Triginta
quaeque familiae magistratum sibi quotannis eligunt, quem sua prisca lingua Syphograntum
vocant, recentiore phylarchum, Syphograntis decem cum suis familiis Traniborus
olim, nunc protophylarchus dictus praeficitur.
Demum
Syphogranti omnes, qui sunt ducenti, iurati lecturos sese, quem maxime censent
utilem, suffragiis occultis renunciant principem unum videlicet ex his
quattuor, quos eis populus nominavit. nam a quaque urbis quarta parte, selectus
unus commendatur senatui.
Principis
magistratus perpetuus est in omnem illius vitam, nisi tyrannidis affectatae
suspicio impediat. Traniboros quotannis eligunt. ceterum haud temere commutant.
reliqui magistratus omnes annui.
Tranibori
tertio quoque die, interdum si res postulat saepius, in consilium cum principe
veniunt. de republica consultant. controversias privatorum - si quae sunt -
quae perquam paucae sunt, mature dirimunt.
Syphograntos
semper in senatum duos adsciscunt, atque omni die diversos. cautumque ut ne
quid ratum sit quod ad rempublicam pertineat, de quo non tribus in senatu
diebus ante agitatum, quam decretum sit. extra senatum, aut comitia publica de
rebus communibus inire consilia capitale habetur. haec eo ferunt instituta, ne
proclive esset, coniuratione principis, ac Tranibororum, oppresso per tyrannidem
populo, statum reipublicae mutare. atque ideo quicquid magni momenti iudicatur,
ad Syphograntorum comitia defertur, qui cum suis familiis communicata re, post
inter se consultant, ac suum consilium renunciant senatui. interdum ad totius
insulae consilium res defertur.
Quin id quoque
moris habet senatus, ut nihil, quo die primum proponitur, eodem disputetur. sed
in sequentem senatum differatur, ne quis ubi quod in buccam primum venerit,
temere effutierit, ea potius excogitet postea, quibus decreta tueatur sua, quam
quae ex reipublicae usu sint. malitque salutis publicae, quam opinionis de se
iacturam facere, perverso quodam ac praepostero pudore, ne initio parum
prospexisse videatur. cui prospiciendum initio fuit, ut consulto potius, quam
cito loqueretur.
|