Ars una est
omnibus viris, mulieribusque promiscua agricultura, cuius nemo est expers. hac
a pueritia erudiuntur omnes, partim in schola traditis praeceptis, partim in
agros viciniores urbi, quasi per ludum educti, non intuentes modo, sed per
exercitandi corporis occasionem tractantes etiam.
Praeter
agriculturam - quae est omnibus, ut dixi, communis - quilibet unam quampiam,
tamquam suam docetur, ea est fere aut lanificium, aut operandi lini studium,
aut cementariorum, aut fabri, seu ferrarii, seu materiarii artificium. neque
enim aliud est opificium ullum, quod numerum aliquem, dictu dignum occupet
illic. nam vestes, quarum, nisi quod habitu sexus discernitur, et caelibatus a
coniugio, una per totam insulam forma est, eademque per omne aevum perpetua,
nec ad oculum indecora, et ad corporis motum habilis, tum ad frigoris aestusque
rationem apposita. eas inquam, quaeque sibi familia conficit.
Sed ex aliis
illis artibus unusquisque aliquam discit, nec viri modo, sed mulieres etiam.
ceterum hae velut imbecilliores, leviora tractant. lanam fere, linumque
operantur. viris artes reliquae magis laboriosae mandantur, maxima ex parte
quisque in patriis artibus educatur. nam eo plerique natura feruntur. quod si
quem animus alio trahat, in eius opificii, cuius capitur studio, familiam
quampiam adoptione traducitur, cura non a patre modo eius, sed magistratibus
etiam praestita, ut gravi, atque honesto patrifamilias mancipetur. quin si quis
unam perdoctus artem, aliam praeterea cupiverit, eodem modo permittitur.
utramque nactus, utram velit exercet, nisi alterutra civitas magis egeat.
Syphograntorum,
praecipuum ac prope unicum negotium est, curare, ac prospicere, ne quisquam
desideat otiosus. sed uti suae quisque arti sedulo incumbat, nec ab summo mane
tamen, ad multam usque noctem perpetuo labore, velut iumenta, fatigatus.
Nam ea plusquam
servilis erumna est, quae tamen ubique fere opificum vita est, exceptis
Utopiensibus, qui cum in horas vigintiquattuor aequales, diem connumerata nocte
dividant, sex dumtaxat operi deputant, tres ante meridiem, a quibus prandium
ineunt, atque a prandio duas pomeridianas horas, cum interquieverint, tres
deinde rursus labori datas, cena claudunt. cum primam horam ab meridie
numerent; sub octavam cubitum eunt. horas octo somnus vindicat.
Quicquid inter
operis horas ac somni cibique medium esset, id suo cuiusque arbitrio
permittitur, non quo per luxum, aut segnitiem abutatur, sed quod ab opificio
suo liberum, ex animi sententia in aliud quippiam studii bene collocet. has
intercapedines plerique impendunt litteris. solemne est enim publicas cotidie
lectiones haberi, antelucanis horis, quibus ut intersint, ii dumtaxat
adiguntur, qui ad litteras nominatim selecti sunt. ceterum ex omni ordine mares
simul, ac feminae multitudo maxima ad audiendas lectiones, alii alias, prout
cuiusque fert natura confluit. hoc ipsum tempus tamen, si quis arti suae malit
insumere quod multis usu venit - quorum animus in nullius contemplatione
disciplinae consurgit - haud prohibetur, quin laudatur quoque, ut utilis
reipublicae.
Super cenam tum
unam horam ludendo producunt, aestate in hortis, hieme in aulis illis
communibus, in quibus comedunt. ibi aut musicen exercent, aut se sermone
recreant. aleam atque id genus ineptos ac perniciosos ludos ne cognoscunt
quidem, ceterum duos habent in usu ludos, latrunculorum ludo non dissimiles.
alterum numerorum pugnam, in qua numerus numerum praedatur. alterum in quo
collata acie cum virtutibus vitia confligunt. quo in ludo perquam scite
ostenditur et vitiorum inter se dissidium, et adversus virtutes concordia. item
quae vitia, quibus se virtutibus opponant, quibus viribus aperte oppugnent,
quibus machinamentis ab obliquo adoriantur, quo praesidio, virtutes vitiorum
vires infringant, quibus artibus eorum conatus eludant, quibus denique modis
alterutra pars victoriae compos fiat.
