Urbium qui unam
norit, omnes noverit, ita sunt inter se - quatenus loci natura non obstat -
omnino similes. depingam igitur unam quampiam - neque enim admodum refert quam
- sed quam potius, quam Amaurotum! qua nec ulla dignior est, quippe cui senatus
gratia reliquae deferunt, nec ulla mihi notior, ut in qua annos quinque
perpetuos vixerim.
Situm est
igitur Amaurotum, in leni deiectu montis, figura fere quadrata. nam latitudo
eius paulo infra collis incoepta verticem, milibus passuum duobus ad flumen
Anydrum pertinet, secundum ripam aliquanto longior.
Oritur Anydrus
milibus octoginta supra Amaurotum, modico fonte, sed aliorum occursu fluminum,
atque in his duorum etiam mediocrium auctus, ante urbem ipsam, quingentos in
latum passus extenditur, mox adhuc amplior, sexaginta milia prolapsus,
excipitur oceano. hoc toto spacio, quod urbem ac mare interiacet, ac supra
urbem quoque aliquot milia, sex horas perpetuas influens aestus, ac refluus
alternat celeri flumine. cum sese pelagus infert, triginta in longum milia,
totum Anydri alveum suis occupat undis, profligato retrorsum fluvio. tum
aliquanto ultra liquorem eius salsugine corrumpit, dehinc paulatim dulcescens
amnis, sincerus urbem perlabitur, ac refugientem vicissim purus et incorruptus,
ad ipsas prope fauces insequitur.
Urbs adversae
fluminis ripae, non pilis ac sublicibus ligneis, sed ex opere lapideo, egregie
arcuato ponte, commissa est, ab ea parte, quae longissime distat a mari, quo
naves totum id latus urbis possint inoffensae praetervehi.
Habent alium
praeterea fluvium, haud magnum quidem illum, sed perquam placidum, ac iucundum.
nam ex eodem scaturiens monte, in quo civitas collocatur, mediam illam per
devexa perfluens Anydro miscetur. eius fluvii caput, fontemque, quod paulo
extra urbem nascitur, munimentis amplexi, Amaurotani iunxerunt oppido. ne si
qua vis hostium ingruat, intercipi, atque averti aqua, neve corrumpi queat.
inde canalibus coctilibus, diversim ad inferiores urbis partes aqua dirivatur,
id sicubi locus fieri vetat, cisternis capacibus, collecta pluvia, tantumdem
usus adfert.
Murus altus, ac
latus oppidum cingit, turribus, ac propugnaculis frequens, arida fossa, sed
alta, lataque ac veprium sepibus impedita tribus ab lateribus circumdat moenia,
quarto flumen ipsum pro fossa est.
Plateae cum ad
vecturam, tum adversus ventos descriptae, commode aedificia neutiquam sordida,
quorum longa, et totum per vicum, perpetua series, adversa domorum fronte
conspicitur. has vicorum frontes via distinguit pedes viginti lata.
posterioribus aedium partibus, quanta est vici longitudo, hortus adiacet,
latus, et vicorum tergis undique circumseptus.
Nulla domus
est, quae non ut hostium in plateam, ita posticum in hortum habeat. quin
bifores quoque facili tractu manus apertiles, ac dein sua sponte coeuntes,
quemvis intromittunt, ita nihil usquam privati est. nam domos ipsas uno quoque
decennio sorte commutant.
Hos hortos
magnifaciunt. in his vineas, fructus, herbas, flores habent. tanto nitore,
cultuque, ut nihil fructuosius usquam viderim, nihil elegantius. qua in re
studium eorum, non ipsa voluptas modo, sed vicorum quoque invicem de suo
cuiusque horti cultu certamen accendit. et certe non aliud quicquam temere urbe
tota reperias, sive ad usum civium, sive ad voluptatem commodius. eoque nullius
rei, quam huiusmodi hortorum, maiorem habuisse curam videtur is qui condidit.
Nam totam hanc
urbis figuram, iam inde ab initio descriptam ab ipso Utopo ferunt. sed ornatum,
ceterumque cultum, quibus unius aetatem hominis haud suffecturam vidit,
posteris adiiciendum reliquit. itaque scriptum in annalibus habent, quos ab
capta usque insula, mille septingentorum, ac sexaginta annorum complectentes
historiam, diligenter et religiose perscriptos adservant, aedes initio humiles,
ac veluti casas, et tuguria fuisse, e quolibet ligno temere factas, parietes
luto obductos, culmina in aciem fastigiata stramentis operuerant. at nunc omnis
domus visenda forma tabulatorum trium, parietum facies, aut silice, aut
cementis, aut latere coctili constructae, in alvum introrsus congesto rudere.
tecta in planum subducta, quae intritis quibusdam insternunt. nullius impendii,
sed ea temperatura, quae nec igni obnoxia sit, et tolerandis tempestatum
iniuriis plumbum superet. ventos a fenestris vitro - nam eius ibi creberrimus
usus est - expellunt. interim etiam lino tenui, quod perlucido oleo, aut
succino perlinunt, gemino nimirum commodo. siquidem ad eum modum fit, ut et
plus lucis transmittat, et ventorum minus admittat.
|