Religiones sunt
non per insulam modo; verum singulas etiam urbes variae, aliis Solem, Lunam
aliis, aliis aliud errantium siderum dei vice venerantibus, sunt quibus homo
quispiam, cuius olim aut virtus aut gloria enituit, non pro deo tantum, sed pro
summo etiam deo suspicitur.
At multo maxima
pars, eademque longe prudentior, nihil horum, sed unum quoddam numen putant,
incognitum, aeternum, immensum, inexplicabile, quod supra mentis humanae captum
sit, per mundum hunc universum, virtute non mole diffusum. hunc parentem
vocant. origines, auctus, progressus, vices, finesque rerum omnium, huic
acceptos uni referunt, nec divinos honores alii praeterea ulli, applicant.
Quin ceteris
quoque omnibus, quamquam diversa credentibus, hoc tamen cum istis convenit,
quod esse quidem unum censent summum, cui et universitatis opificium, et
providentia debeatur, eumque communiter omnes patria lingua Mythram appellant,
sed eo dissentiunt, quod idem alius apud alios habetur. Autumante quoque
quicquid id sit, quod ipse summum ducit, eandem illam prorsus esse naturam,
cuius unius numini ac maiestati, rerum omnium summa, omnium consensu gentium
tribuitur.
Ceterum
paulatim omnes ab ea superstitionum varietate desciscunt, atque in unam illam
coalescunt religionem, quae reliquas ratione videtur antecellere. neque dubium
est quin ceterae iam pridem evanuissent, nisi quicquid improsperum cuiquam
inter mutandae religionis consilia fors obiecisset, non id accidisse casu, sed
caelitus immissum interpretaretur timor, tamquam numine, cuius relinquebatur
cultus, impium contra se propositum vindicante.
At posteaquam
acceperunt a nobis Christi nomen, doctrinam, mores, miracula, nec minus
mirandam tot martyrum constantiam, quorum sponte fusus sanguis, tam numerosas
gentes in suam sectam longe lateque traduxit, non credas quam pronis in eam
affectibus etiam ipsi concesserint, sive hoc secretius inspirante deo, sive
quod eadem ei uisa est haeresi proxima, quae est apud ipsos potissima, quamquam
hoc quoque fuisse non paulum momenti crediderim, quod Christo communem suorum
victum audierant placuisse, et apud germanissimos Christianorum conventus adhuc
in usu esse. certe quoquo id momento accidit, haud pauci nostram in religionem
coierunt Lymphaque sacra sunt abluti. verum quoniam in nobis quattuor - totidem
enim dumtaxat supereramus, nam duo fatis concesserant - nemo id quod doleo,
sacerdos erat. ceteris initiati, ea tamen adhuc sacramenta desiderant, quae apud
nos non nisi sacerdotes conferunt, intelligunt tamen, optantque ita ut nihil
vehementius. quin hoc quoque sedulo iam inter se disputant an sine Christiani
pontificis missu quisquam e suo numero delectus sacerdotii consequatur
characterem. et electuri, sane videbantur. verum cum ego discederem, nondum
elegerant.
Quin hi quoque
religioni Christianae, qui non assentiunt, neminem tamen absterrent, nullum
oppugnant imbutum. nisi quod unus e nostro coetu me praesente cohercitus est.
is cum recens ablutus, nobis contra suadentibus, de Christi cultu publice
maiore studio, quam prudentia dissereret, usque adeo coepit incalescere, ut iam
non nostra modo sacra ceteris anteferret, sed reliqua protenus universa
damnaret. prophana ipsa, cultores impios ac sacrilegos, aeterno plectendos igni
vociferaretur. talia diu concionantem comprehendunt, ac reum non spretae
religionis, sed excitati in populo tumultus agunt, peraguntque, damnatum,
exilio mulctant, siquidem hoc inter antiquissima instituta numerant, ne sua
cuiquam religio fraudi sit.
