Has atque
huiusmodi opiniones partim ex educatione conceperunt. in ea educti republica
cuius instituta longissime ab his stultitiae generibus absunt, partim ex
doctrina et litteris. nam et si haud multi cuiusque urbis sunt, qui ceteris
exonerati laboribus soli disciplinae deputantur. ii videlicet in quibus a
pueritia egregiam indolem, eximium ingenium, atque animum ad bonas artes
propensum deprehendere, tamen omnes pueri litteris imbuuntur, et populi bona
pars, viri, feminaeque, per totam vitam, horas illas quas ab operibus liberas
diximus, in litteris collocant.
Disciplinas
ipsorum lingua perdiscunt. est enim neque verborum inops, nec insuavis auditu,
nec ulla fidelior animi interpres est. eadem fere - nisi quod ubique
corruptior, alibi aliter - magnam eius orbis plagam pervagatur.
Ex
omnibus his philosophis, quorum nomina sunt in hoc noto nobis orbe celebria,
ante nostrum adventum ne fama quidem cuiusquam eo pervenerat, et tamen in
musica, dialecticaque, ac numerandi et metiendi scientia, eadem fere quae
nostri illi veteres invenere. ceterum ut antiquos omnibus prope rebus
exaequant, ita nuperorum inventis dialecticorum longe sunt impares. nam ne
ullam quidem regulam invenerunt earum, quas de restrictionibus,
amplificationibus, ac suppositionibus acutissime excogitatis in parvis
logicalibus passim hic ediscunt pueri. porro secundas intentiones tam longe
abest ut investigare suffecerint, ut nec hominem ipsum in communi quem vocant,
quamquam - ut scitis - plane colosseum et quovis gigante maiorem, tum a nobis
praeterea digito demonstratum, nemo tamen eorum videre potuerit.
At sunt
in astrorum cursu, et caelestium orbium motu, peritissimi. quin instrumenta
quoque diversis figuris solerter excogitarunt, quibus solis ac lunae, et
ceterorum item astrorum quae in ipsorum horizonte visuntur, motiones ac situs
exactissime comprehensos habent. ceterum amicitias, atque errantium dissidia
siderum, ac totam denique illam ex astris divinandi imposturam, ne somniant
quidem. imbres, ventos, ac ceteras tempestatum vicissitudines, signis quibusdam
longo perspectis usu praesentiunt. sed de causis earum rerum omnium, et de
fluxu maris eiusque salsitate, et in summa de caeli mundique origine, ac natura
partim eadem quae veteres philosophi nostri disserunt, partim ut illi inter se
dissident, ita hi quoque dum novas rerum rationes afferunt, ab omnibus illis
dissentiunt, nec inter se tamen usquequaque conveniunt.
In ea
philosophiae parte qua de moribus agitur, eadem illis disputantur quae nobis,
de bonis animi quaerunt et corporis, et externis, tum utrum boni nomen omnibus
his, an solis animi dotibus conveniat. de virtute disserunt, ac voluptate, sed
omnium prima est ac princeps controversia, quanam in re, una pluribusve sitam
hominis felicitatem putent. at hac in re propensiores aequo videntur in
factionem voluptatis assertricem, ut qua vel totam, vel potissimam felicitatis
humanae partem definiant. et quo magis mireris ab religione quoque - quae
gravis et severa est fereque tristis et rigida - petunt tamen sententiae tam
delicatae patrocinium. neque enim de felicitate disceptant umquam, quin
principia quaedam ex religione deprompta, tum philosophia quae rationibus
utitur coniungant, sine quibus ad verae felicitatis investigationem mancam,
atque imbecillam per se rationem putant.
