Sed iam quo pacto sese mutuo cives utantur; quae populi
inter se commercia; quaeque sit distribuendarum rerum forma videtur
explicandum.
Cum igitur ex familiis constet civitas; familias ut
plurimum, cognationes efficiunt. nam feminae - ubi maturuerint - collocatae
maritis; in ipsorum domicilia concedunt. at masculi filii, ac deinceps nepotes;
in familia permanent, et parentum antiquissimo parent. nisi prae senecta mente
parum valuerit. tunc enim aetate proximus ei sufficitur.
Verum ne civitas aut fieri infrequentior; aut ultra modum
possit increscere, cavetur, ne ulla familia, quarum milia sex, quaeque civitas,
excepto conventu, complectitur; pauciores quam decem; pluresve quam sexdecim
puberes habeat. impuberum enim nullus praefiniri numerus potest. hic modus
facile servatur, transcriptis iis in rariores familias, qui in plenioribus
excrescunt. at si quando in totum plus iusto abundaverit; aliarum urbium suarum
infrequentiam sarciunt. quod si forte per totam insulam plus aequo moles
intumuerit, tum ex qualibet urbe descriptis civibus in continente proximo
ubicumque indigenis agri multum superest, et cultu vacat; coloniam suis ipsorum
legibus propagant, ascitis una terrae indigenis si convivere secum velint. cum
volentibus coniuncti in idem vitae institutum; eosdemque mores, facile
coalescunt, idque utriusque populi bono. efficiunt enim suis institutis, ut ea
terra, utrisque abunda sit; quae alteris ante parca ac maligna videbatur.
renuentes ipsorum legibus vivere, propellunt his finibus quos sibi ipsi
describunt. adversus repugnantes, bello confligunt. nam eam iustissimam belli
causam ducunt, cum populus quispiam eius soli quo ipse non utitur, sed velut
inane ac vacuum possidet, aliis tamen qui ex naturae praescripto inde nutriri
debeant, usum ac possessionem interdicat. si quando ullas ex suis urbibus
aliquis casus, eousque imminuerit, ut ex aliis insulae partibus servato suo
cuiusque urbis modo, resarciri non possint - quod bis dumtaxat ab omni aevo
pestis grassante saevitia fertur contigisse - remigrantibus e colonia civibus
replentur. perire enim colonias potius patiuntur, quam ullam ex insulanis
urbibus imminui.
Sed ad convictum civium revertor. antiquissimus - ut dixi
- praeest familae. ministri sunt uxores maritis, et liberi parentibus, atque in
summa minores natu maioribus. civitas omnis in quattuor aequales partes
dividitur. in medio cuiusque partis forum est omnium rerum. eo in certas domos
opera cuiusque familiae convehuntur, atque in horrea singulae seorsum species
distributae sunt. ab iis quilibet paterfamilias quibus ipse suique opus habent,
petit, ac sine pecunia, sine omni prorsus hostimento quicquid petierit, aufert.
quare enim negetur quicquam! cum et omnium rerum abunde satis sit nec timor
ullus subsit, ne quisquam plusquam sit opus, flagitare velit! nam cur
supervacua petiturus putetur is, qui certum habeat, nihil sibi umquam
defuturum! nempe avidum ac rapacem, aut timor carendi facit, in omni animantum
genere, aut in homine sola reddit superbia, quae gloriae sibi ducit, superflua
rerum ostentatione ceteros antecellere, quod vitii genus in Utopiensium
institutis nullum omnino locum habet.
Adiuncta sunt foris - quae commemoravi - fora cibaria, in
quae non olera modo, arborumque fructus et panes comportantur, sed pisces
praeterea quadrupedumque et avium quicquid esculentum est, extra urbem locis
appositis ubi fluento tabum ac sordes eluantur. hinc deportant pecudes occisas
depuratasque manibus famulorum - nam neque suos cives patiuntur assuescere
laniatu animalium, cuius usu, clementiam humanissimum naturae nostrae affectum
paulatim deperire putant, neque sordidum quicquam atque immundum, cuius
putredine corruptus aer morbum posset invehere - perferri in urbem sinunt.
Habet praeterea quilibet vicus, aulas quasdam capaces,
aequali ab sese invicem intervallo distantes, nomine quamque suo cognitas. has
colunt Syphogranti, quarum unicuique triginta familiae videlicet ab utroque
latere quindecim sunt adscriptae, cibum ibi sumpturae. obsonatores cuiusque aulae,
certa hora conveniunt in forum, ac relato suorum numero, cibum petunt.
Sed prima ratio aegrotorum habetur, qui in publicis
hospitiis curantur. nam quattuor habent in ambitu civitatis hospitia, paulo
extra muros tam capacia ut totidem oppidulis aequari possint, tum ut neque
aegrotorum numerus quamlibet magnus anguste collocaretur, et per hoc incommode,
tum quo ii qui tali morbo tenerentur, cuius contagio solet ab alio ad alium
serpere, longius ab aliorum coetu semoveri possint. haec hospitia ita sunt
instructa, atque omnibus rebus quae ad salutem conferant referta, tum tam
tenera ac sedula cura adhibetur, tam assidua medicorum peritissimorum
praesentia, ut cum illuc nemo mittatur invitus, nemo tamen fere in tota urbe
sit, qui adversa valetudine laborans, non ibi decumbere quam domi suae
praeferat.