Utopus enim iam
inde ab initio, cum accepisset incolas ante suum adventum de religionibus inter
se assidue dimicasse, atque animadvertisset eam rem, quod in commune
dissidentes, singulae pro patria sectae pugnabant, occasionem praestitisse sibi
vincendarum omnium, adeptus victoriam in primis sanxit, uti quam cuique
religionem libeat sequi liceat, ut vero alios quoque in suam traducat, hactenus
niti possit, uti placide, ac modeste suam rationibus astruat, non ut acerbe
ceteras destruat, si suadendo non persuadeat, neque vim ullam adhibeat, et
conviciis temperet, petulantius hac de re contendentem exilio, aut servitute
mulctant.
Haec Utopus
instituit non respectu pacis modo quam assiduo certamine, atque inexpiabili
odio funditus vidit everti, sed quod arbitratus est, uti sic decerneretur,
ipsius etiam religionis interesse, de qua nihil est ausus temere definire,
velut incertum habens, an varium ac multiplicem expetens cultum deus, aliud
inspiret alii, certe vi ac minis exigere, ut quod tu verum credis idem omnibus
videatur, hoc vero et insolens et ineptum censuit. tum si maxime una vera sit,
ceterae omnes vanae, facile tamen praevidit - modo cum ratione ac modestia res
agatur - futurum denique; ut ipsa per se veri vis emergat aliquando atque
emineat. sin armis et tumultu certetur, ut sint pessimi quique maxime
pervicaces, optimam ac sanctissimam religionem ob vanissimas inter se
superstitiones, ut segetes inter spinas ac frutices obrutum iri. itaque hanc
totam rem in medio posuit, et quid credendum putaret liberum cuique reliquit.
nisi quod sancte ac severe vetuit, ne quis usque adeo ab humanae naturae
dignitate degeneret, ut animas quoque interire cum corpore, aut mundum temere
ferri, sublata providentia putet.
Atque ideo post
hanc vitam supplicia vitiis decreta, virtuti praemia constituta credunt. contra
sentientem, ne in hominum quidem ducunt numero, ut qui sublimem animae suae
naturam, ad pecuini corpusculi uilitatem deiecerit, tantum abest ut inter cives
ponant, quorum instituta, moresque - si per metum liceat - omnes,
floccifacturus sit. cui enim dubium esse potest, quin is publicas patriae
leges, aut arte clam eludere, aut vi nitatur infringere, dum suae privatim
cupiditati serviat, cui nullus ultra leges metus, nihil ultra corpus spei
superest amplius. quamobrem sic animato nullus communicatur honos, nullus
magistratus committitur, nulli publico muneri praeficitur. ita passim velut
inertis, ac iacentis naturae despicitur. ceterum nullo afficiunt supplicio,
quod persuasum habeant, nulli hoc in manu esse, ut quicquid libet, sentiat; sed
nec minis adigunt ullis, animum ut dissimulet suum, nec fucos admittunt, et
mendacia, quae velut proxima fraudi, mirum quam habent invisa. verum ne pro sua
disputet sententia prohibent, atque id dumtaxat apud vulgus. nam alioquin apud
sacerdotes, gravesque viros seorsum, non sinunt modo, sed hortantur quoque,
confisi fore, ut ea tandem vesania rationi cedat.
Sunt et alii,
nec ii sane pauci, nempe improhibiti, veluti neque ratione penitus pro se
carentes, neque mali, qui vitio longe diverso, brutorum quoque aeternas esse
animas opinantur. at nostris tamen neque dignitate comparandas, neque ad aequam
natas felicitatem. hominum enim cuncti fere tam immensam fore beatitudinem pro
certo atque explorato habent, ut morbum lamententur omnium, mortem vero
nullius, nisi quem vident anxie e vita, invitumque divelli. nempe hoc pro
pessimo habent augurio, tamquam anima exspes ac male conscia, occulto quopiam
imminentis poenae praesagio, reformidet exitum. ad hoc haudquaquam gratum deo,
eius putant adventum fore, qui cum sit accersitus, non accurrit libens, sed
invitus ac detrectans pertrahitur. hoc igitur mortis genus, qui intuentur
horrent, itaque defunctos, moesti ac silentes efferunt, precatique propitium
manibus deum, uti eorum clementer infirmitatibus ignoscat, terra cadaver
obruunt.
