses, et sic videreris
audire, tamquam nolles quicquam eius confabulationis omitti, quae quamquam
aliquanto perstrictius, narranda tamen mihi fuit omnino propter eorum iudicium,
qui quae me dicente spreverant, eadem rursus evestigio non improbante Cardinale,
etiam ipsi comprobarunt, usque adeo assentantes ei, ut parasiti quoque eius
inventis, quae dominus per iocum non aspernabatur, adblandirentur et serio
propemodum admitterent. ut hinc possis aestimare quanti me ac mea consilia
aulici forent aestimaturi.
Profecto mi Raphael inquam magna me affecisti voluptate,
ita sunt abs te dicta prudenter simul et lepide omnia, praeterea visus mihi
interim sum, non solum in patria versari, verum etiam repuerascere quodammodo
iucunda recordatione Cardinalis illius, in cuius aula puer sum educatus. cuius
viri memoriae quod tu tam impense faves, non credas mi Raphael quanto mihi sis
effectus hoc nomine carior, cum esses alioqui carissimus. ceterum non possum
adhuc ullo pacto meam demutare sententiam, quin te plane putem, si animum
inducas tuum, uti ne ab aulis principum abhorreas, in publicum posse te tuis
consiliis plurimum boni conferre. quare nihil magis incumbit tuo, hoc est boni
viri, officio. siquidem cum tuus censeat Plato. respublicas ita demum futuras
esse felices, si aut regnent philosophi, aut reges philosophentur, quam procul
aberit felicitas, si philosophi regibus nec dignentur saltem suum impartiri
consilium!
Non sunt, inquit ille, tam ingrati, quin id libenter
facerent, immo multi libris aeditis iam fecerunt, si ii qui rerum potiuntur
essent parati, bene consultis parere. sed bene haud dubie praevidit Plato, nisi
reges philosophentur ipsi, numquam futurum, ut perversis opinionibus a pueris
imbuti, atque infecti penitus philosophantium comprobent consilia; quod ipse
quoque experiebatur apud Dionysium. an non me putas, si apud aliquem regum
decreta sana proponerem, et perniciosa malorum semina, conarer illi evellere,
protinus aut eiiciendum aut habendum ludibrio!
Age finge me apud regem esse Gallorum, atque in eius
considere consilio, dum in secretissimo secessu praesidente rege ipso, in
corona prudentissimorum hominum, magnis agitur studiis, quibus artibus ac
machinamentis Mediolanum retineat, ac fugitivam illam Neapolim ad se retrahat;
postea vero evertat Venetos, ac totam Italiam subiiciat sibi. deinde Flandros
Brabantos, totam postremo Burgundiam suae faciat ditionis. atque alias
praeterea gentes, quarum regnum iam olim animo invasit. hic dum alius suadet
feriendum cum Venetis foedus tantisper duraturum, dum ipsis fuerit commodum,
cum illis communicandum consilium. quin deponendam quoque apud eosdem aliquam
praedae partem, quam rebus ex sententia peractis repetat, dum alius consulit
conducendos Germanos, alius pecunia demulcendos alius Helvetios. adversus numen
imperatoriae maiestatis, auro, velut anathemate, propitiandum. dum alii videtur
cum Aragonum rege componendas esse res, et alieno Navariae regno, velut pacis
authoramento cedendum; alius interim censet castelliae principem aliqua spe
affinitatis irretiendum, atque aulicos nobiles aliquot in suam factionem certa
pensione esse pertrahendos. dum maximus omnium nodus occurrit, quid statuendum
interim de Anglia sit. ceterum de pace tractandum tamen, et constringenda
firmissimis vinculis, semper infirma societas, amici vocentur, suspiciantur ut
inimici. habendos igitur paratos, velut in statione Scotos, ad omnem intentos
occasionem, si quid se commoveant Angli protinus immittendos. ad haec fovendum
exulem nobilem aliquem occulte, namque id aperte ne fiat prohibent foedera, qui
id regnum sibi deberi contendat, ut ea velut ansa contineat, suspectum sibi
principem.
Hic, inquam, in tanto rerum molimine, tot egregiis viris
ad bellum sua certatim consilia conferentibus, si ego homuncio surgam, ac verti
iubeam vela, omittendam Italiam censeam et domi dicam esse manendum, unum
Galliae regnum fere maius esse, quam ut commode possit ab uno administrari, ne
sibi putet rex de aliis adiiciendis esse cogitandum.
