Pro
servis neque bello captos habent nisi ab ipsis gesto, neque servorum filios;
neque denique quemquam quem apud alias gentes servientem possent comparare, sed
aut si cuius apud se flagitium in servitium vertitur, aut quos apud exteras
urbes - quod genus multo frequentius est - admissum facinus destinavit
supplicio. eorum enim multos, interdum aestimatos vili, saepius etiam gratis
impetratos, auferunt.
Haec
servorum genera non in opere solum perpetuo; verum etiam in vinculis habent;
sed suos durius quos eo deploratiores, ac deteriora meritos exempla censent,
quod tam praeclara educatione ad virtutem egregie instructi; contineri tamen ab
scelere non potuerint.
Aliud
servorum genus est; cum alterius populi mediastinus quispiam laboriosus ac
pauper elegerit apud eos sua sponte servire. hos honeste tractant ac nisi quod
laboris; utpote consuetis, imponitur plusculum non multo minus clementer ac
cives habent; volentem discedere - quod non saepe fit - neque retinent invitum,
neque inanem dimittunt.
Aegrotantes,
ut dixi, magno cum adfectu curant, nihilque prorsus omittunt quo sanitati eos,
vel medicinae vel victus observatione, restituant. quin insanabili morbo
laborantes assidendo, colloquendo, adhibendo demum quae possunt levamenta
solantur. ceterum si non immedicabilis modo morbus sit verum etiam perpetuo
vexet atque discrutiet; tum sacerdotes ac migistratus hortantur hominem,
quandoquidem omnibus vitae muniis impar aliis molestus ac sibi gravis morti iam
suae supervivat, ne secum statuat pestem divtius ac luem alere, neve cum
tormentum ei vita sit mori dubitet, quin bona spe fretus acerba illa vita velut
carcere atque aculeo vel ipse semet eximat; vel ab aliis eripi se sua voluntate
patiatur; hoc illum cum non commoda, sed supplicium abrupturus morte sit
prudenter facturum, quoniam vero sacerdotum in ea re consiliis, id est
interpretum dei sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum. haec quibus
persuaserint; aut inedia sponte vitam finiunt, aut sopiti sine mortis sensu
solvuntur. invitum vero neminem tollunt nec officii erga eum quicquam imminuunt
persuasos hoc pacto defungi honorificum. alioqui qui mortem sibi consciverit
causa non probata sacerdotibus et senatui; hunc neque terra neque igne
dignantur; sed in paludem aliquam turpiter insepultus abiicitur.
Femina
non ante annum duodevicesimum nubit. mas non nisi expletis quattuor etiam
amplius. ante coniugium, mas aut femina si convincatur furtivae libidinis,
graviter in eum eamve animadvertitur; coniugioque illis in totum interdicitur,
nisi venia principis noxam remiserit, sed et pater et mater familias cuius in
domo admissum flagitium est; tamquam suas partes parum diligenter tutati magnae
obiacent infamiae; id facinus ideo tam severe vindicant, quod futurum
prospiciunt, ut rari in coniugalem amorem coalescerent; in quo aetatem omnem
cum uno videant exigendam; et perferendas insuper quas ea res affert molestias,
nisi a vago concubitu diligenter arceantur.
Porro in
deligendis coniugibus ineptissimum ritum - uti nobis visum est - adprimeque
ridiculum, illi serio ac severe observant. mulierem enim seu virgo seu vidua
sit, gravis et honesta matrona proco nudam exhibet, ac probus aliquis vir
vicissim nudum puellae procum sistit.
