At si quos aut
amicorum alia in urbe commorantium, aut ipsius etiam videndi loci desiderium
coeperit, a Syphograntis ac Traniboris suis veniam facile impetrant, nisi si
quis usus impediat. mittitur ergo simul, numerus aliquis cum epistola
principis, quae et datam peregrinandi copiam testatur, et reditus diem
praescribit. vehiculum datur cum servo publico, qui agat boves et curet.
ceterum nisi mulieres in coetu habeant, vehiculum velut onus et impedimentum,
remittitur. toto itinere cum nihil secum efferant, nihil defit tamen, ubique
enim domi sunt. si quo in loco diutius uno die commorentur, suam ibi quisque
artem exercet, atque ab artis eiusdem opificibus, humanissime tractantur. si
semet authore quisquam extra suos fines vagetur, deprehensus sine principis
diplomate, contumeliose habitus, pro fugitivo reducitur, castigatus acriter.
idem ausus denuo, servitute plectitur.
Quod si quem
libido incessat per suae civitatis agros palandi, venia patris et consentiente
coniuge, non prohibetur. sed in quodcumque rus pervenerit, nullus ante cibus
datur, quam ante meridianum operis pensum, - aut quantum ante cenam ibi
laborari solet - absolverit. hac lege quovis intra suae urbis fines ire licet.
erit enim non minus utilis urbi, quam si in urbe esset.
Iam
videtis quam nulla sit usquam otiandi licentia, nullus inertiae praetextus,
nulla taberna vinaria, nulla cervisiaria, nusquam lupanar, nulla corruptelae
occasio, nullae latebrae, conciliabulum nullum, sed omnium praesentes oculi
necessitatem aut consueti laboris, aut otii non inhonesti faciunt.
|