Sed hoc loco,
ne quid erretis quiddam pressius intuendum est. etenim quod sex dumtaxat horas
in opere sunt, fieri fortasse potest, ut inopiam aliquam putes, necessariarum
rerum sequi. quod tam longe abest ut accidat, ut id temporis ad omnium rerum
copiam quae quidem ad vitae vel necessitatem requirantur vel commoditatem non
sufficiat modo, sed supersit etiam, id quod vos quoque intelligetis si vobiscum
reputetis apud alias gentes, quam magna populi pars iners degit. primum
mulieres fere omnes, totius summae dimidium, aut sicubi mulieres negotiosae
sunt, ibi ut plurimum, earum vice, viri stertunt. ad haec, sacerdotum ac
religiosorum, quos vocant, quanta quamque otiosa turba, adiice divites omnes
maxime praediorum dominos, quos vulgo generosos appellant ac nobiles, his
adnumera ipsorum famulitium, totam videlicet illam cetratorum nebulonum
colluviem. robustos denique ac valentes mendicos adiunge, morbum quempiam
praetexentes inertiae, multo certe pauciores esse quam putaras invenies eos,
quorum labore constant haec omnia quibus mortales utuntur. expende nunc tecum
ex his ipsis quam pauci in necessariis opificiis versantur. siquidem ubi omnia
pecuniis metimur, multas artes necesse est exerceri inanes prorsus ac superfluas,
luxus tantum ac libidinis ministras. nam haec ipsa multitudo quae nunc
operatur, si partiretur in tam paucas artes, quam paucas commodus naturae usus
postulat; in tanta rerum abundantia; quantam nunc esse necesse sit, pretia
nimirum viliora forent, quam ut artifices inde vitam tueri suam possent. at si
isti omnes quos nunc inertes artes distringunt; ac tota insuper otio ac desidia
languescens turba, quorum unus quivis earum rerum quae aliorum laboribus
suppeditantur; quantum duo earundem operatores consumit; in opera universi
atque eadem utilia collocarentur, facile animadvertis; quantulum temporis ad
suppeditanda omnia; quae vel necessitatis ratio; vel commoditatis efflagitet -
adde voluptatis etiam quae quidem vera sit ac naturalis - abunde satis superque
foret.
Atque id ipsum
in Utopia res ipsa perspicuum facit. nam illic in tota urbe cum adiacente
vicinia vix homines quingenti ex omni virorum ac mulierum numero, quorum aetas
ac robur operi sufficit, vacatio permittitur. in iis syphogranti - quamquam
leges eos labore solverunt - ipsi tamen sese non eximunt; quo facilius exemplo
suo reliquos ad labores invitent. eadem immunitate gaudent hi; quos
commendatione sacerdotum, persuasus populus occultis syphograntorum suffragiis
ad perdiscendas disciplinas perpetuam vacationem indulget. quorum si quis
conceptam de se spem fefellerit; ad opifices retruditur, contraque non rarenter
usu venit; ut mechanicus quispiam, subcisivas illas horas tam gnaviter impendat
litteris, tantum diligentia proficiat, ut opificio suo exemptus, in
litteratorum classem provehatur.
Ex hoc
litteratorum ordine legati, sacerdotes, Tranibori ac ipse denique deligitur
princeps, quem illi prisca ipsorum lingua Barzanem, recentiore Ademum
appellant.
Reliqua fere
multitudo omnis; cum neque otiosa sit; nec inutilibus opificiis occupata,
proclivis aestimatio est, quam paucae horae quantum boni operis pariant.
Ad ea quae
commemoravi, hoc praeterea facilitatis accedit quod in necessariis plerisque
artibus, minore opera quam aliae gentes, opus habent. nam primum aedificiorum,
aut structura; aut refectio ideo tam multorum assiduam ubique requirit operam,
quod quae pater aedificavit; haeres parum frugi, paulatim dilabi sinit, ita
quod minimo tueri potuit; successor eius de integro impendio magno cogitur
instaurare. quin frequenter etiam quae domus alii ingenti sumptu stetit, hanc
alius delicato animo contemnit, eaque neglecta; atque ideo brevi collapsa;
aliam alibi impensis non minoribus extruit.
At apud
Utopienses compositis rebus omnibus; et constituta republica rarissime accidit;
uti nova collocandis aedibus area deligatur et non modo remedium celeriter
praesentibus vitiis adhibetur, sed etiam imminentibus occurritur. ita fit, ut
minimo labore, diutissime perdurent aedificia, et id genus opifices vix habeant
interdum quod agant; nisi quod materiam dolare domi et lapides interim quadrare
atque aptare iubentur, quo - si quod opus incidat - maturius possit exurgere.
Iam in vestibus
vide, quam paucis operis egeant; primum dum in opere sunt; corio neglectim aut
pellibus amiciuntur quae in septennium durent. cum procedunt in publicum,
superinduunt chlamydem vestem, quae rudiores illas vestes contegat; eius per
totam insulam unus color est, atque is nativus. itaque lanei panni, non modo
multo minus quam usquam alibi sufficit, verum is ipse quoque multo minoris
impendii est, at lini minor est labor, eoque usus crebrior, sed in lineo solus
candor, in laneo sola mundicies conspicitur, nullum tenuioris fili pretium est.
Itaque fit, ut
cum alibi nusquam, uni homini quattuor aut quinque togae laneae diversis
coloribus, ac totidem sericiae tunicae sufficiant, delicatioribus paulo ne decem
quidem, ibi una quisque contentus est, plerumque in biennium. quippe nec causa
est ulla cur plures affectet, quas consecutus neque adversus frigus esset
munitior, neque vestitu videretur vel pilo cultior.
Quamobrem cum
et omnes utilibus sese artibus exerceant, et ipsarum etiam opera pauciora
sufficiant, fit nimirum, ut abundante rerum omnium copia, interdum in
reficiendas - si quae detritae sunt - vias publicas immensam multitudinem
educant, persaepe etiam cum nec talis cuiuspiam operis usus occurrat, pauciores
horas operandi publice denuntient. neque enim supervacaneo labore cives invitos
exercent magistratus; quandoquidem eius reipublicae institutio hunc unum scopum
in primis respicit; ut quoad per publicas necessitates licet; quam plurimum
temporis ab servitio corporis ad animi libertatem cultumque civibus universis
asseratur. in eo enim sitam vitae felicitatem putant.
|