Hunc
morem cum velut ineptum ridentes improbaremus, illi contra ceterarum omnium
gentium insignem demirari stultitiam, qui cum in equuleo comparando, ubi de
paucis agitur nummis, tam cauti sint, ut quamvis fere nudum nisi detracta sella
tamen, omnibusque revulsis ephippiis recusent emere, ne sub illis operculis
hulcus aliquod delitesceret, in deligenda coniuge, qua ex re aut voluptas, aut
nausea sit totam per vitam comitatura, tam negligenter agant, ut reliquo
corpore vestibus obvoluto, totam mulierem vix ab unius palmae spatio - nihil
enim praeter vultum visitur - aestiment adiungantque sibi non absque magno - si
quid offendat postea - male cohaerendi periculo. nam neque omnes tam sapientes
sunt ut solos mores respiciant, et in ipsorum quoque saepientum coniugiis, ad
animi virtutes nonnihil additamenti corporis etiam dotes adiiciunt, certe tam
foeda deformitas, latere sub illis potest involucris ut alienare prorsus animum
ab uxore queat, cum corpore iam seiungi non liceat; qualis deformitas si quo
casu contingat post contractas nuptias, suam quisque sortem necesse est ferat,
ante vero ne quis capiatur insidiis, legibus caveri debet.
Idque
tanto maiore studio fuit curandum quod et soli illarum orbis plagarum singulis
sunt contenti coniugibus; et matrimonium ibi haud saepe aliter, quam morte
solvitur; nisi adulterium; in causa fuerit, aut morum non ferenda molestia.
nempe alterutri sic offenso facta ab senatu coniugis mutandi venia; alter
infamem simul ac caelibem perpetuo vitam ducit. alioquin invitam coniugem,
cuius nulla sit noxa repudiare, quod corporis obtigerit calamitas, id vero
nullo pacto ferunt; nam et crudele iudicant, tum quemquam deseri, cum maxime
eget solatio, et senectuti, cum et morbos afferat et morbus ipsa sit; incertam
atque infirmam fidem fore.
Ceterum
accidit interdum ut cum non satis inter se coniugum conveniant mores repertis
utrique aliis quibuscum sperent se suavius esse victuros amborum sponte
separati; nova matrimonia contrahant, haud absque senatus authoritate tamen,
qui nisi causa per se atque uxores suas diligenter cognita; divortia non
admittit. immo ne sic quidem, facile. quod rem minime utilem sciunt firmandae
coniugum caritati, facilem novarum nuptiarum spem esse propositam.
Temeratores
coniugii gravissima servitute plectuntur, et si neuter erat caelebs, iniuriam passi
- velint modo - repudiatis adulteris coniugio inter se ipsi iunguntur alioquin
quibus videbitur. at si laesorum alteruter erga tam male merentem coniugem; in
amore persistat; tamen uti coniugii lege non prohibetur si velit in opera
damnatum sequi; acciditque interdum ut alterius poenitentia alterius officiosa
sedulitas miserationem commovens principi, libertatem rursus impetret. ceterum
ad scelus iam relapso nex infligitur.
Ceteris
facinoribus nullam certam poenam lex ulla praestituit; sed ut quodque atrox,
aut contra visum est; ita supplicium senatus decernit. uxores mariti castigant,
et parentes liberos; nisi quid tam ingens admiserint; ut id publice puniri,
morum intersit. sed fere gravissima quaeque scelera servitutis incommodo puniuntur,
id siquidem et sceleratis non minus triste; et reipublicae magis commodum
arbitrantur, quam si mactare noxios et protinus amoliri festinent. nam et
labore quam nece magis prosunt, et exemplo diutius alios ab simili flagitio
deterrent. quod si sic habiti rebellent atque recalcitrent, tum demum velut
indomitae beluae. quos cohercere carcer et catena non potest, trucidantur. at
patientibus non adimitur omnis omnino spes; quippe longis domiti malis si eam
poenitentiam prae se ferant, quae peccatum testetur magis eis displicere quam
poenam, principis interdum praerogativa; interdum suffragiis populi, aut
mitigatur servitus aut remittitur.
Sollicitasse
ad stuprum nihilo minus quam stuprasse periculi est. in omni siquidem flagitio
certum destinatumque conatum aequant facto. neque enim id quod defuit ei putant
prodesse debere; per quem non stetit; quominus nihil defuerit.
