Quem
populi morem necesse est omnium rerum copiam sequi. atque ea cum aequabiliter
ad omnes perveniat, fit nimirum, ut inops esse nemo aut mendicus possit.
In senatu
Amaurotico - quem uti dixi terni quotannis omni ex urbe frequentant - ubi
primum constiterit; quae res quoque loco abundet, rursum cuius alicubi
malignior proventus fuerit, alterius inopiam, alterius protinus ubertas explet,
atque id gratuito faciunt, nihil vicissim ab his recipientes quibus donant. sed
quae de suis rebus unicuipiam urbi dederint, nihil ab ea repetentes, ab alia
cui nihil impenderunt, quibus egent accipiunt. ita tota insula velut una
familia est.
At
postquam satis provisum ipsis est, - quod non antea factum censent, quam in
biennium propter anni sequentis eventum prospexerint - tum ex his quae
supersunt magnam vim frumenti, mellis, lanae, lini, ligni, cocci, et
conchyliorum, vellerum, cerae, sevi, corii, ad haec animalium quoque in alias
regiones exportant. quarum rerum omnium, septimam partem inopibus eius regionis
dono dant, reliquam pretio mediocri venditant, quo ex commercio, non eas modo
merces, quibus domi egent, - nam id fere nihil est praeter ferrum - sed argenti
atque auri praeterea, magnam vim in patriam reportant. cuius rei diutina
consuetudine supra quam credi possit, ubique iam earum rerum copia abundant.
itaque nunc parum pensi habent, praesente ne pecunia, an in diem vendant,
multoque maximam partem habeant in nominibus, in quibus tamen faciendis non
privatorum umquam, sed confectis ex more instrumentis, publicam urbis fidem
sequuntur. civitas ubi solutionis dies advenerit, a privatis debitoribus exigit
creditum, atque in aerarium redigit, eiusque pecuniae quoad ab Utopiensibus
repetatur, usura fruitur. illi maximam partem numquam repetunt. nam quae res
apud se nullum habet usum, eam ab his auferre, quibus usui est, haud aecum
censent. ceterum si res ita poscat, ut eius aliquam partem alii populo mutuam
daturi sint, tum demum poscunt, aut cum bellum gerendum est, quam in rem unam
totum illum thesaurum quem habent domi servant, uti aut extremis in periculis,
aut in subitis praesidio sit. potissimum quo milites externos - quos libentius
quam suos cives obiiciunt discrimini - immodico stipendio conducant, gnari
multitudine pecuniae hostes ipsos plerumque mercabiles, et vel proditione, vel
infestis etiam signis inter se committi. hanc ob causam inaestimabilem
thesaurum servant, at non ut thesaurum tamen, sed ita habent, quomodo me
narrare profecto deterret pudor, metuentem ne fidem oratio non sit habitura,
quod eo iustius vereor, quo magis mihi sum conscius, nisi vidissem praesens,
quam aegre potuissem ipse perduci, ut alteri idem recensenti crederem. necesse
est enim fere quam quicque est ab eorum qui audiunt moribus alienum, tam idem
procul illis abesse a fide. quamquam prudens rerum aestimator minus fortasse
mirabitur, cum reliqua eorum instituta, tam longe ab nostris differant; si
argenti quoque atque auri usus ad ipsorum potius, quam ad nostri moris rationem
accommodetur.
Nempe cum
pecunia non utantur ipsi, sed in eum servent eventum, qui ut potest usu venire,
ita fieri potest ut numquam incidat. interim aurum, argentumque - unde ea fit -
sic apud se habent, ut ab nullo pluris aestimetur, quam rerum ipsarum natura
meretur, qua quis non videt quam longe infra ferrum sunt! ut sine quo non
hercule magis quam absque igni atque aqua vivere mortales queant, cum interim
auro, argentoque nullum usum, quo non facile careamus, natura tribuerit, nisi
hominum stultitia pretium raritati fecisset. quin contra, velut parens
indulgentissima optima quaeque in propatulo posuerit, ut aerem, aquam, ac
tellurem ipsam, longissime vero vana ac nihil profutura semoverit.
Ergo haec
metalla si apud eos in turrim aliquam abstruderentur. princeps ac senatus in
suspicionem venire posset - ut est vulgi stulta solertia - ne deluso per
technam populo, ipsi aliquo inde commodo fruerentur. porro si phyalas inde
aliaque id genus opera fabre excusa conficerent, si quando incidisset occasio,
ut conflanda sint rursus, atque in militum eroganda stipendium, vident nimirum
fore, ut aegre patiantur avelli quae semel in delitiis habere coepissent.
His rebus
uti occurrant, excogitavere quandam rationem, ut reliquis ipsorum institutis
consentaneam, ita ab nostris - apud quos aurum tanti fit, ac tam diligenter
conditur - longissime abhorrentem, eoque nisi peritis non credibilem. nam cum
in fictilibus e terra vitroque elegantissimis quidem illis, sed vilibus tamen
edant bibantque. ex auro, atque argento non in communibus aulis modo, sed in
privatis etiam domibus, matellas passim, ac sordidissima quaeque vasa
conficiunt. ad haec catenas et crassas compedes, quibus cohercent servos;
iisdem ex metallis operantur. postremo quoscumque aliquod crimen infames facit,
ab horum auribus anuli dependent aurei, digitos aurum cingit, aurea torques
ambit collum, et caput denique auro vincitur. ita omnibus curant modis, uti
apud se aurum argentumque in ignominia sint, atque hoc pacto fit, ut haec
metalla, quae ceterae gentes non minus fere dolenter ac viscera sua distrahi
patiuntur, apud Utopienses, si semel omnia res postularet efferri, nemo sibi
iacturam unius fecisse assis videretur.