Tum si illis proponerem decreta Achoriorum populi,
Utopiensium insulae ad Euronoton oppositi, qui cum olim bellum gessissent, ut
regi suo aliud obtinerent regnum, quod affinitatis antiquae causa sibi
contendebat haereditate deberi, consecuti tandem id, ubi viderunt nihilo sibi
minus esse molestiae in retinendo, quam in quaerendo pertulerunt, verum assidua
pullulare semina, vel internae rebellionis, vel externae incursionis, in
deditos ita semper aut pro illis, aut contra pugnandum, numquam dari facultatem
dimittendi exercitus, compilari interim se, efferri foras pecuniam, alienae
gloriolae suum impendi sanguinem, pacem nihilo tutiorem, domi corruptos bello
mores, imbibitam latrocinandi libidinem, confirmatam caedibus audaciam, leges
esse contemptui, quod rex in duorum curam regnorum distractus, minus in
utrumvis animum posset intendere. cum viderent alioqui tantis malis nullum
finem fore, inito tandem consilio, regi suo humanissime fecerunt optionem
retinendi utrius regni vellet. nam utriusque non fore potestatem, se plures
esse, quam qui a dimidiato possint rege gubernari, cum nemo sit libenter
admissurus mulionem sibi cum alio communem. ita coactus est ille bonus
princeps, novo regno cuipiam ex amicis relicto - qui brevi etiam post eiectus
est - antiquo esse contentus.
Praeterea si ostenderem omnes hos conatus bellorum, quibus
tot nationes eius causa tumultuarentur, cum thesauros eius exhausissent, ac
destruxissent populum, aliqua tandem fortuna frustra cessuros tamen, proinde
avitum regnum coleret, ornaret quantum posset, et faceret quam florentissimum.
amet suos et ametur a suis, cum his una vivat, imperetque suaviter, atque alia
regna valere sinat, quando id quod nunc ei contigisset, satis amplum superque
esset. hanc orationem quibus auribus mi More, putas excipiendam!
Profecto non valde pronis inquam.
Pergamus ergo inquit, si consiliariis cum rege quopiam tractantibus,
et comminiscentibus quibus technis ei queant coacervare thesauros, dum unus
intendendam consulit aestimationem monetae, cum ipsi sit eroganda pecunia.
deiiciendam rursus infra iustum, cum fuerit corroganda. uti et multum aeris
parvo dissolvat, et pro parvo multum recipiat; dum alius suadet ut bellum
simulet, atque eo praetextu coacta pecunia cum visum erit, faciat pacem,
sanctis cerimoniis, quo plebeculae oculis fiat praestigium, miseratus videlicet
humanum sanguinem princeps pius; dum alius ei suggerit in mentem, antiquas
quasdam, et tineis adesas leges, longa desuetudine antiquatas, quas quod nemo
latas meminisset, omnes sint transgressi, earum ergo mulctas iubeat exigi,
nullum uberiorem proventum esse, nullum magis honorificum, utpote qui iustitiae
prae se personam ferat; dum ab alio admonetur, uti sub magnis mulctis multa
prohibeat, maxime talia, quae ne fiant, in rem sit populi. post pecunia cum
illis dispenset, quorum commodis obstat interdictum, sic et a populo gratiam
iniri, et duplex adferri compendium, vel dum ii mulctantur, quos quaestus
cupiditas pellexit in casses, vel dum aliis vendit privilegia, tanto pluris,
quanto scilicet fuerit melior princeps, utpote qui gravatim quicquam contra
populi commodum privato cuiquam indulgeat, et ob id non nisi magno pretio. dum
alius ei persuadet obstringendos sibi iudices, qui quavis in re pro regio iure
disceptent, accersendos praeterea in palatium, atque invitandos uti coram se de
suis rebus disserant, ita nullam causam eius tam aperte iniquam fore, in qua
non aliquis eorum vel contradicendi studio, vel pudore dicendi eadem, vel quo
gratiam ineant, apud eum aliquam reperiant rimam, qua possit intendi calumnia.
sic dum iudicibus diversa sentientibus, res per se clarissima disputatur, et
veritas in quaestionem venit, ansam commodum regi dari, pro suo commodo ius
interpretandi. ceteros aut pudore accessuros, aut metu, sic intrepide fertur
postea pro tribunali sententia. neque enim deesse praetextus potest
pronuncianti pro principe. nempe cui satis est aut aequitatem a sua parte esse,
aut verba legis, aut contortum scripti sensum, aut quae legibus denique omnibus
praeponderat, apud religiosos iudices principis indisputabilem praerogativam.
