Descripsi
vobis quam potui verissime eius formam reipublicae quam ego certe non optimam
tantum, sed solam etiam censeo, quae sibi suo iure possit reipublicae vindicare
vocabulum. siquidem alibi, de publico loquentes ubique commodo, privatum
curant. hic ubi nihil privati est, serio publicum negotium agunt, certe
utrobique merito. nam alibi, quotus quisque est qui nesciat, nisi quid seorsum
prospiciat sibi, quantumvis florente republica semet tamen fame periturum,
eoque necessitas urget, ut sui potius, quam populi id est aliorum habendam sibi
rationem censeat. contra hic, ubi omnia omnium sunt nemo dubitat - curetur
modo, ut plena sint horrea publica - nihil quicquam privati cuiquam defuturum.
neque enim maligna rerum distributio est, neque inops, neque mendicus ibi
quisquam. et cum nemo quicquam habeat, omnes tamen divites sunt. nam quid
ditius esse potest, quam adempta prorsus omni solicitudine, laeto ac tranquillo
animo vivere! non de suo victu trepidum, non uxoris querula flagitatione
vexatum, non paupertatem filio metuentem, non de filiae dote anxium, sed de
suo, suorumque omnium, uxoris, filiorum, nepotum, pronepotum, abnepotum, et
quam longam posterorum seriem suorum, generosi praesumunt, victu esse, ac
felicitate securum. quid quod nihilo minus his prospicitur, qui nunc impotes
olim laboraverunt, quam his qui nunc laborant.
Hic
aliquis velim cum hac aequitate audeat aliarum iustitiam gentium comparare,
apud quas dispeream, si ullum prorsus comperio, iustitiae, aequitatisque
vestigium. nam quae haec iustitia est, ut nobilis quispiam, aut aurifex, aut
foenerator, aut denique alius quisquam eorum, qui aut omnino nihil agunt, aut
id quod agunt, eius generis est, ut non sit reipublicae magnopere necessarium,
lautam ac splendidam vitam, vel ex otio, vel supervacuo negotio consequatur,
cum interim mediastinus, auriga, faber, agricola, tanto, tamque assiduo labore,
quam vix iumenta sustineant, tam necessario, ut sine eo ne unum quidem annum
possit ulla durare respublica victum tamen adeo malignum parant, vitam adeo
miseram ducunt, ut longe potior videri possit conditio iumentorum, quibus nec
tam perpetuus labor, nec victus multo deterior est, et ipsis etiam suavior, nec
ullus interim de futuro timor. at hos et labor sterilis, atque infructuosus, in
praesenti stimulat, et inopis recordatio senectutis occidit, quippe quibus
parcior est diurna merces, quam ut eidem possit diei sufficere, tantum abest ut
excrescat, et supersit aliquid quod quotidie queat in senectutis usum reponi.
An non
haec iniqua est et ingrata respublica, quae generosis ut vocant et aurificibus,
et id genus reliquis, aut otiosis, aut tantum adulatoribus, et inanium
voluptatum artificibus, tanta munera prodigit. agricolis contra, carbonariis,
mediastinis, aurigis et fabris, sine quibus nulla omnino respublica esset,
nihil benigne prospicit. sed eorum florentis aetatis abusa laboribus, annis
tandem ac morbo graves, omnium rerum indigos, tot vigiliarum immemor, tot ac
tantorum oblita beneficiorum miserrima morte repensat ingratissima. quid quod
ex diurno pauperum demenso divites cotidie aliquid, non modo privata fraude,
sed publicis etiam legibus abradunt, ita quod ante videbatur iniustum, optime de
republica meritis pessimam referre gratiam, hoc isti depravatum etiam fecerunt,
tum provulgata lege iustitiam.
Itaque
omnes has quae hodie usquam florent respublicas animo intuenti ac versanti
mihi, nihil sic me amet deus, occurrit aliud quam quaedam conspiratio divitum,
de suis commodis reipublicae nomine, tituloque tractantium. comminiscunturque
et excogitant omnes modos atque artes quibus, quae malis artibus ipsi
congesserunt, ea primum ut absque perdendi metu retineant, post hoc ut pauperum
omnium opera, ac laboribus quam minimo sibi redimant, eisque abutantur. haec
machinamenta, ubi semel divites publico nomine hoc est etiam pauperum,
decreverunt observari, iam leges fiunt. at homines deterrimi cum inexplebili
cupiditate, quae fuerant omnibus suffectura, ea omnia inter se partiverint,
quam longe tamen ab Utopiensium reipublicae felicitate absunt! e qua cum ipso
usu sublata penitus omni aviditate pecuniae, quanta moles molestiarum recisa,
quanta scelerum seges radicitus evulsa est! quis enim nescit fraudes, furta,
rapinas, rixas, tumultus, iurgia, seditiones, caedes, proditiones, veneficia,
cotidianis vindicata potius quam refrenata suppliciis, interempta pecunia
commori, ad haec metum sollicitudinem, curas, labores, vigilias, eodem momento
quo pecunia perituras. quin paupertas ipsa, quae sola pecuniis visa est
indigere, pecunia prorsus undique sublata, protinus etiam ipsa decresceret.