Ea
principia sunt huiusmodi: animam esse immortalem, ac dei beneficentia ad
felicitatem natam, virtutibus ac bene factis nostris praemia post hanc vitam,
flagitiis destinata supplicia. haec tametsi religionis sint, ratione tamen
censent ad ea credenda, et concedenda perduci, quibus e medio sublatis, sine
ulla cunctatione pronunciant neminem esse tam stupidum, qui non sentiat
petendam sibi per fas ac nefas voluptatem. hoc tantum caveret ne minor voluptas
obstet maiori, aut eam persequatur quam invicem retaliet dolor. nam virtutem
asperam, ac difficilem sequi, ac non abigere modo suavitatem vitae, sed dolorem
etiam sponte perpeti, cuius nullum expectes fructum - quis enim potest esse
fructus si post mortem nihil assequeris cum hanc vitam totam insuaviter hoc est
misere traduxeris - id vero dementissimum ferunt.
Nunc vero
non in omni voluptate felicitatem, sed in bona, atque honesta sitam putant. ad
eam enim velut ad summum bonum, naturam nostram ab ipsa virtute pertrahi, cui sola
adversa factio felicitatem tribuit. nempe virtutem definiunt, secundum naturam
vivere ad id siquidem a deo institutos esse nos. eum vero naturae ductum sequi
quisquis in appetendis fugiendisque rebus obtemperat rationi. rationem porro,
mortales primum omnium in amorem, ac venerationem divinae maiestatis incendere,
cui debemus, et quod sumus, et quod compotes esse felicitatis possumus,
secundum id commonet, atque excitat nos ut vitam quam licet minime anxiam, ac
maxime laetam ducamus ipsi, ceterisque omnibus ad idem obtinendum adiutores nos
pro naturae societate praebeamus. neque enim quisquam umquam fuit tam tristis
ac rigidus assecla virtutis, et osor voluptatis, qui ita labores, vigilias et
squalores indicat tibi, ut non idem aliorum inopiam, atque incommoda levare, te
pro tua virili iubeat, et id laudandum humanitatis nomine censeat, hominem
homini saluti ac solatio esse, si humanum est maxime - qua virtute nulla est
homini magis propria - aliorum mitigare molestiam, et sublata tristitia vitae
iucunditati, hoc est voluptati reddere. quid ni natura quemque instiget ut
sibimet idem praestet! nam aut mala est vita iucunda, id est, voluptaria, quod
si est, non solum neminem ad eam debes adiutare, sed omnibus utpote noxiam ac
mortiferam, quantum potes adimere, aut si conciliare aliis eam, ut bonam non
licet modo, sed etiam debes, cur non tibi in primis ipsi! cui non minus
propitium esse te quam aliis decet. neque enim cum te natura moneat uti in
alios bonus sis, eadem te rursus iubet, in temet saevum atque inclementem esse.
Vitam
ergo iucundam inquiunt, id est voluptatem tamquam operationum omnium finem,
ipsa nobis natura praescribit, ex cuius praescripto vivere, virtutem definiunt.
at cum natura mortales invitet ad hilarioris vitae mutuum subsidium - quod
certe merito facit. neque enim tam supra generis humani sortem quisquam est, ut
solus naturae curae sit, quae universos ex aequo fovet, quos eiusdem formae
communione complectitur - eadem te nimirum iubet etiam atque etiam observare,
ne sic tuis commodis obsecundes; ut aliorum procures incommoda.
Servanda
igitur censent non inita solum inter privatos pacta, sed publicas etiam leges,
quas aut bonus princeps iuste promulgavit, aut populus, nec oppressus
tyrannide, nec dolo circumscriptus, de partiendis vitae commodis, hoc est
materia voluptatis, communi consensu sanxit. iis inoffensis legibus tuum curare
commodum, prudentia est; publicum praeterea, pietatis; sed alienam voluptatem
praereptum ire, dum consequare tuam; ea vero iniuria est, contra tibi aliquid
ipsi demere, quod addas aliis, id demum est humanitatis ac benignitatis
officium, quod ipsum numquam tantum aufert commodi, quantum refert. nam et
beneficiorum vicissitudine pensatur, et ipsa benefacti conscientia, ac recordatio
caritatis eorum et benevolentiae quibus benefeceris, plus voluptatis affert
animo, quam fuisset illa corporis qua abstinuisti. postremo - quod facile
persuadet animo libenter assentienti religio - brevis et exiguae voluptatis
vicem, ingenti ac numquam interituro gaudio rependit deus.