dum omnes in Crassiano illo consentiunt atque conspirant, nullam auri vim satis
esse principi, cui sit alendus exercitus. praeterea nihil iniuste regem facere,
ut maxime etiam velit posse. quippe omnia omnium eius esse, ut homines etiam
ipsos, tantum vero cuique esse proprium quantum regis benignitas ei non
ademerit, quod ipsum ut quam minimum sit, principis multum referre, ut cuius
tutamentum in eo situm sit, ne populus divitiis ac libertate lasciviat, quod
hae res minus patienter ferant dura atque iniusta imperia, cum contra egestas
atque inopia retundat animos, ac patientes reddat, adimatque pressis generosos
rebellandi spiritus.
Hic si ego rursus adsurgens contendam haec consilia omnia
regi et inhonesta esse, et perniciosa. cuius non honor modo, sed securitas
quoque in populi magis opibus sita sit quam suis. quos si ostendam, regem sibi
deligere sua causa, non regis, videlicet uti eius labore ac studio ipsi commode
vivant. tutique ab iniuriis. eoque magis ad principem eam pertinere curam, ut
populo bene sit suo, quam ut sibi, non aliter ac pastoris officium est, oves
potius quam semet pascere, quatenus opilio est.
Nam quod populi egestatem censeant pacis praesidium esse,
longissime aberrare eos ipsa res docet. nempe ubi plus rixarum comperias, quam
inter mendicos! quis intentius mutationi rerum studet, quam cui minime placet
praesens vitae status! aut cui denique audacior impetus ad conturbanda omnia,
spe alicunde lucrandi, quam cui iam nihil est quod possit perdere! quod si rex
aliquis adeo aut contemptus esset, aut invisus suis, ut aliter eos continere in
officio non possit, nisi contumeliis, compilatione, et sectione grassetur,
eosque redigat ad mendicitatem, praestiterit illi profecto regno abdicare, quam
his retinere artibus, quibus quamquam imperii nomen, retineat, certe amittit
maiestatem. neque enim regiae dignitatis est, imperium in mendicos exercere,
sed in opulentos potius, atque felices. quod ipsum sensit certe vir erecti ac
sublimis animi Fabricius, cum responderet malle se imperare divitibus, quam
divitem esse. et profecto unum aliquem voluptate ac deliciis fluere, gementibus
undique ac lamentantibus aliis, hoc non est regni, sed carceris esse custodem.
denique ut imperitissimus medicus est, qui morbum nescit nisi morbo curare, ita
qui vitam civium non novit alia via corrigere, quam ademptis vitae commodis, is
se nescire fateatur imperare liberis. quin aut inertiam potius mutet suam, aut
superbiam. nam his fere vitiis accidit, ut populus eum vel contemnat, vel
habeat odio. vivat innocuus de suo, sumptus ad reditus accommodet, refrenet
maleficia, et recta institutione suorum praeveniat potius, quam sinat
increscere, quae deinde puniat, leges abrogatas consuetudine haud temere
revocet, praesertim quae diu desitae numquam desideratae sunt. neque umquam
commissi nomine eiusmodi quicquam capiat, quale privatum quempiam iudex, velut
inicum ac vafrum non pateretur accipere.
Hic si proponerem illis Macarensium legem, qui et ipsi non
longe admodum absunt ab Utopia, quorum rex quo primum die auspicatur imperium, magnis
adhibitis sacrificiis iuriiurando astringitur, numquam se uno tempore supra
mille auri pondo in thesauris habiturum, aut argenti, quantum eius auri pretium
aequet. hanc legem ferunt ab optimo quodam rege institutam, cui maiori curae
fuit patriae commodum, quam divitiae suae, velut obicem acervandae pecuniae
tantae, quanta faceret inopiam eius in populo. nempe eum thesaurum videbat
suffecturum, sive regi adversus rebelleis, sive regno adversus hostium
incursiones esset confligendum. ceterum minorem esse quam ut animos faciat
invadendi aliena. quae potissima condendae legis causa fuit. proxima quod sic
prospectum putavit, ne desit pecunia, quae in quotidiana civium commutatione
versetur, et cum regi necesse est erogare, quicquid thesauro supra legitimum
accrevit modum, non quaesiturum censuit occasiones iniuriae. talis rex et malis
erit formidini, et a bonis amabitur. haec ergo atque huiusmodi si ingererem
apud homines in contrariam partem vehementer inclinatos, quam surdis essem
narraturus fabulam!
