Bellum
utpote rem plane beluinam, nec ulli tamen beluarum formae in tam assiduo, atque
homini est usu, summopere abominantur, contraque morem gentium ferme omnium
nihil aeque ducunt inglorium, atque petitam e bello gloriam. eoque licet assidue
militari sese disciplina exerceant, neque id viri modo, sed feminae quoque,
statis diebus, ne ad bellum sint, cum exigat usus, inhabiles; non temere
capessunt tamen, nisi quo aut suos fines tueantur, aut amicorum terris, infusos
hostes propulsent, aut populum quempiam tyrannide pressum, miserati, - quod
humanitatis gratia faciunt - suis viribus tyranni iugo, et servitute liberent.
quamquam auxilium gratificantur amicis non semper quidem, quo se defendant, sed
interdum quoque illatas retalient, atque ulciscantur iniurias. verum id ita
demum faciunt, si re adhuc integra consulantur ipsi, et probata causa,
repetitis ac non redditis rebus belli authores inferendi sint, quod non tunc
solum decernunt, quoties hostili incursu abacta est praeda, verum tum quoque
multo infestius, cum eorum negotiatores usquam gentium, vel iniquarum praetextu
legum, vel sinistra derivatione bonarum, iniustam subeunt, iustitiae colore,
calumniam.
Nec alia
fuit eius origo belli, quod pro Nephelogetis adversus Alaopolitas, paulo ante
nostram memoriam, Utopienses gessere, quam apud Alaopolitas Nephelogetarum
mercatoribus illata praetextu iuris - ut visum est ipsis - iniuria certe, sive
illud ius, sive ea iniuria fuit, bello tam atroci est vindicata, cum ad proprias
utriusque partis vires, odiaque circumiectarum etiam gentium studia atque opes
adiungerentur, ut florentissimis populorum aliis concussis, aliis vehementer
afflictis, orientia ex malis mala, Alaopolitarum servitus demum, ac deditio
finierit, qua in Nephelogetarum - neque enim sibi certabant Utopienses -
potestatem concessere, gentis, florentibus Alaopolitarum rebus, haud quaquam
cum illis conferendae.
Tam
acriter Utopienses amicorum, etiam in pecuniis, iniuriam persequuntur, suas
ipsorum, non item, qui sicubi circumscripti bonis excidant, modo corporibus
absit vis hactenus irascuntur, uti quoad satisfactio fiat, eius commercio
gentis abstineant. non quod minoris sibi curae cives, quam socii sint, sed
horum tamen pecuniam intercipi, aegrius quam suam ferunt, propterea quod
amicorum negotiatores, quoniam de suo perdunt privato, grave vulnus ex iactura
sentiunt. at ipsorum civibus nihil nisi de publica perit. praeterea quod
abundabat domi, ac veluti supererat, alioqui non emittendum foras. quo fit uti
intertrimentum citra cuiusquam sensum accidat. quo circa nimis crudele censent
id damnum multorum ulcisci mortibus, cuius damni incommodum nemo ipsorum, aut
vita, aut victu persentiscat. ceterum si quis suorum usquam per iniuriam
debilitetur, aut occidat, sive id publico factum consilio, sive privato sit,
per legatos re comperta, nisi deditis noxiis placari non possunt, quin ilico
bellum denuncient. noxae deditos, aut morte, aut servitio puniunt.
Cruentae
victoriae non piget modo eos, sed pudet quoque, reputantes inscitiam esse
quamlibet pretiosas merces nimio emisse, arte doloque victos, oppressos hostes
impendio gloriantur, triumphumque ob eam rem publicitus agunt, et velut re
strenue gesta, tropheum erigunt. tunc enim demum viriliter sese iactant, et cum
virtute gessisse, quoties ita vicerint, quomodo nullum animal praeter hominem
potuit, id est ingenii viribus. nam corporis inquiunt ursi, leones, apri, lupi,
canes, ceteraeque beluae dimicant, quarum ut pleraeque nos robore ac ferocia
vincunt, ita cunctae ingenio, et ratione superantur.