Itaque
hoc pacto censent, et excussa sedulo et perpensa re omnes actiones nostras,
atque in his virtutes etiam ipsas, voluptatem tandem velut finem,
felicitatemque respicere.
Voluptatem
appellant omnem corporis animive motum statumque, in quo versari natura duce
delectet. appetitionem naturae, non temere addunt. nam ut quicquid natura
iucundum est, ad quod neque per iniuriam tenditur, nec iucundius aliud
amittitur, nec labor succedit, non sensus modo, sed recta quoque ratio
persequitur, ita quae praeter naturam dulcia sibi mortales vanissima
conspiratione confingunt - tamquam in ipsis esset perinde res ac vocabula
commutare - ea omnia statuunt adeo nihil ad felicitatem facere, ut plurimum
officiant etiam, vel eo quod quibus semel insederunt, ne veris ac genuinis
oblectamentis usquam vacet locus, totum prorsus animum falsa voluptatis
opinione praeoccupant. sunt enim perquam multa, quae cum suapte natura nihil
contineant suavitatis, immo bona pars amaritudinis etiam plurimum, perversa tum
improbarum cupiditatum illecebra, non pro summis tantum voluptatibus habeantur;
verum etiam inter praecipuas vitae causas numerentur.
In hoc
adulterinae voluptatis genere, eos collocant, quos ante memoravi, qui quo
meliorem togam habent, eo sibi meliores ipsi videntur. qua una in re, bis
errant. neque enim minus falsi sunt, quod meliorem putant togam suam, quam quod
se. cur enim si vestis usum spectes, tenuioris fili lana praestet crassiori! at
illi tamen tamquam natura non errore praecellerent, attolunt cristas, et
sibimet quoque pretii credunt inde non nihil accedere. eoque honorem, quem
vilius vestiti sperare non essent ausi elegantiori togae, velut suo iure
exigunt, et praetermissi negligentius indignantur.
At hoc
ipsum quoque, vanis et nihil profuturis honoribus affici, an non eiusdem
inscitiae est! nam quid naturalis et verae voluptatis affert nudatus alterius vertex,
aut curvati poplites, hoccine tuorum poplitum dolori medebitur! aut tui capitis
phrenesim levabit! in hac fucatae voluptatis imagine, mirum quam suaviter
insaniunt ii qui nobilitatis opinione sibi blandiuntur ac plaudunt, quod
eiusmodi maioribus nasci contigerit, quorum longa series dives - neque enim
nunc aliud est nobilitas - habita sit, praesertim in praediis, nec pilo quidem
minus sibi nobiles videntur, etiam si maiores nihil inde reliquerint, aut
relictum ipsi obligurierint.
His
adnumerant eos qui gemmis ac lapillis - ut dixi - capiuntur, ac dii quodammodo
sibi videntur facti, si quando eximium aliquem consequantur, eius praesertim
generis, quod sua tempestate, maximo apud suos aestimetur; neque enim apud
omnes, neque omni tempore, eadem genera sunt in pretio; sed nec nisi exemptum
auro ac nudum comparant. immo ne sic quidem, nisi adiurato venditore, et
praestanti cautionem, veram gemmam ac lapidem verum esse, tam solliciti sunt;
ne oculis eorum, veri loco adulterinus imponat. at spectaturo tibi, cur minus
praebeat oblectamenti factitius, quem tuus oculus non discernit a vero! uterque
ex aequo valere debet, tibi, non minus hercle quam caeco.