Surdissimis inquam, haud dubie. neque hercule miror, neque
mihi videntur - ut vere dicam - huiusmodi sermones ingerendi, aut talia danda
consilia, quae certus sis numquam admissum iri. quid enim prodesse possit, aut
quomodo in illorum pectus influere sermo tam insolens, quorum praeoccupavit
animos, atque insedit penitus diversa persuasio! apud amiculos in familiari
colloquio non insuavis est haec philosophia scholastica. ceterum in consiliis
principum, ubi res magnae magna authoritate aguntur, non est his rebus locus.
Hoc est, inquit
ille, quod dicebam non esse apud principes locum philosophiae.
Immo inquam est
verum, non huic scholasticae, quae quidvis putet ubivis convenire, sed est alia
philosophia civilior, quae suam novit scenam, eique sese accommodans, in ea
fabula quae in manibus est, suas partes concinne et cum decoro tutatur. hac
utendum est tibi. alioquin dum agitur quaepiam Plauti comoedia, nugantibus
inter se vernulis, si tu in proscenium prodeas habitu philosophico, et
recenseas ex Octavia locum in quo Seneca disputat cum Nerone. nonne
praestiterit egisse mutam personam, quam aliena recitando talem fecisse
tragicomoediam! corruperis enim, perverterisque praesentem fabulam, dum diversa
permisces, etiam si ea quae tu affers meliora fuerint. quaecumque fabula in
manu est, eam age quam potes optime. neque ideo totam perturbes, quod tibi in
mentem venit alterius, quae sit lepidior.
Sic est in
republica sic in consultationibus principum. si radicitus evelli non possint
opiniones pravae, nec receptis usu vitiis mederi queas, ex animi tui sententia,
non ideo tamen deserenda respublica est, et in tempestate navis destituenda
est, quoniam ventos inhibere non possis. at neque insuetus et insolens sermo
inculcandus, quem scias apud diversa persuasos pondus non habiturum, sed
obliquo ductu conandum est, atque adnitendum tibi, uti pro tua virili omnia
tractes commode. et quod in bonum nequis vertere, efficias saltem, ut sit quam
minime malum. nam ut omnia bene sint, fieri non potest, nisi omnes boni sint,
quod ad aliquot abhinc annos adhuc non expecto.
Hac, inquit,
arte nihil fieret aliud, quam ne dum aliorum furori mederi studeo, ipse cum
illis insaniam. nam si vera loqui volo, talia loquar necesse est. ceterum falsa
loqui, sitne philosophi nescio, certe non est meum. quamquam ille meus sermo ut
fuerit fortasse ingratus illis, atque molestus, ita non video cur videri debeat
usque ad ineptias insolens. quod si aut ea dicerem, quae fingit Plato in sua
republica aut ea quae faciunt Utopienses in sua, haec quamquam essent, ut certe
sunt, meliora, tamen aliena videri possint, quod hic singulorum privatae sunt
possessiones, illic omnia sunt communia. mea vero oratio - nisi quod ad eos qui
statuissent secum, ruere diversa via praecipites, iucundus esse non potest, qui
revocet ac praemonstret pericula - alioquin quid habuit, quod non ubivis dici,
vel conveniat, vel oporteat! equidem si omittenda sunt omnia tamquam insolentia
atque absurda, quaecumque perversi mores hominum fecerunt, ut videri possint
aliena, dissimulemus oportet, apud Christianos, pleraque omnia quae Christus
docuit, ac dissimulari usqueadeo vetuit, ut ea quoque quae ipse in aures
insusurrasset suis, palam in tectis iusserit praedicari. quorum maxima pars ab
istis moribus longe est alienior, quam mea fuit oratio. nisi quod concionatores
homines callidi, tuum illud consilium secuti puto, quando mores suos homines ad
Christi normam gravatim paterentur aptari, doctrinam eius velut regulam
plumbeam accommodaverunt ad mores, ut aliquo saltem pacto coniungerentur
scilicet. qua re nihil video quid profecerint, nisi ut securius liceat esse
malos, atque ipse profecto tantumdem proficiam in consiliis principum.