Hoc unum
illi in bello spectant, uti id obtineant, quod si fuissent ante consecuti,
bellum non fuerant illaturi. aut si id res vetet, tam severam ab his vindictam
expetunt, quibus factum imputant, ut idem ausuros in posterum terror
absterreat. hos propositi sui scopos destinant, quos mature petunt, at ita
tamen, uti prior vitandi periculi cura, quam laudis aut famae consequendae sit.
itaque protinus indicto bello, schedulas ipsorum publico signo roboratas, locis
maxime conspicuis hosticae terrae, clam uno tempore multas appendi procurant,
quibus ingentia pollicentur praemia, si quis principem adversarium sustulerit,
deinde minora quamquam illa quoque egregia decernunt, pro singulis eorum
capitibus, quorum nomina in iisdem litteris proscribunt, ii sunt quos secundum
principem ipsum, authores initi adversus se consilii ducunt. quicquid
percussori praefiniunt, hoc geminant ei, qui vivum e proscriptis aliquem ad se
perduxerit, cum ipsos quoque proscriptos, praemiis iisdem, addita etiam
impunitate, contra socios invitant. itaque fit celeriter, ut et ceteros
mortales suspectos habeant, et sibi invicem ipsi, neque fidentes satis, neque
fidi sint, maximoque in metu et non minore periculo versentur. nam saepenumero
constat evenisse, uti bona pars eorum et princeps in primis ipse ab his
proderentur, in quibus maximam spem reposuerunt.
Tam
facile quodvis in facinus impellunt munera, quibus illi nullum exhibent modum.
sed memores in quantum discrimen hortantur, operam dant, uti periculi magnitudo
beneficiorum mole compensetur. eoque non immensam modo auri vim, sed praedia
quoque magni reditus in locis apud amicos tutissimis, propria ac perpetua
pollicitantur, et summa cum fide praestant.
Hunc
licitandi mercandique hostis morem, apud alios improbatum, velut animi
degeneris crudele facinus illi magnae sibi laudi ducunt, tamquam prudentes, qui
maximis hoc pacto bellis, sine ullo prorsus proelio defungantur, humanique ac
misericordes etiam, qui paucorum nece noxiorum, numerosas innocentium vitas
redimant, qui pugnando fuerint occubituri. partim e suis, partim ex hostibus,
quorum turbam, vulgusque non minus ferme quam suos miserantur, gnari non sua
sponte eos bellum capessere, sed principum ad id furiis agi.
Si res
hoc pacto non procedat, dissidiorum semina iaciunt, aluntque fratre principis,
aut aliquo e nobilibus in spem potiundi regni perducto. si factiones internae
languerint, finitimas hostibus gentes excitant, committuntque, eruto vetusto
quopiam titulo, quales numquam regibus desunt, suas ad bellum opes polliciti,
pecuniam affluenter suggerunt. cives parcissime, quos tam unice habent caros,
tantique sese mutuo faciunt, ut neminem sint e suis cum adverso principe
libenter commutaturi. at aurum, argentumque quoniam unum hunc in usum omne
servant, haud gravatim erogant, utpote non minus commode victuri, etiam si
universum impenderent.
Quin
praeter domesticas divitias est illis foris quoque infinitus thesaurus, quo
plurimae gentes, uti ante dixi, in ipsorum aere sunt. ita milites undique
conductos ad bellum mittunt, praesertim ex Zapoletis.
Hic
populus quingentis passuum milibus ab Utopia distat, orientem solem versus,
horridus, agrestis, ferox, silvas montesque asperos, quibus sunt innutriti,
praeferunt. dura gens, aestus, frigoris, et laboris patiens, delitiarum expers
omnium, neque agriculturae studens, et cum aedificiorum tum vestitus indiligens,
pecorum dumtaxat curam habent. magna ex parte venatu et raptu vivunt. ad solum
bellum nati, cuius gerendi facultatem studiose quaerunt, repertam cupide
amplectuntur, et magno numero egressi, cuivis requirenti milites vili semet
offerunt. hanc unam vitae artem noverunt, qua mors quaeritur, sub quibus
merent, acriter pro iis et incorrupta fide dimicant.
Verum in
nullum certum diem sese obstringunt, sed ea lege in partes veniunt, ut postero die,
vel ab hostibus, oblato maiore stipendio sint staturi, iisdem perendie rursus
invitati plusculo remigrant. rarum oritur bellum, in quo non bona pars illorum
in utroque sint exercitu. itaque accidit quotidie, ut sanguinis necessitudine
coniuncti, qui et iisdem in partibus conducti familiarissime semet invicem
utebantur, paulo post in contrarias distracti copias, hostiliter concurrant. et
infestis animis, obliti generis, immemores amicitiae, mutuo sese confodiant,
nulla alia causa in mutuam incitati perniciem, quam quod a diversis principibus
exigua pecuniola conducti, cuius tam exactam habent rationem, ut ad diurnum
stipendium unius accessione assis facile ad commutandas partes impellantur. ita
celeriter imbiberunt avaritiam, quae tamen nulli est eis usui. nam quae
sanguine quaerunt, protinus per luxum, et eum tamen miserum consumunt.