Quid ii
qui superfluas opes adservant, ut nullo acervi usu, sed sola contemplatione
delectentur, num veram percipiunt; an falsa potius voluptate luduntur! aut hi
qui diverso vitio, aurum quo numquam sint usuri, fortasse nec visuri amplius,
abscondunt, et solliciti ne perdant, perdunt. quid enim aliud est, usibus
demptum tuis et omnium fortasse mortalium, telluri reddere! et tu tamen
abstruso thesauro, velut animi iam securus laetitia gestis. quem si quis furto
sustulerit, cuius tu ignarus furti, decem post annis obieris, toto illo
decennio, quo subtractae pecuniae superfuisti, quid tua retulit, surreptum an
salvum fuisse! utroque certe modo tantumdem usus ad te pervenit, ad has tam
ineptas laetitias, aleatores - quorum insaniam auditu, non usu cognovere -
venatores praeterea, atque aucupes, adiungunt. nam quid habet, inquiunt,
voluptatis, talos in alveum proiicere, quod toties fecisti, ut si quid
voluptatis inesset, oriri tamen potuisset ex frequenti usu satietas! aut quae
suavitas esse potest, ac non fastidium potius in audiendo latratu, atque
ululatu canum! aut qui maior voluptatis sensus est, cum leporem canis
insequitur, quam cum canis canem! nempe idem utrobique agitur, accurritur enim,
si te cursus oblectet. at si te caedis spes, laniatus expectatio sub oculis
peragendi retinet, misericordiam potius movere debet, spectare, lepusculum a
cane, imbecillum a validiore, fugacem ac timidum a feroce, innoxium denique a
crudeli discerptum.
Itaque
Utopienses totum hoc venandi exercitium, ut rem liberis indignam, in lanios -
quam artem per servos obire eos supra diximus - reiecerunt. infimam enim eius
partem esse venationem statuunt, reliquas eius partes et utiliores et
honestiores ut quae et multo magis conferant, et animalia necessitatis dumtaxat
gratia perimant, cum venator ab miseri animalculi caede ac laniatu, nihil nisi
voluptatem petat, quam spectandae necis libidinem in ipsis etiam bestiis, aut
ab animi crudelis affectu censent exoriri, aut in crudelitatem denique, assiduo
tam efferae voluptatis usu defluere.
Haec
igitur et quicquid est eiusmodi - sunt enim innumera - quamquam pro
voluptatibus mortalium vulgus habeat, illi tamen cum natura nihil insit suave,
plane statuunt, cum vera voluptate nihil habere commercii. nam quod vulgo
sensum iucunditate perfundunt - quod voluptatis opus videtur - nihil de
sententia decedunt. non enim ipsius rei natura, sed ipsorum perversa consuetudo
in causa est. cuius vitio fit, ut amara pro dulcibus amplectantur. non aliter
ac mulieres gravidae picem et sevum, corrupto gustu, melle mellitius
arbitrantur. nec cuiusquam tamen aut morbo, aut consuetudine depravatum
iudicium, mutare naturam, ut non aliarum rerum, ita nec voluptatis potest.
Voluptatum
quas veras fatentur, species diversas faciunt. siquidem alias animo, corpori
alias tribuunt. animo dant intellectum, eamque dulcedinem quam veri
contemplatio pepererit. ad haec suavis additur bene actae vitae memoria, et
spes non dubia futuri boni.
Corporis
voluptatem in duas partiuntur formas, quarum prima sit ea, quae sensum
perspicua suavitate perfundit, quod alias earum instauratione partium fit, quas
insitus nobis calor exhauserit. nam hae cibo potuque redduntur, alias dum
egeruntur illa, quorum copia corpus exuberat. haec suggeritur, dum excrementis
intestina purgamus, aut opera liberis datur, aut ullius prurigo partis frictu
scalptuve lenitur. interdum vero voluptas oritur, nec redditura quicquam quod
membra nostra desiderent, nec ademptura quo laborent; ceterum quae sensus
nostros tamen vi quadam occulta, sed illustri motu titillet afficiatque, et in
se convertat, qualis ex musica nascitur.