Contra,
quicumque alacriter ac pleni bona spe decesserint, hos nemo luget, sed cantu
prosecuti funus, animas deo, magno commendantes affectu, corpora tandem
reverenter magis quam dolenter concremant, columnamque loco insculptis defuncti
titulis erigunt. domum reversi, mores, actaque eius recensent, nec ulla vitae
pars, aut saepius, aut libentius, quam laetus tractatur interitus. hanc
probitatis memoriam, et vivis efficacissima rentur incitamenta virtutum, et
gratissimum defunctis cultum putant, quos interesse quoque de se sermonibus
opinantur, quamquam - ut est hebes mortalium acies - invisibiles. nam neque
felicium sorti conveniat, libertate carere migrandi quo velint, et ingratorum
fuerit prorsus abiecisse desiderium amicos invisendi suos, quibus eos dum
viverent, mutuus amor, caritasque devinxerat, quam bonis viris, ut cetera bona,
auctam post fata potius, quam imminutam coniectant. mortuos ergo versari inter
viventes credunt, dictorum factorumque spectatores, eoque res agendas fidentius
aggrediuntur, talibus velut freti praesidibus, et ab inhonesto secreto deterret
eos, credita maiorum praesentia.
Auguria,
ceterasque superstitionis vanae divinationes, quarum apud alias gentes magna
est observatio, negligunt prorsus, atque irrident. miracula vero, quae nullo
naturae proveniunt adminiculo, velut praesentis opera, testesque numinis
venerantur. qualia et ibi frequenter extare ferunt, et magnis interdum ac
dubiis in rebus publica supplicatione, certa cum fiducia procurant,
impetrantque.
Gratum deo
cultum putant naturae contemplationem, laudemque ab ea. sunt tamen, iique haud
sane pauci, qui religione ducti, litteras negligunt, nulli rerum cognitioni
student, neque otio prorsus ulli vacant, negotiis tantum, bonisque in ceteris
officiis statuunt, futuram post fata felicitatem promereri. itaque alii
aegrotis inserviunt, alii vias reficiunt, purgant fossas, pontes reparant,
cespites, arenam, lapides effodiunt, arbores demoliuntur ac dissecant, bigisque
ligna, fruges, item alia in urbes important, nec in publicum modo, sed privatim
quoque ministros, ac plus quam servos agunt. nam quicquid usquam operis est
asperum, difficile, sordidum, a quo plerosque labor, fastidium, desperatio
deterreat, hoc illi sibi totum libentes, hilaresque desumunt, ceteris otium
procurant, ipsi perpetuo in opere ac labore versantur, nec imputant tamen, nec
aliorum sugillant vitam, nec suam efferunt. ii quo magis sese servos exhibent,
eo maiore apud omnes in honore sunt.
Eorum tamen
haereses duae sunt, altera caelibum, qui non Venere modo in totum abstinent, sed
carnium esu quoque. quidam animalium etiam omnium, reiectisque penitus tamquam
noxiis vitae praesentis voluptatibus, futurae dumtaxat, per vigilias ac sudores
inhiant, eius propediem obtinendae spe. alacres interim, vegetique. altera
laboris haud minus appetens, coniugium praefert, ut cuius nec aspernantur
solatium, et opus, naturae debere se, et patriae liberos putant. nullam
voluptatem refugiunt, quae nihil eos ab labore demoretur. carnes quadrupedum
vel eo nomine diligunt, quod tali cibo se validiores ad opus quodque censeant.
hos Utopiani prudentiores, at illos sanctiores reputant. quos quod caelibatum
anteferunt matrimonio, asperamque vitam placidae anteponunt, si rationibus
niterentur irriderent, nunc vero cum se fateantur religione duci suspiciunt ac
reverentur. nihil enim sollicitius observant, quam ne temere quicquam ulla de
religione pronuncient. huiusmodi ergo sunt, quos illi peculiari nomine sua
lingua Buthrescas vocant, quod verbum latine religiosos licet interpretari.