Hic
populus Utopiensibus adversus quosvis mortales militat, quod tanti ab iis eorum
conducatur opera quanti nusquam alibi. Utopienses siquidem ut bonos quaerunt
quibus utantur ita hos quoque homines pessimos quibus abutantur. quos cum usus
postulat, magnis impulsos pollicitationibus, maximis obiiciunt periculis, unde
plerumque magna pars numquam ad exigenda promissa revertitur, superstitibus,
quae sunt polliciti bona fide, persolvunt, quo ad similes ausus incendantur.
neque enim pensi quicquam habent, quam multos ex eis perdant. rati de genere
humano maximam merituros gratiam se, si tota illa colluvie populi tam tetri, ac
nepharii orbem terrarum purgare possent.
Secundum
hos eorum copiis utuntur, pro quibus arma capiunt, deinde auxiliaribus
ceterorum amicorum turmis. postremo suos cives adiungunt, e quibus aliquem
virtutis probatae virum, totius exercitus summae praeficiunt. huic duos ita
substituunt, uti eo incolumi, ambo privati sint, capto aut interempto, alter e
duobus velut haereditate succedat, eique ex eventu tertius. ne - ut sunt
bellorum sortes variae - periclitante duce totus perturbetur exercitus. e
quaque civitate delectus exercetur ex his, qui sponte nomen profitentur. neque
enim invitus quisquam foras in militiam truditur, quod persuasum habeant, si
quis sit natura timidior, non ipsum modo nihil facturum strenue, sed metum
etiam comitibus incussurum. ceterum si quod bellum ingruat in patriam, ignavos
huiusmodi, modo valeant corpore, in naves mixtos melioribus collocant; aut in
moenibus sparsim disponunt. unde non sit refugiendi locus. ita suorum pudor,
hostis in manibus, atque adempta fugae spes, timorem obruunt, et saepe extrema
necessitas in virtutem vertitur.
At sicuti
ad externum bellum ex ipsis nemo protrahitur nolens, ita feminas volentes in
militiam comitari maritos, adeo non prohibent, ut exhortentur etiam, et
laudibus incitent, profectas cum suo quamque viro, pariter in acie constituunt.
tum sui quemque liberi affines cognati circumsistunt, ut hi de proximo sint
mutuo sibi subsidio, quos maxime ad ferendas invicem suppetias natura stimulat.
in maximo probro est coniunx absque coniuge redux, aut amisso parente reversus
filius. quo fit, uti si ad ipsorum manus ventum sit modo perstent hostes, longo
et lugubri proelio ad internitionem usque decernatur. nempe ut omnibus curant
modis ne ipsis dimicare necesse sit, modo bello possint vicaria conductitiorum
manu defungi, ita cum vitari non potest quin ipsi ineant pugnam, tam intrepide
capessunt, quam quoad licuit prudenter detrectabant, nec tam primo ferociunt
impetu quam mora sensim et duratione invalescunt, tam offirmatis animis ut
interimi citius quam averti queant.
Quippe
victus illa securitas quae cuique domi est, ademptaque de posteris anxia
cogitandi cura - nam haec solicitudo generosos ubique spiritus frangit -
sublimem illis animum et vinci dedignantem facit. ad haec militaris disciplinae
peritia fiduciam praebet, postremo rectae opiniones - quibus et doctrina et
bonis reipublicae institutis imbuti a pueris sunt - virtutem addunt. qua neque
tam vilem habent vitam, ut temere prodigant, neque tam improbe caram, ut cum
honestas ponendam suadeat, avare turpiterque retineant.
Dum
ubique pugna maxima fervet, lectissimi iuvenes coniurati, devotique, ducem sibi
deposcunt adversum, hunc aperte invadunt, hunc ex insidiis adoriuntur, idem
eminus idem cominus petitur, longoque ac perpetuo cuneo, summissis assidue in
fatigatorum locum recentibus, oppugnatur. raroque accidit - ni sibi fuga
prospiciat - ut non intereat aut vivus in hostium potestatem veniat.