Margaritas
praeterea legunt in litoribus, quin in rupibus quibusdam adamantes ac pyropos
quoque; neque tamen quaerunt, sed oblatos casu, perpoliunt. his ornant
infantulos, qui ut primis pueritiae annis, talibus ornamentis gloriantur, ac
superbiunt; sic ubi plusculum accrevit aetatis, cum animadvertunt eiusmodi
nugis non nisi pueros uti, nullo parentum monitu, sed suomet ipsorum pudore
deponunt. non aliter ac nostri pueri, cum grandescunt nuces, bullas, et pupas
abiiciunt.
Itaque
haec tam diversa ab reliquis gentibus instituta, quam diversas itidem animorum
affectiones pariant, numquam aeque mihi atque in Anemoliorum legatis inclaruit.
venerunt hi Amaurotum - dum ego aderam - et quoniam magnis de rebus tractatum
veniebant, adventum eorum terni illi cives, ex qualibet urbe praevenerant, sed
omnes finitimarum gentium legati, qui eo ante appulerant, quibus Utopiensium
perspecti mores erant, apud quos sumptuoso vestitui nihil honoris haberi
intelligebant, sericum contemptui esse, aurum etiam infame sciebant, cultu quam
poterant modestissimo venire consueverant. at Anemolii, quod longius aberant,
ac minus cum illis commercii habuerant, cum accepissent, eodem omnes, eoque
rudi corporis cultu esse, persuasi non habere eos, quo non utebantur, ipsi
etiam superbi magis, quam sapientes, decreverunt apparatus elegantia, deos
quosdam repraesentare, et miserorum oculos Utopiensium, ornatus sui splendore
praestringere. itaque ingressi sunt legati tres, cum comitibus centum, omnes
vestitu versicolori, plerique serico, legati ipsi - nam domi nobiles erant -
amictu aureo, magnis torquibus, et inauribus aureis, ad haec anulis aureis in
manibus, monilibus insuper appensis in pileo, quae margaritis ac gemmis
affulgebant, omnibus postremo rebus ornati, quae apud Utopienses, aut servorum
supplicia, aut infamium dedecora, aut puerorum nugamenta fuere. itaque operae
pretium erat videre, quo pacto cristas erexerint, ubi suum ornatum cum
Utopiensium vestitu - nam in plateis sese populus effuderat - contulere.
contraque non minus erat voluptatis considerare quam longe sua eos spes
expectatioque fefellerat, quamquam longe ab ea existimatione aberant, quam se
consecuturos putaverant. nempe Utopiensium oculis omnium, exceptis perquam
paucis, qui alias gentes aliqua idonea de causa inviserant, totus ille splendor
apparatus pudendus videbatur, et infimum quemque pro dominis reverenter salutantes,
legatos ipsos ex aurearum usu catenarum pro servis habitos, sine ullo prorsus
honore praetermiserunt. quin pueros quoque vidisses, qui gemmas ac margaritas
abiecerant, ubi in legatorum pileis affixas conspexerunt, compellare matrem ac
latus fodere. en mater, quam magnus nebulo margaritis adhuc et gemmulis utitur,
ac si esset puerulus! at parens serio etiam illa, tace inquit fili, est opinor
quispiam e morionibus legatorum. alii catenas illas aureas reprehendere, utpote
nullius usus, quippe tam graciles, ut eas facile servus infringere, tam laxas
rursus, uti cum fuerit libitum possit excutere, et solutus ac liber quovis
aufugere.
Verum
legati postquam ibi unum, atque alterum diem versati tantam auri vim in tanta vilitate
conspexerunt, nec in minore contumelia, quam apud se honore habitam vidissent,
ad haec in unius fugitivi servi catenas compedesque plus auri, atque argenti
congestum, quam totus ipsorum trium apparatus constiterat, subsidentibus pennis
omnem illum cultum, quo sese tam arroganter extulerant, pudefacti, seposuerunt.
maxime vero postquam familiarius cum Utopiensibus collocuti, mores eorum atque
opiniones didicere, mirantur illi siquidem quemquam esse mortalium quem exiguae
gemmulae, aut lapilli dubius oblectet fulgor, cui quidem stellam aliquam, atque
ipsum denique solem liceat intueri, aut quemquam tam insanum esse, ut nobilior
ipse sibi ob tenuioris lanae filum videatur, siquidem hanc ipsam - quantumvis
tenui filo sit - ovis olim gestavit, nec aliud tamen interim, quam ovis fuit.
mirantur item aurum suapte natura tam inutile, nunc ubique gentium aestimari
tanti, ut homo ipse per quem, atque adeo in cuius usum id pretii obtinuit,
minoris multo quam aurum ipsum aestimetur, usque adeo ut plumbeus quispiam, et
cui non plus ingenii sit quam stipiti, nec minus etiam improbus quam stultus,
multos tamen et sapientes et bonos viros in servitute habeat, ob id dumtaxat,
quod ei magnus contigit aureorum numismatum cumulus, quem si qua fortuna, aut
aliqua legum stropha - quae nihil minus ac fortuna ipsa summis ima permiscet -
ab hero illo ad abiectissimum totius familiae suae nebulonem transtulerit, fit
nimirum paulo post, ut in famuli sui famulicium concedat, velut appendix
additamentumque numismatum. ceterum multo magis eorum mirantur, ac detestantur
insaniam qui divitibus illis, quibus neque debent quicquam, neque sunt obnoxii,
nullo alio respectu, quam quod divites sunt, honores tantum non divinos
impendunt, idque cum eos tam sordidos atque avaros cognoscunt, ut habeant certo
certius ex tanto nummorum cumulo, viventibus illis ne unum quidem nummulum
umquam ad se venturum.
|