Sacerdotes
habent eximia sanctitate, eoque admodum paucos. neque enim plus quam tredecim
in singulis habent urbibus pari templorum numero, nisi cum itur ad bellum. tunc
enim septem ex illis cum exercitu profectis totidem sufficiuntur interim, sed
illi reversi, suum quisque locum recuperat, qui supersunt, ii quoad
decedentibus illis ordine succedant, comites interea sunt nam Pontificis. unus
reliquis praeficitur.
Eliguntur a
populo, idque ceterorum ritu magistratuum, occultis, ad studia vitanda,
suffragiis. electi a suo collegio consecrantur. ii rebus divinis praesunt,
religiones curant, ac morum veluti censores sunt, magnoque pudori ducitur ab
iis quemquam tamquam vitae parum probatae accersi, compellarive. ceterum ut
hortari atque admonere illorum est, ita coercere atque in facinorosos
animadvertere principis, atque aliorum est magistratuum, nisi quod sacris
interdicunt, quos improbe malos comperiunt. nec ullum fere supplicium est quod
horreant magis. nam et summa percelluntur infamia, et occulto religionis metu
lacerantur, ne corporibus quidem diu futuris in tuto. quippe ni properam
poenitentiam sacerdotibus approbent, comprehensi impietatis poenam Senatui
persolvunt.
Pueritia
iuventusque ab illis eruditur, nec prior litterarum cura, quam morum ac
virtutis habetur, namque summam adhibent industriam, ut bonas protenus
opiniones, et conservandae ipsorum reipublicae utiles, teneris adhuc, et
sequacibus puerorum animis instillent, quae ubi pueris penitus insederint,
viros per totam vitam comitantur, magnamque ad tuendum publicae rei statum -
qui non nisi vitiis dilabitur, quae ex perversis nascuntur opinionibus -
afferunt utilitatem.
Sacerdotibus -
ni feminae sint. nam neque ille sexus excluditur, sed rarius, et non nisi
vidua, natuque grandis eligitur - uxores sunt popularium selectissimae. neque
enim ulli apud Utopienses magistratui maior habetur honos usque adeo, ut si
quid etiam flagitii admiserint, nulli publico iudicio subsint, deo tantum, ac
sibi relinquuntur. neque enim fas putant illum, quantumvis scelestum, mortali
manu contingere, qui deo tam singulari modo velut anathema dedicatus est. qui
mos illis facilior est observatu, quod sacerdotes et tam pauci, et tanta cum
cura deliguntur. nam neque temere accidit, ut qui ex bonis optimus ad tantam
dignitatem, solius respectu virtutis evehitur, in corruptelam et vitium
degeneret, et si iam maxime contingeret, ut est mortalium natura mutabilis,
tamen qua sunt paucitate, nec ulla praeter honorem potestate praediti, ad
publicam certe perniciem nihil magni ab his momenti pertimescendum sit. quos
ideo tam raros atque infrequentes habent, ne dignitas ordinis, quem nunc tanta
veneratione prosequuntur, communicato cum multis honore vilesceret, praesertim
cum difficile putent frequentes invenire tam bonos, ut ei sint dignitati pares,
ad quam gerendam non sufficit mediocribus esse virtutibus.