Moriones
in delitiis habentur, quos ut affecisse contumelia magno in probro est, ita
voluptatem ab stultitia capere non vetant. siquidem id morionibus ipsis maximo
esse bono censent, cuius qui tam severus ac tristis est ut nullum neque factum
neque dictum rideat ei tutandum non credunt, veriti ne non satis indulgenter
curetur ab eo, cui non modo nulli usui, sed ne oblectamento quidem - qua sola
dote valet - futurus esset.
Irridere
deformem aut mutilum, turpe ac deforme non ei, qui ridetur, habetur, sed
irrisori qui cuiquam quod in eius potestate non erat ut fugeret, id vitii loco
stulte exprobret.
Ut enim
formam naturalem non tueri segnis atque inertis ducunt, sic adiumentum ab fucis
quaerere infamis apud illos insolentia est. usu enim ipso sentiunt, quam non
ullum formae decus uxores aeque ac morum probitas et reverentia commendet
maritis. nam ut forma nonnulli sola capiuntur, ita nemo nisi virtute atque
obsequio retinetur.
Non
poenis tantum, deterrent a flagitiis, sed propositis quoque honoribus ad
virtutes invitant, ideoque statuas viris insignibus et de republica praeclare
meritis in foro collocant, in rerum bene gestarum memoriam, simul ut ipsorum
posteris maiorum suorum gloria calcar et incitamentum ad virtutem sit. qui
magistratum ullum ambierit exspes omnium redditur.
Convivunt
amabiliter, quippe nec magistratus ullus insolens, aut terribilis est; patres
appellantur; et exhibent. iisdem defertur; ut debet; ab volentibus honor; non
ab invitis exigitur. ne principem quidem ipsum, vestis aut diadema, sed
gestatus frumenti manipulus discernit, ut pontificis insigne est praelatus
cereus.
Leges
habent perquam paucas. sufficiunt enim sic institutis paucissimae. quin hoc in
primis apud alios improbant populos, quod legum interpretumque volumina, non
infinita sufficiunt. ipsi vero censent iniquissimum; ullos homines his obligari
legibus; quae aut numerosiores sint, quam ut perlegi queant; aut obscuriores
quam ut a quovis possint intelligi.
Porro
causidicos; qui causas tractent callide; ac leges vafre disputent; prorsus
omnes excludunt. censent enim ex usu esse; ut suam quisque causam agat;
eademque referat iudici; quae narraturus patrono fuerat. sic et minus ambagum
fore et facilius elici veritatem. dum eo dicente; quem nullus patronus fucum
docuit; iudex solerter expendit singula; et contra versutorum calumnias
simplicioribus ingeniis opitulatur. haec apud alias gentes; in tanto
perplexissimarum acervo legum difficile est observari.
Ceterum
apud eos unusquisque est legis peritus. nam et sunt - ut dixi - paucissimae; et
interpretationum praeterea ut quaeque est maxime crassa; ita maxime aequam
censent. nempe cum omnes leges - inquiunt - ea tantum causa promulgentur; ut ab
iis quisque sui commonefiat officii; subtilior interpretatio paucissimos
admonet - pauci enim sunt qui assequantur - cum interim simplicior ac magis
obvius legum sensus; omnibus in aperto sit; alioquin quod ad vulgus attinet;
cuius et maximus est numerus et maxime eget admonitu; quid referat utrum legem
omnino non condas; an conditam in talem interpreteris sententiam; quam nisi
magno ingenio et longa disputatione nemo possit eruere; ad quam investigandam
neque crassum vulgi iudicium queat attingere; neque vita in comparando victu
occupata sufficere.