Alteram
corporeae voluptatis formam, eam volunt esse, quae in quieto, atque aequabili
corporis statu consistat, id est nimirum sua cuiusque nullo interpellata malo
sanitas. haec siquidem, si nihil eam doloris oppugnet, per se ipsa delectat,
etiam si nulla extrinsecus adhibita voluptate moveatur. quamquam enim sese
minus effert, minusque offert sensui, quam tumida illa edendi bibendique
libido, nihilo tamen secius multi eam statuunt voluptatum maximam, omnes fere
Utopienses magnam et velut fundamentum omnium ac basim fatentur, ut quae vel
sola placidam et optabilem vitae conditionem reddat, et qua sublata, nullus
usquam reliquus sit cuiquam voluptati locus. nam dolore prorsus vacare, nisi
adsit sanitas, stuporem certe non voluptatem vocant. iamdudum explosum est apud
eos decretum illorum, qui stabilem et tranquillam sanitatem - nam haec quoque
quaestio gnaviter apud eos agitata est - ideo non habendam pro voluptate censebant,
quod praesentem non posse dicerent, nisi motu quopiam extrario sentiri. verum
contra nunc in hoc prope universi conspirant, sanitatem vel in primis voluptati
esse. etenim cum in morbo, inquiunt, dolor sit, qui voluptati implacabilis
hostis est, non aliter, ac sanitati morbus, quid ni vicissim insit sanitatis
tranquillitati voluptas! nihil enim ad hanc rem referre putant, seu morbus
dolor esse, seu morbo dolor inesse dicatur. tantumdem enim utroque modo effici.
quippe si sanitas, aut voluptas ipsa sit, aut necessario voluptatem pariat,
velut calor igni gignitur, nimirum utrobique efficitur, ut quibus immota
sanitas adest his voluptas abesse non possit. praeterea dum vescimur, inquiunt,
quid aliud quam sanitas quae labefactari coeperat, adversus esuriem - cibo
commilitone - depugnat, in qua dum paulatim invalescit, ille ipse profectus ad
solitum vigorem suggerit illam, qua sic reficimur, voluptatem. sanitas ergo
quae in conflictu laetatur, eadem non gaudebit adepta victoriam! sed pristinum
robur, quod solum toto conflictu petiverat, tandem feliciter assecuta, protinus
obstupescet! nec bona sua cognoscet atque amplexabitur! nam quod non sentiri
sanitas dicta est, id vero perquam procul a vero putant. quis enim vigilans,
inquiunt, sanum esse se non sentit, nisi qui non est! quemne tantus, aut
stupor, aut lethargus adstringit, ut sanitatem non iucundam sibi fateatur ac
delectabilem! at delectatio quid aliud quam alio nomine voluptas est!
Amplectuntur
ergo in primis animi voluptates, - eas enim primas omnium principesque ducunt -
quarum potissimam partem censent ab exercitio virtutum bonaeque vitae
conscientia proficisci. earum voluptatum quas corpus suggerit, palmam sanitati
deferunt. nam edendi, bibendique suavitatem, et quicquid eandem oblectamenti
rationem habet, appetenda quidem, sed non nisi sanitatis gratia statuunt. neque
enim per se iucunda esse talia, sed quatenus adversae valitudini clanculum
surrepenti resistunt. ideoque sapienti, sicuti magis deprecandos morbos, quam
optandam medicinam, et dolores profligandos potius, quam adsciscenda solatia,
ita hoc quoque voluptatis genere non egere quam deliniri praestiterit, quo
voluptatis genere si quisquam se beatum putet, is necesse est fateatur, se tum
demum fore felicissimum, si ea vita contigerit, quae in perpetua fame, siti,
pruritu, esu, potatione, scalptu, frictuque, traducatur; quae quam non foeda
solum, sed misera etiam sit, quis non videt! infimae profecto omnium hae
voluptates sunt, ut minime sincerae, neque enim umquam subeunt, nisi contrariis
coniunctae doloribus, nempe cum edendi voluptate copulatur esuries, idque non
satis aequa lege. nam ut vehementior, ita longior quoque dolor est. quippe et
ante voluptatem nascitur, et nisi voluptate una commoriente, non extinguitur.
Huiusmodi
ergo voluptates, nisi quatenus expetit necessitas, haud magni habendas putant.
gaudent tamen etiam his, gratique agnoscunt naturae parentis indulgentiam, quae
foetus suos ad id quod necessitatis causa tam assidue faciundum erat, etiam
blandissima suavitate pelliceat. quanto enim in tedio vivendum erat, si ut
ceterae aegritudines quae nos infestant rarius, ita ii quoque cotidiani famis
ac sitis morbi, venenis ac pharmacis amaris essent abigendi!