Cum aegrotorum obsonator cibos ex medicorum praescripto
receperit, deinceps optima quaeque inter aulas aequabiliter pro suo cuiusque
numero distribuuntur, nisi quod principis, pontificis, et Tranibororum
respectus habetur, ac legatorum etiam, et exterorum omnium - si qui sunt, qui
pauci ac raro sunt - sed iis quoque cum adsunt, domicilia certa atque instructa
parantur.
Ad has aulas prandii, cenaeque statis horis tota
syphograntia convenit, aeneae tubae clangore commonefacta, nisi qui aut in
hospitiis, aut domi decumbunt. quamquam nemo prohibetur, postquam aulis est
satis factum e foro domum cibum petere. sciunt enim neminem id temere facere,
nam et si domi prandere nulli vetitum sit, nemo tamen hoc libenter facit, cum
neque honestum habeatur, et stultum sit deterioris parandi prandii sumere
laborem, cum lautum atque opiparum praesto apud aulam, tam propinquam sit.
In hac aula ministeria omnia in quibus paulo plus sordis,
aut laboris est, obeunt servi. ceterum coquendi, parandique cibi officium, et
totius denique instruendi convivii solae mulieres exercent, cuiusque videlicet
familiae per vices.
Tribus, pluribusve mensis pro numero convivarum
discumbitur. viri ad parietem, feminae exterius collocantur, ut si quid his
subiti oboriatur mali, quod uterum gerentibus interdum solet accidere,
imperturbatis ordinibus exurgant, atque inde ad nutrices abeant. sedent illae
quidem seorsum cum lactentibus in cenaculo quodam ad id destinato, numquam sine
foco atque aqua munda, nec absque cunis interim, ut et reclinare liceat
infantulos, et ad ignem cum velint exemptos fasciis libertate ac ludo reficere.
suae quaeque soboli nutrix est, nisi aut mors, aut morbus impediat. id cum
accidit, uxores Syphograntorum propere nutricem quaerunt, nec id difficile est.
nam quae id praestare possunt, nulli officio sese offerunt libentius, quoniam
et omnes eam misericordiam laude prosequuntur, et qui educatur, nutricem
parentis agnoscit loco.
In antro nutricum, considunt pueri omnes, qui primum
lustrum non explevere. ceteri impuberes, quo in numero ducunt quicumque sexus
alterius utrius intra nubiles annos sunt, aut ministrant discumbentibus, aut
qui per aetatem nondum valent, adstant tamen, atque id summo cum silentio.
utrique quod a sedentibus porrigitur, eo vescuntur, nec aliud discretum
prandendi tempus habent.
In medio primae mensae, qui summus locus est, et cui - nam
ea mensa suprema in parte cenaculi transversa est - totus conventus
conspicitur, Syphograntus cum uxore considet. his adiunguntur duo ex natu
maximis. sedent enim per omnes mensas quaterni. at si templum in ea
Syphograntia situm est, sacerdos, eiusque uxor ita cum Syphogranto sedent ut
praesideant. ab utraque parte collocantur iuniores, post senes rursus, atque
hoc pacto per totam domum, et aequales inter se iunguntur, et dissimilibus
tamen immiscentur, quod ideo ferunt institutum, ut senum gravitas ac reverentia
- cum nihil ita in mensa fieri, dicive potest, ut eos ab omni parte vicinos
effugiat - iuniores ab improba verborum, gestuumque licentia cohibeat.
Ciborum fercula non a primo loco deinceps apponuntur, sed
senioribus primum omnibus - quorum insignes loci sunt - optimus quisque cibus
infertur. deinde reliquis aequaliter ministratur. at senes lautitias suas -
quarum non tanta erat copia, ut posset totam per domum affatim distribui - pro
suo arbitratu circumsedentibus impartiuntur. sic et maioribus natu suus
servatur honos, et commodi tantumdem tamen, ad omneis pervenit.
Omne prandium, cenamque ab aliqua lectione auspicantur,
quae ad mores faciat, sed brevi tamen ne fastidio sit. ab hac seniores,
honestos sermones, sed neque tristes, nec infacetos ingerunt. at nec longis
logis totum occupant prandium, quin audiunt libenter iuvenes quoque atque adeo
de industria provocant, quo et indolis cuiusque et ingenii per convivii
libertatem prodentis sese, capiant experimentum.
Prandia breviuscula sunt, cenae largiores, quod labor
illa, has somnus et nocturna quies excipit, quam illi ad salubrem concoctionem
magis efficacem putant. nulla cena sine musica transigitur. nec ullis caret
secunda mensa bellariis. odores incendunt, et unguenta spargunt. nihilque non
faciunt, quod exhilarare convivas possit. sunt enim hanc in partem aliquanto
procliviores, ut nullum voluptatis genus - ex quo nihil sequatur incommodi -
censeant interdictum.
Hoc pacto igitur in urbe convivunt, at ruri, qui longius
ab sese dissiti sunt, omnes domi quisque suae comedunt. nulli enim familiae
quicquam ad victum deest, quippe a quibus id totum venit, quo vescantur urbici.
|