Iis eorum
virtutibus incitati finitimi; qui quidem liberi sunt et suae spontis - multos
enim ipsi iam olim tyrannide liberaverunt - magistratus sibi; ab illis alii
quotannis; alii in lustrum impetrant; quos defunctos imperio, cum honore ac laude
reducunt; novosque secum rursus in patriam revehunt. atque hi quidem populi
optime profecto ac saluberrime reipublicae suae consulunt; cuius et salus et
pernicies, cum ab moribus magistratuum pendeat; quos nam potuissent elegisse
prudentius, quam qui neque ullo pretio queant ab honesto deduci - utpote quod
brevi sit remigraturis inutile - ignoti civibus, aut pravo cuiusquam studio aut
simultate flecti! quae duo mala, affectus atque avaritiae, sicubi incubuere
iudiciis, illico iustitiam omnem, fortissimum reipublicae nervum dissolvunt.
hos Utopiani populos, quibus qui imperent ab ipsis petuntur, appellant socios,
ceteros quos beneficiis auxerunt amicos vocant.
Foedera
quae reliquae inter se gentes toties ineunt; frangunt ac renovant, ipsi nulla
cum gente feriunt. quorsum enim foedus inquiunt; quasi non hominem homini satis
natura conciliet quam qui contempserit, hunc verba scilicet putes curaturum! in
hanc sententiam eo vel maxime trahuntur, quod in illis terrarum plagis, foedera
pactaque principum solent parum bona fide servari.
Etenim in
Europa idque his potissimum partibus quas Christi fides et religio possidet,
sancta est et inviolabilis ubique maiestas foederum, partim ipsa iustitia et
bonitate principum, partim summorum reverentia metuque pontificum, qui ut nihil
in se recipiunt ipsi; quod non religiosissime praestant. ita ceteros omnes
principes iubent, ut pollicitis omnibus modis immorentur, tergiversantes vero
pastorali censura et severitate compellunt. merito sane censent turpissimam rem
videri si illorum foederibus absit fides; qui peculiari nomine fideles
appellantur.
At in
illo novo orbe terrarum, quem circulus aequator vix tam longe ab hoc nostro orbe
semovet; quam vita moresque dissident; foederum nulla fiducia est; quorum ut
quodque plurimis ac sanctissimis ceremoniis innodatum fuerit; ita citissime
solvitur inventa facile in verbis calumnia, quae sic interim de industria
dictant callide; ut numquam tam firmis adstringi vinculis queant; quin
elabantur aliqua, foedusque et fidem pariter eludant. quam vafriciem, immo quam
fraudem dolumque; si privatorum deprehenderent intervenisse contractui; magno
supercilio rem sacrilegam; et furca dignam clamitarent, hi nimirum ipsi; qui
eius consilii principibus dati; semet gloriantur quo authores. fit ut iustitia
tota videatur, aut non nisi plebea virtus et humilis, quaeque longo intervallo
subsidat infra regale fastigium; aut uti saltem duae sint quarum altera vulgus
deceat, pedestris et humirepa; neve usquam septa transilire queat, multis
undique restricta vinculis, altera principum virtus, quae sicuti sit quam illa
popularis augustior; sic est etiam longo intervallo liberior, ut cui nihil non
liceat nisi quod non libeat.
Hos mores ut dixi principum; illic foedera tam male
servantium puto in causa esse; ne ulla feriant Utopienses; mutaturi fortasse
sententiam si hic viverent.
Quamquam illis videtur ut optime serventur; male tamen
inolevisse foederis omnino sanciendi consuetudinem qua fit, ut - perinde ac si
populum populo; quos exiguo spacio, collis tantum aut rivus discriminat; nulla
naturae societas copularet - hostes atque inimicos invicem sese natos putent,
meritoque in mutuam grassari perniciem, nisi foedera prohibeant, quin his ipsis
quoque initis, non amicitiam coalescere, sed manere praedandi licentiam,
quatenus per imprudentiam dictandi foederis, nihil quod prohibeat satis caute
comprehensum in pactis est. at illi contra censent, neminem pro inimico
habendum, a quo nihil iniuriae profectum est. naturae consortium, foederis vice
esse, et satius, valentiusque homines invicem benevolentia, quam pactis, animo
quam verbis connecti.
|