At
formam, vires, agilitatem, haec ut propria, iucundaque naturae dona libenter
fovent. quin eas quoque voluptates, quae per aures, oculos, ac nares
admittuntur, quas natura proprias ac peculiares esse homini voluit - neque enim
aliud animantium genus, aut mundi formam pulchritudinemque suspicit, aut
odorum; nisi ad cibi discrimen, ulla commovetur gratia; neque consonas inter se
discordesque sonorum distantias internoscit - et has inquam ut iucunda quaedam
vitae condimenta persequuntur. in omnibus autem hunc habent modum ne maiorem
minor impediat, neu dolorem aliquando voluptas pariat, quod necessario sequi
censent, si inhonesta sit. at certe formae decus contemnere; vires deterere,
agilitatem in pigritiam vertere, corpus exhaurire ieiuniis, sanitati iniuriam
facere; et cetera naturae blandimenta respuere; nisi quis haec sua commoda
negligat, dum aliorum publicamve ardentius procurat, cuius laboris vice maiorem
a deo voluptatem expectet; alioquin ob inanem virtutis umbram nullius bono,
semet affligere; vel quo adversa ferre minus moleste possit; numquam fortasse
ventura. hoc vero putant esse dementissimum, animique et in se crudelis; et
erga naturam ingratissimi; cui tamquam debere quicquam dedignetur; omnibus eius
beneficiis renunciat.
Haec est
eorum de virtute ac voluptate sententia; qua nisi sanctius aliquid inspiret
homini; caelitus immissa religio; nullam investigari credunt humana ratione
veriorem; qua in re rectene an secus sentiant, excutere nos, neque tempus
patitur, neque necesse est. quippe qui narranda eorum instituta, non etiam
tuenda suscepimus. ceterum hoc mihi certe persuadeo, utut sese habeant haec
decreta; nusquam neque praestantiorem populum, neque feliciorem esse
rempublicam.
Corpore
sunt agili vegetoque; virium amplius quam statura promittat nec ea tamen
improcera; et cum neque solo sint usquequaque fertili; nec admodum salubri
caelo; adversus aerem ita sese temperantia victus muniunt; terrae sic medentur
industria; ut nusquam gentium sit frugis, pecorisque proventus uberior; aut
hominum vivaciora corpora; paucioribusque morbis obnoxia. itaque non ea modo
quae vulgo faciunt agricolae; diligenter ibi administrata conspicias; ut terram
natura maligniorem, arte atque opera iuvent; sed populi manibus alibi radicitus
evulsam silvam, alibi consitam videas; qua in re habita est non ubertatis; sed
vecturae ratio; ut essent ligna, aut mari, aut fluviis, aut urbibus ipsis
viciniora, minore enim cum labore terrestri itinere, fruges quam ligna longius
afferuntur.
Gens
facilis ac faceta, sollers, otio gaudens, corporis laborum - cum est usus -
satis patiens, ceterum alias haudquaquam sane appetens; animi studiis
infatigata.
Qui cum a
nobis accepissent de litteris et disciplina Graecorum - nam in Latinis praeter
historias ac poetas nihil erat quod videbantur magnopere probaturi - mirum
quanto studio contenderunt, ut eas liceret ipsis, nostra interpretatione
perdiscere. coepimus ergo legere, magis adeo primum ne recusare laborem
videremur, quam quod fructum eius aliquem speraremus. at ubi paulum
processimus, ipsorum diligentia fecit, ut nostram haud frustra impendendam
animo statim praeciperemus. siquidem litterarum formas, tam facile imitari,
verba tam expedite pronunciare, tam celeriter mandare memoriae, et tanta cum
fide reddere coeperunt, ut nobis miraculi esset loco, nisi quod pleraque pars
eorum, qui non sua solum sponte accensi, verum senatus quoque decreto iussi,
ista sibi discenda sumpserunt; e numero scholasticorum, selectissimis ingeniis,
et matura aetate fuerunt. itaque minus quam triennio nihil erat in lingua, quod
requirerent bonos authores, nisi obstet libri menda, inoffense perlegerent.