Nec eorum
aestimatio apud suos magis, quam apud exteras etiam gentes habetur, quod inde
facile patet, unde etiam natum puto. nempe decernentibus proelio copiis,
seorsum illi non admodum procul considunt in genibus, sacras induti vestes,
tensis ad caelum palmis, primum omnium pacem, proxime, suis victoriam, sed
neutri cruentam parti comprecantur, vincentibus suis decurrunt in aciem,
saevientesque in profligatos inhibent, vidisse tantum atque appellasse
praesentes ad vitam satis, diffluentium contactus vestium, reliquas quoque
fortunas ab omni bellorum iniuria defendit. qua ex re apud omnes undique
gentes, tanta illis veneratio, tantum verae maiestatis accessit, ut saepe ab
hostibus non minus salutis ad ciues reportarint, quam ab ipsis ad hostes
attulissent. siquidem aliquando constat, inclinata suorum acie, desperatis
rebus, cum ipsi in fugam verterentur, hostes in caedem ac praedam ruerent,
interventu sacerdotum interpellatam stragem, ac diremptis invicem copiis, pacem
aequis conditionibus esse compositam atque constitutam. neque enim umquam fuit
ulla gens tam fera, crudelis ac barbara, apud quos ipsorum corpus non
sacrosanctum, atque inviolabile sit habitum.
Festos
celebrant initialem atque ultimum cuiusque mensis diem, et anni item, quem in
menses partiuntur, circuitu lunae finitos, ut solis ambitus annum circinat.
primos quosque dies Cynemernos, postremos ipsorum lingua Trapemernos appellant,
quae vocabula perinde sonant, ac si primifesti et finifesti vocentur.
Delubra
visuntur egregia, utpote non operosa modo, sed quod erat in tanta ipsorum
paucitate necessarium, immensi etiam populi capacia. sunt tamen omnia
subobscura, nec id aedificandi inscitia factum, sed consilio sacerdotum ferunt,
quod immodicam lucem cogitationes dispergere, partiore ac velut dubia colligi
animos, et intendi religionem putant.
Quae quoniam
non est ibi apud omnes eadem, et universae tamen eius formae quamquam variae ac
multiplices, in divinae naturae cultum velut in unum finem diversa via
commigrant. idcirco nihil in templis visitur, auditurve, quod non quadrare ad
cunctas in commune videatur. si quod proprium sit cuiusquam sectae sacrum, id
intra domesticos quisque parietes curat, publica tali peragunt ordine, qui
nulli prorsus ex privatis deroget.
Itaque nulla
deorum effigies in templo conspicitur, quo liberum cuique sit, qua forma deum
velit e summa religione concipere. nullum peculiare dei nomen invocant, sed
Mythrae dumtaxat, quo vocabulo cuncti in unam divinae maiestatis naturam,
quaecumque sit illa, conspirant, nullae concipiuntur preces, quas non pronunciare
quivis inoffensa sua secta possit.
Ad templum ergo
in finifestis diebus vespere conveniunt, adhuc ieiuni, acturi deo de anno,
menseve cuius id festum postremus dies est, prospere acto gratias, postero die,
nam is primifestus est, mane ad templa confluitur, ut insequentis anni,
mensisve, quem ab illo auspicaturi festo sint, faustum felicemque successum
comprecentur. at in finifestis antea quam templum petunt uxores, domi ad
virorum pedes, liberi ad parentum provoluti, peccasse fatentur sese aut admisso
aliquo, aut officio indiligenter obito, veniamque errati precantur. ita si qua
se nubecula domesticae simultatis offuderat, tali satisfactione discutitur, uti
animo puro ac sereno sacrificiis intersint. nam interesse turbido, religio est.
eoque odii, iraeve in quemquam sibi conscii, nisi reconciliati ac defecatis
affectibus ad sacrificia non ingerunt sese, vindictae celeris, magnaeque metu.
Eo cum veniunt,
viri in dextram delubri partem, feminae seorsum in sinistram commeant. tum ita
se collocant, ut cuiusque domus masculi ante patremfamilias consideant,
feminarum materfamilias agmen claudat. ita prospicitur, uti omnes omnium gestus
foris ab his observentur, quorum authoritate domi ac disciplina reguntur, quin
hoc quoque sedulo cavent, uti iunior ibi passim cum seniore copuletur, ne pueri
pueris crediti, id temporis puerilibus transigant ineptiis, in quo deberent
maxime religiosum erga superos metum, maximum, ac prope unicum virtutibus
incitamentum concipere.