Nam aut diversa
sentiam, quod perinde fuerit, ac si nihil sentiam, aut eadem, et ipsorum
adiutor sim, ut inquit Micio Terentianus, insaniae. nam obliquus ille ductus
tuus non video quid sibi velit, quo censes adnitendum, si non possint omnia
reddi bona, tamen ut tractentur commode, fiantque, quoad licet, quam minime
mala. quippe non est ibi dissimulandi locus, nec licet connivere. approbanda
sunt aperte pessima consilia, et decretis pestilentissimis subscribendum est.
speculatoris vice fuerit, ac pene proditoris, etiam qui improbe consulta
maligne laudaverit. porro nihil occurrit, in quo prodesse quicquam possis, in
eos delatus collegas, qui vel optimum virum facilius corruperint, quam ipsi
corrigantur, quorum perversa consuetudine vel depravaberis, vel ipse integer
atque innocens, alienae malitiae, stultitiaeque praetexeris, tantum abest ut
aliquid possit in melius obliquo illo ductu convertere.
Quam ob rem
pulcherrima similitudine declarat Plato, cur merito sapientes abstineant a capessenda
quippe republica. cum populum videant in plateas effusum assiduis imbribus
perfundi, nec persuadere queant illis, ut se subducant pluviae, tectaque
subeant. gnari nihil profuturos sese si exeant, quam ut una compluantur, semet
intra tecta continent habentes satis, quando alienae stultitiae non possunt
mederi, si ipsi saltem sint in tuto.
Quamquam
profecto mi More - ut ea vere dicam, quae meus animus fert - mihi videtur
ubicumque privatae sunt possessiones, ubi omnes omnia pecuniis metiuntur, ibi
vix umquam posse fieri, ut cum republica aut iuste agatur, aut prospere, nisi
vel ibi sentias agi iuste, ubi optima quaeque perveniunt ad pessimos, vel ibi
feliciter, ubi omnia dividuntur in paucissimos, nec illos habitos undecumque
commode, ceteris vero plane miseris.
Quam ob rem cum
apud animum meum reputo, prudentissima atque sanctissima instituta Utopiensium,
apud quos tam paucis legibus, tam commode res administrantur, ut et virtuti
pretium sit, et tamen aequatis rebus omnia abundent omnibus, tum ubi his eorum
moribus ex adverso comparo, tot nationes alias, semper ordinantes, nec ullam
satis ordinatam umquam, earum omnium in quibus quod quisque nactus fuerit, suum
vocat privatum, quorum tam multae indies conditae leges non sufficiunt, vel ut
consequatur quisquam, vel ut tueatur, vel ut satis internoscat ab alieno, illud
quod suum invicem quisque privatum nominat, id quod facile indicant infinita
illa tam assidue nascentia, quam numquam finienda litigia.
Haec inquam,
dum apud me considero, aequior Platoni fio, minusque demiror, dedignatum illis
leges ferre ullas, qui recusabant eas quibus ex aequo omnes omnia partirentur
commoda. siquidem facile praevidit homo prudentissimus, unam atque unicam illam
esse viam ad salutem publicam, si rerum indicatur aequalitas, quae nescio an
umquam possit observari, ubi sua sunt singulorum propria. nam cum certis
titulis, quisque quantum potest, ad se convertit, quantacumque fuerit rerum
copia, eam omnem pauci inter se partiti, reliquis relinquunt inopiam, fereque
accidit, ut alteri sint alterorum sorte dignissimi, cum illi sint rapaces,
improbi atque inutiles, contra hi modesti viri, ac simplices, et cotidiana
industria, in publicum quam in semet benigniores.
Adeo mihi certe
persuadeo, res aequabili ac iusta aliqua ratione distribui, aut feliciter agi
cum rebus mortalium, nisi sublata prorsus proprietate, non posse. sed manente
illa, mansuram semper apud multo maximam, multoque optimam hominum partem,
egestatis et erumnarum anxiam atque inevitabilem sarcinam. quam ut fateor
levari aliquantulum posse, sic tolli plane contendo non posse.
Nempe si
statuatur ne quis supra certum agri modum possideat, et uti sit legitimus cuique
census pecuniae, si fuerit legibus quibusdam cautum, ut neque sit princeps
nimium potens, neque populus nimis insolens, tum magistratus ne ambiantur, neu
dentur venum, aut sumptus in illis fieri sit necesse, alioquin et occasio datur
per fraudem ac rapinas sarciendae pecuniae, et fit necessitas eis muneribus
praeficiendi divites, quae potius fuerant administranda prudentibus.
Talibus inquam
legibus, quemadmodum aegra assiduis solent fomentis fulciri corpora deploratae
valetudinis, ita haec quoque mala leniri queant, ac mitigari. ut sanentur vero
atque in bonum redeant habitum, nulla omnino spes est, dum sua cuique sunt
propria. quin dum unius partis curae studes, aliarum vulnus exasperaveris, ita
mutuo nascitur ex alterius medela alterius morbus, quando nihil sic adiici
cuiquam potest, ut non idem adimatur alii.