Si ab
ipsis victoria sit, haudquaquam caede grassantur, fugatos enim comprehendunt,
quam occidunt libentius. neque umquam ita persequuntur fugientes, ut non unam
interim sub signis instructam aciem retineant, adeo nisi ceteris superati
partibus, postrema acie sua victoriam adepti sint, elabi potius hostes universos
sinant, quam insequi fugientes perturbatis suorum ordinibus insuescant. memores
sibimet haud semel usu venisse, ut mole totius exercitus victa profligataque,
cum hostes victoria gestientes, hac atque illac abeuntes persequerentur, pauci
ipsorum in subsidiis collocati ad occasiones intenti, dispersos ac palantes
illos et praesumpta securitate negligentes derepente adorti, totius eventum
proelii mutaverunt. extortaque e manibus tam certa et indubitata victoria,
victi victores invicem vicerunt.
Haud
facile dictu est, astutiores instruendis insidiis, an cautiores ad vitandas
sient. fugam parare credas, cum nihil minus in animo habent, contra cum id
consilii capiunt, nihil minus cogitare putes. nam si nimium sese sentiunt, aut
numero, aut loco premi, tunc aut noctu, agmine silente, castra movent, aut
aliquo stratagemate eludunt, aut interdiu ita sensim sese referunt, tali
servato ordine, ut non minus periculi sit cedentes quam instantes adoriri.
Castra
diligentissime communiunt fossa praealta lataque, terra quae egeritur introrsum
reiecta, nec in eam rem opera mediastinorum utuntur, ipsorum manibus militum
res agitur, totusque exercitus in opere est, exceptis qui pro vallo in armis ad
subitos casus excubant. itaque tam multis adnitentibus, magna multumque amplexa
loci munimenta, omni fide citius perficiunt.
Armis
utuntur ad excipiendos ictus, firmis, nec ad motum gestumue quemlibet ineptis,
adeo ut ne natando quidem molesta sentiant. nam armati natare inter militaris
disciplinae rudimenta consuescunt. tela sunt eminus sagittae, quas acerrime
simul et certissime iaculantur non pedites modo, sed ex equis etiam, cominus
vero non gladii, sed secures vel acie letales vel pondere seu caesim seu
punctim feriant. machinas excogitant solertissime, factas accuratissime caelant
ne ante proditae quam res postulet, ludibrio magis quam usui sint, in quibus
fabricandis hoc in primis respiciunt, uti vectu faciles et habiles circumactu
sint.
Initas cum
hostibus inducias tam sancte observant, ut ne lacessiti quidem violent.
hostilem terram non depopulantur, neque segetes exurunt, immo ne hominum
equorumue pedibus, conterantur, quantum fieri potest provident, rati in ipsorum
usus crescere. inermem neminem laedunt, nisi idem speculator sit. deditas urbes
tuentur, at nec expugnatas, diripiunt, sed per quos deditio est impedita eos
enecant, ceteris defensoribus in servitutem addictis. imbellem turbam omnem
relinquunt intactam. si quos deditionem suasisse compererint, his e damnatorum
bonis aliquam partem impartiunt, reliqua sectione auxiliares donant. nam
ipsorum nemo quicquam de praeda capit.
Ceterum
confecto bello, non amicis impensas in quos insumpsere, sed victis imputant,
exiguntque eo nomine, partim pecuniam quam in similes bellorum usus reservant,
partim praedia quae sint ipsis apud eos perpetua non exigui census. huiusmodi
reditus nunc apud multas gentes habent, qui variis ex causis paulatim nati,
supra septingenta ducatorum milia in singulos annos excrevere, in quos e suis
civibus aliquos emittunt quaestorum nomine, qui magnifice vivant, personamque
magnatum illic prae se ferant, at multum tamen superest quod inferatur aerario,
nisi malint eidem genti credere, quod saepe tantisper faciunt, quoad uti
necesse sit vixque accidit umquam, ut totam reposcant. ex his praediis partem
assignant illis, qui ipsorum hortatu tale discrimen adeunt quale ante
monstravi.
Si quis
princeps armis adversus eos sumptis, eorum ditionem paret invadere, magnis
illico viribus extra suos fines occurrunt; nam neque temere in suis terris
bellum gerunt, neque ulla necessitas tanta est, ut eos cogat aliena auxilia in
insulam suam admittere.
|