Nullum animal
in sacrificiis mactant, nec sanguine rentur, ac caedibus divinam gaudere
clementiam, qui vitam animantibus ideo est elargitus, ut viverent. thus
incendunt et alia item odoramenta, ad haec cereos numerosos praeferunt, non
quod haec nesciant nihil ad divinam conferre naturam, quippe ut nec ipsas
hominum preces, sed et innoxium colendi genus placet, et iis odoribus
luminibusque, ac ceteris etiam cerimoniis nescio quomodo sese sentiunt homines
erigi, atque in dei cultum animo alacriore consurgere. candidis in templo
vestibus amicitur populus, sacerdos versicolores induitur, et opere et forma
mirabiles materia non perinde pretiosa. neque enim auro intextae. aut raris
coagmentatae lapidibus, sed diversis avium plumis, tam scite, tantoque artificio
laboratae sunt, ut operis pretium nullius aestimatio materiae fuerit aequatura.
ad hoc in illis volucrum pennis, plumisque, et certis earum ordinibus, quibus
in sacerdotis veste discriminantur, arcana quaedam dicunt contineri mysteria,
quorum interpretatione cognita - quae per sacrificos diligenter traditur -
divinorum in se beneficiorum, suaeque vicissim pietatis in deum, ac mutui
quoque inter se officii admoneantur.
Cum primum
sacerdos ita ornatus ex adito sese offert, cuncti protinus in terram
venerabundi procumbunt, tam alto ab omni parte silentio, ut ipsa rei facies,
terrorem quemdam velut praesentis cuiuspiam numinis incutiat. tellure paulum
morati, dato ab sacerdote signo, erigunt sese. tum laudes deo canunt, quas
musicis instrumentis interstingunt, aliis magna ex parte formis, quam quae
nostro visuntur orbe. ex illis pleraque sicuti quae nobis in usu sunt, multum
suavitate vincunt. ita quaedam nostris ne conferenda quidem sint. verum una in
re haud dubie longo nos intervallo praecellunt, quod omnis eorum musica, sive
quae personatur organis, sive quam voce modulantur humana, ita naturales
affectus imitatur et exprimit, ita sonus accommodatur ad rem, seu deprecantis
oratio sit, seu laeta, placabilis, turbida, lugubris, irata, ita rei sensum
quendam melodiae forma repraesentat, ut animos auditorum mirum in modum
afficiat, penetret, incendat.
Solemnes ad
ultimum conceptis verbis preces, sacerdos pariter populusque percensent, ita
compositas, ut quae simul cuncti recitant, privatim quisque ad semet referat.
in his deum et creationis, et gubernationis, et ceterorum praeterea bonorum
omnium, quilibet recognoscit authorem, tot ob recepta beneficia gratias agit.
nominatim vero quod deo propitio in eam rempublicam inciderit quae sit
felicissima, eam religionem sortitus sit, quam speret esse verissimam. qua in
re, si quid erret, aut si quid sit alterutra melius, et quod deus magis
approbet, orare se eius bonitas efficiat, hoc ut ipse cognoscat. paratum enim
sequi se quaqua versus ab eo ducatur, sin et haec reipublicae forma sit optima,
et sua religio rectissima, tum uti et ipsi constantiam tribuat, et ceteros
mortales omneis ad eadem instituta vivendi, in eandem de deo opinionem
perducat, nisi inscrutabilem eius voluntatem etiam sit, quod in hac religionum
varietate delectet. denique precatur, ut facile defunctum exitu ad se recipiat,
quam cito, serove praefinire quidem non audere se. quamquam quod inoffensa eius
maiestate fiat, multo magis ipsi futurum cordi sit, difficillima morte obita,
ad deum pervadere, quam ab eo diutius, prosperrimo vitae cursu distineri. hac
prece dicta rursus in terram proni, pauloque post erecti, discedunt pransum, et
quod superest diei, ludis et exercitio militaris disciplinae percurrunt.
|