At mihi inquam
contra videtur, ibi numquam commode vivi posse, ubi omnia sint communia. nam
quo pacto suppetat copia rerum, unoquoque ab labore subducente se! utpote quem
neque sui quaestus urget ratio, et alienae industriae fiducia reddit segnem. at
cum et stimulentur inopia, neque quod quisquam fuerit nactus, id pro suo tueri
ulla possit lege, an non necesse est perpetua caede ac seditione laboretur! sublata
praesertim authoritate ac reverentia magistratuum, cui quis esse locus possit,
apud homines taleis, quos inter nullum discrimen est, ne comminisci quidem
queo.
Non miror
inquit, sic videri tibi, quippe cui eius imago rei, aut nulla succurrit, aut
falsa. verum si in Utopia fuisses mecum, moresque eorum atque instituta
vidisses praesens, ut ego feci, qui plus annis quinque ibi vixi, neque umquam
voluissem inde discedere, nisi ut novum illum orbem proderem, tum plane
faterere, populum recte institutum nusquam alibi te vidisse quam illic.
Atqui profecto
inquit Petrus Aegidius, aegre persuadeas mihi, melius institutum populum in
novo illo, quam in hoc noto nobis orbe reperiri, ut in quo neque deteriora
ingenia, et vetustiores opinor esse, quam in illo respublicas et in quibus
plurima ad vitam commoda longus invenit usus, ut ne adiiciam apud nos casu
reperta quaedam, quibus excogitandis nullum potuisset ingenium sufficere.
Quod ad
vetustatem, inquit ille, rerum attinet publicarum, tum pronunciare posses
rectius, si historias illius orbis perlegisses, quibus si fides haberi debet,
prius apud eos erant urbes, quam homines apud nos. iam vero quicquid hactenus
vel ingenium invenit, vel casus repperit, hoc utrobique potuit extitisse.
ceterum ego certe puto, ut illis praestemus ingenio, studio tamen atque
industria longe a tergo relinquimur. nam - ut ipsorum habent annales - ante
appulsum illuc nostrum de rebus nostris - quos illi vocant ultraequinoctialeis -
nihil umquam quicquam audierant, nisi quod olim annis ab hinc ducentis supra
mille, navis quaedam apud insulam Utopiam naufragio periit, quam tempestas eo
detulerat. eiecti sunt in litus Romani quidam, atque Aegyptii, qui postea
numquam inde discessere.
Hanc unam
occasionem, vide quam commodam illis sua fecit industria. nihil artis erat
intra Romanum imperium, unde possit aliquis esse usus, quod non illi aut ab
expositis hospitibus didicerint, aut acceptis quaerendi seminibus adinvenerint.
tanto bono fuit illis aliquos hinc semel illuc esse delatos. at si qua similis
fortuna quempiam antehac illinc huc perpulerit, tam penitus hoc obliteratum
est, quam istud quoque forsan excidet posteris, me aliquando illic fuisse. et
ut illi uno statim congressu quicquid a nobis commode inventum est, fecerunt
suum; sic diu futurum puto, priusquam nos accipiamus quicquam quod apud illos
melius quam nobis est institutum. quod unum maxime esse reor in causa, cur cum
neque ingenio, neque opibus inferiores simus eis, ipsorum tamen res quam nostra
prudentius administretur, et felicius efflorescat.
Ergo mi Raphael
inquam, quaeso te atque obsecro, describe nobis insulam. nec velis esse brevis,
sed explices ordine, agros, fluvios, urbes, homines, mores, instituta, leges,
ac denique omnia, quae nos putes velle cognoscere. putabis autem velle quicquid
adhuc nescimus.
Nihil
inquit faciam libentius. nam haec in promptu habeo. sed res otium poscit.
Eamus
ergo inquam intro pransum, mox tempus nostro arbitratu sumemus.
Fiat inquit. ita ingressi prandemus.
Pransi, in eundem reversi locum, in eodem sedili
consedimus, ac iussis ministris ne quis interpellaret, ego ac Petrus Aegidius
hortamur Raphaelem, ut praestet quod erat pollicitus. is ergo ubi nos vidit
intentos, atque avidos audiendi, cum paulisper tacitus et cogitabundus
assedisset, hunc in modum exorsus est.
Primi libri finis.
|