Id quo
fiat illustrius, revolve in animo tecum annum aliquem sterilem atque infoecundum,
in quo multa hominum milia, fames abstulerit, contendo plane in fine illius
penuriae excussis divitum horreis, tantum frugum potuisse reperiri, quantum si
fuisset inter eos distributum, quos macies ac tabes absumpsit illam caeli,
solique parcitatem, nemo omnino sensisset. tam facile victus parari posset,
nisi beata illa pecunia, quae praeclare scilicet inventa est, ut aditus ad
victum per eam patesceret, sola nobis ad victum viam intercluderet.
Sentiunt
ista, non dubito, etiam divites, nec ignorant quanto potior esset illa conditio
nulla re necessaria carere, quam multis abundare superfluis, tam numerosis
eripi malis, quam magnis obsideri divitiis. neque mihi quidem dubitare subit,
quin vel sui cuiusque commodi ratio, vel Christi servatoris authoritas - qui
neque pro tanta sapientia potuit ignorare quid optimum esset, neque qua erat
bonitate id consulere, quod non optimum sciret - totum orbem facile in huius
reipublicae leges iamdudum traxisset, nisi una tantum belua, omnium princeps
parensque pestium superbia, reluctaretur. haec non suis commodis prosperitatem,
sed ex alienis metitur incommodis. haec ne dea quidem fieri vellet, nullis
relictis miseris quibus imperare atque insultare possit. quorum miseriis
praefulgeat ipsius comparata felicitas, quorum suis explicatis opibus, angat
atque incendat inopiam. haec averni serpens mortalium pererrans pectora, ne
meliorem vitae capessant viam, velut remora retrahit ac remoratur.
Quae
quoniam pressius hominibus infixa est, quam ut facile possit evelli, hanc
reipublicae formam, quam omnibus libenter optarim, Utopiensibus saltem
contigisse gaudeo, qui ea vitae sunt instituta secuti, quibus reipublicae
fundamenta iecerunt non modo felicissime, verum etiam quantum humana praesagiri
coniectura contigit, aeternum duratura. extirpatis enim domi cum ceteris vitiis
ambitionis, et factionum radicibus, nihil impendet periculi, ne domestico
dissidio laboretur, quae res una multarum urbium egregie munitas opes
pessundedit. at salva domi concordia, et salubribus institutis, non omnium
finitimorum invidia principum - quae saepius id iam olim semper reverberata
tentavit - concutere illud imperium, aut commovere queat.
Haec ubi
Raphael recensuit, quamquam haud pauca mihi succurrebant, quae in eius populi
moribus, legibusque perquam absurde videbantur instituta, non solum de belli
gerendi ratione, et rebus divinis, ac religione, aliisque insuper eorum
institutis, sed in eo quoque ipso maxime, quod maximum totius institutionis
fundamentum est vita scilicet, victuque communi, sine ullo pecuniae commercio,
qua una re funditus evertitur omnis nobilitas, magnificentia, splendor,
maiestas, vera ut publica est opinio decora atque ornamenta reipublicae tamen
quoniam defessum narrando sciebam, neque mihi satis exploratum erat, possetne
ferre, ut contra suam sententiam sentiretur, praesertim quod recordabar, eo
nomine quosdam ab illo reprehensos, quasi vererentur, ne non satis putarentur
sapere, nisi aliquid invenirent, in quo vellicare aliorum inventa possent,
idcirco et illorum institutione, et ipsius oratione laudata, manu apprehendens
intro cenatum duco, praefatus tamen aliud nobis tempus, iisdem de rebus altius
cogitandi, atque uberius cum eo conferendi fore, quod utinam aliquando
contingeret.
Interea
quemadmodum haud possum omnibus assentiri quae dicta sunt, alioqui ab homine
citra controversiam eruditissimo simul et rerum humanarum peritissimo, ita
facile confiteor permulta esse in Utopiensium republica, quae in nostris
civitatibus optarim verius, quam sperarim.
Secundi libri finis sermonis pomeridiani Raphaelis Hythlodaei, de legibus et
institutis Utopiensis insulae paucis adhuc cognitae, per clarissimum et
eruditissimum virum D. Thomam Morum civem et vicecomitem Londinensem.
|