Eas
litteras ut equidem coniicio ob id quoque facilius arripuerunt, quod nonnihil
illis essent cognatae. suspicor enim eam gentem a graecis originem duxisse;
propterea quod sermo illorum cetera fere Persicus, non nulla graeci sermonis
vestigia servet in urbium ac magistratuum vocabulis. habent ex me, - nam
librorum sarcinam mediocrem loco mercium quarto navigaturus in navem conieci
quod mecum plane decreveram numquam potius redire quam cito - Platonis opera
pleraque, Aristotelis plura, Theophrastum item de plantis, sed pluribus, quod
doleo, in locis mutilum. in librum enim dum navigabamus negligentius habitum,
cercopithecus inciderat; qui lasciviens ac ludibundus, paginas aliquot hinc
atque inde evulsas laceravit. ex iis qui scripsere grammaticam, Lascarem habent
tantum, Theodorum enim non advexi mecum, nec dictionarium aliquem praeter
Hesychium, ac Dioscoridem; Plutarchi libellos habent carissimos, et Luciani
quoque facetiis ac lepore capiuntur. ex poetis habent Aristophanem, Homerum,
atque Euripidem; tum Sophoclem minusculis Aldi formulis. ex historicis
Thucydidem atque Herodotum; necnon quin Herodianum. in re medica quoque sodalis
meus Tricius Apinatus advexerat secum parua quaedam Hippocratis opuscula, ac
Microtechnen Galeni, quos libros magno in pretio habent; siquidem et si omnium
fere gentium, re medica minime egent, nusquam tamen in maiore honore est, vel
eo ipso quod eius cognitionem numerant inter pulcherrimas atque utilissimas
partes philosophiae; cuius ope philosophiae dum naturae secreta scrutantur,
videntur sibi non solum admirabilem inde voluptatem percipere; sed apud
authorem quoque eius, atque opificem summam inire gratiam; quem ceterorum more
artificum arbitrantur; mundi huius visendam machinam homini - quem solum tantae
rei capacem fecit - exposuisse spectandam; eoque cariorem habere; curiosum ac
sollicitum inspectorem, operisque sui admiratorem; quam eum qui velut animal
expers mentis; tantum ac tam mirabile spectaculum, stupidus immotusque
neglexerit.
Utopiensium
itaque exercitata litteris ingenia mire valent ad inventiones artium, quae
faciant aliquid ad commodae vitae compendia. sed duas tamen debent nobis
Chalcographorum et faciendae chartae, nec solis tamen nobis sed sibi quoque
bonam eius partem. nam cum ostenderemus eis libris chartaceis impressas ab Aldo
litteras, et de chartae faciendae materia, ac litteras imprimendi facultate
loqueremur; aliquid magis quam explicaremus - neque enim quisquam erat nostrum
qui alterutram calleret - ipsi statim acutissime coniecerunt rem; et cum ante pellibus,
corticibus, ac papyro tantum scriberent, iam chartam ilico facere, et litteras
imprimere tentarunt; quae cum primo non satis procederent, eadem saepius
experiendo, brevi sunt utrumque consecuti, tantumque effecerunt, ut si essent
Graecorum exemplaria librorum; codices deesse non possent. at nunc nihil habent
amplius, quam a me commemoratum est, id vero quod habent impressis iam libris
in multa exemplariorum milia propagavere.
Quisquis
eo spectandi gratia venerit, quem insignis aliqua dos ingenii aut longa
peregrinatione usum; multarum cognitio terrarum commendet - quo nomine gratus
fuit noster appulsus - pronis animis excipitur. quippe libenter audiunt, quid
ubique terrarum geratur. ceterum mercandi gratia non admodum frequenter appellitur.
quid enim ferrent; nisi aut ferrum, aut quod quisque referre mallet, aurum
argentumve! tum quae ex ipsis exportanda sint, ea consultius putant ab se
efferri quam ab aliis illinc peti, quo et exteras undique gentes exploratiores
habeant, neque maritimarum rerum usum ac peritiam oblitum eant.
|